Text List

Titulus 9

Titulus 9

TITVLVS IX. DE APOSTATIS EI REITERANTIPVS baptisma.

Caput 1

CAPVT I. 1 Qotuplex sit apostasia, & qualiter puniatur apostata. in nume. 2. 2 Psalmista & lector, an gaudeant priuilegio clericali. Et quando tale priuilegium amittatur.

PRAETEREA CLERICI Triplex est apostasia, Prima perfidiae. lsc. quando quis recedit a fide. 2. q. 7. non potest. Secunda inobedientiaeclicet quando transgreditur praeceptum praelati, vel sacris canonibus non obedit. 3. q. 4. alieni. 5. de ma. & obe. si quis. & tamen obediendum credit, alioqun est haereticus & schismaticus. 19. di. nulli. Tertia irregularitatiscilice. cum quis a statu sumptae religionis recedit, de qua hic. 5. c. vl. & no. 5. de temp. or. ex parte. Hoc autem fit multis modis, dimittendo tonsuram, vel coronam, accipiendo vxorem, abiiciendo religionis vestem vel clericalem, redeundo ad seculum. 20. q. 3. c. 1. 2. & 3. 27. q. 1. omnes. & hic. c. 1. Apostata perfidiae punitur & destituitur, vt haereticus, quia in veritate hereticus & excommunicatus est. Apostata inobedientiae, id est, qui non obedit praelato, vel canonibus, repellitur ab accusatione & testimonio, & excommunicatur, & etiam deponitur, & iudici seculari aliquando traditur. 3. q. 4. si quis a suo. 11. q. 3. si autem vobis apostata irregularitatis easdem poenas patitur. 16. q. 1. le. 30. di. c. vl. 21. q. 5. c. si quis a proprio. & etiamsi non se emendauerit post monitionem caret priuilegio cleri3eali. vt no. inf. Item no. H. dixit quod nedum alij, sed etiam psalmista & lector semp gaudebunt priuilegio clericali, & vlterius non possunt viuere seculariter, nec fieri milites. 21. q. 3. eos. Sed aliicontradicunt, cum quibe & nos sentimus distinguentes, si sumpsit aliquid penitus contrarium ordini, vt si accepit secundam vxorem, vel corruptam, vel fecit se militem, & seua exercuerit, tunc priuatur omni priuilegio clericali. 34. dis: quisquis. Si vero non fecit penitus aliquid contrarium ordini. licet ducendo virginem, vel fiendo miles, dummodo non exerceat seua, ponet viuere clericaliter, & priuilegio clericali gaudere. 31. dist. seriatim. si qui vero. Sed si velit viuere seculariter negotiando, tabernam tenendo, vel tonsuram dimittendo, tunc nullo gaudebit priuilegio. 5. de cle. comnu. loamnes. & c. seq. Alii tamen dicunt, quod gaudebit priuilegio canonis, si quis suadente, quod in fauorem ordinis clericorum est introductum, & ideo illi renunciare non pont. 3. de fo. compe. si diligenti. & hoc satis verum credo, antequam moneatur, sed postea non gaudebit, sed in omnibe laicaliter se habet. c. autem. 20. q. 3. eos. Non ob. quia loquitur de constitutis in sacris ordinibus, quod ex eo apparet, quod in eodem. c. dicit, eos qui semel taxati, ante sacrum autem ordinem taxari non possunt. Item ex fine eiusdem. c. hoc apparet, vbi dicitur, quod coguntur redire ad ordinem, quod non fieret, si in sacris non essent, & secundum praemissam distinctionem erit de foro seculari, vel clericali, nisi contradicat consuetudo quae iurisdictionem tribuit. C. de emam. lib. licet. (Clerici) de religiosis loquitur, vel de constitutis in sacris ordinibus. (Liberari). I. de sen. exconm. si vero. 2. contra. Sol. hic loquit, quando p omnia habebant se vt laici, illud quando dimissa corona in alijs agebant vt clerici, vel etiam causa leuitatis. Vel hoc non negatur, quin capientes tales sint excommunicati, sed quod talibe clericis p ecclesiam non succurrebat, vel illud habet locum, quando non est monitus, quod habitum portet, hic autem quando est monit2. 5. de sen. exc. in audientia. prima solutio probatur. inf. de priuil. ex parte tua,

Caput 2

CAPVT II

EX LITERARVM TVARVM. (Publicum) repete quae diximus supra, de temp. ordi. ex tenore.

Caput 3

CAPVT III. 1 Apostatare non dicitur in, qui non est in sacris ordinibus constitutus, & clericatum dimittat.

QVAE FRATERNITATIS. (De apostasiae crimine). haec decre. loquitur, quando constabat aliquem clericalem habitum deposuisse, & cum esset monitus, quod resumeret. Respon. quod hoc ei licebat cum esset in minoribus ordinibus constitutus, econtra dicebatur, constat quod habitum dimisit, & fama est quod erat in sacris ordinibus constitutus, vel quod erat canonicus regularis, vnde statim vel habitum resumere, vel se purgare debebat, & dominus Papa pro hoc vltimo propter infamiam sententiat. Fatemur tamen quod non in sacris ordinibe constituti, non dicuntur apostatare, si clericatum dimittunt. sup. de vita & ho. cle. c. ex literis. supra, de cleri. coniu. loannes. 84. dist. quisquis.

Caput 4

CAPVT IIII.

QVID AM. (Ritus) forte in obseruationibus festiuitatum, vel in discernendis cibariijs.

Caput 5

CAPVT V.

A NOBIS EXPETIIT (Apostatis) quod relicto habitu religionis viuunt seculariter, si autem apostatarent deuiando a fide, punirentur vt haeretici. sup. de haereti. excommunicatus. §. 1. si autem per inobedientiam apostatarent, punirentur: vt 19. dist. nulli.

Caput 6

CAPVT VI.

CONSVLTATIONI. (In apostaa) si antequam sumeret dimitteret apostasiam, & reconciliatus postea reciperet ordinem, sine dispensatione in eo remaneret.

PrevBack to TopNext