Titulus 18
Titulus 18
Caput 4
QVI CVM FVRE. ( Parttur) quia ei in maleficio participat, siue accipiendo, fiue occultando, vnde actione urti tenetur. insti., de obla. quae ex delic. nas §. ope. Ille qui furtum fecit, & rem furtiuam alienauit, si habet vnde satisfaciat laeso, de eo satis faciat, si non habet, vnde satisfaciat, & potest habere rem furtiuam, furtiue recuperando eam ab eo, in quem alienauit, vel dolo bono, puta si sic mandato, vel violentia, tunc restituat eam illi, a quo furatus est. Et hoc dicunt quidam esse verum, si ille in quem res alienata est sciebat eam esse furtiuam, quia sic vtiliter gessit negotium suum, cum eam sine periculo animae tenere non posset. arg. ff. de nego. gest. si pu. §. si ti. Ad idem est arg. ff. deposi. bona fides. ff. de rei vendi. officium. & hoc debet facere, etiam si prohiberet, quod non restitueret, quia multa bona etc. 45. dist. de iudae. 23. q. 3. ipsa. Et hocdicunt quidam ita esse verum, nisi probabiliter timer et graue periculum inde prouenturum. VERBI GRATIA: Quia timet quod ille, a quo sic res accidit eum occideret. vel aliud confimile timeret in sua persona vel aliorum, nam in hoc casu dicunt, quod debet eam restituere ei, in quem eam alienauit, & non ei, cui eam furatus est. arg. Cdepo. Authen. sed ideo. & dicunt quod non peccat restituendo ei possessionem, quam habebat, quia nihil iuris modo tribuit ei. sed possessionem quam primo habebat, & quam furto, vel fraude sibi abstulit, sibi restituit, vnde licet peccauerit, quando primo dedit, modo tamen non peccat, quia nihil dat. Alii tamen dicunt, quod ex quo eam habet, omnino eam reddat vero domino, quia propter nullum scandalum debet facere peccatum, quod esset si eam non domino restitueret, sed si non haberet eam, bene dicunt, quod melius est, vbi timet haec pericula prouentura, quod nec furaretur eam ab eo, in quem alienauerit, nec fraude accipiat, imo si inueniret eam in via, dimittat eam, quia in veritate sua non est. arg. C. vnde vi. conquerebatur. Alii dicunt quod melius est in hoc casu, scilicet, quando eam habet, quod nec vni, nec alii restituat, sed occupanti dimittat, quia nihil ad eum de ea, & suum peccatum defleat, hic tamen videtur quod tunc debet habere locum, quando non tenebatur ad restitutionem, puta quia ad manus eius deuenisset sine datione alicuius, & sine oblatione, nam si ei data esset, vel alii abstulisset, tunc teneretur ad restituendum ei, qui eam dedit, vel ei a quo abstulit, vbi autem non timeretur inde graue periculum prouenturum, tunc satis dicerem, quod vero domino eam restituat. Si autem ille in quem alienata est res, non sciebat ea esse furtiuam, tunc nullomodo debet ei auferre possessionem, nisi ex voluntate sua, & si ad eum quocunque modo perueniat possessio nomine eius, in quem alienauit eam ipsi restituet. arg. C. depo. Authen. sed iam. & quia nisi cum scandalo. I. de no. oper. nun. c. 2. & idem in similibus iudicandum est, & hoc dicimus in consilio animae, nam in iudicio in pluribus secus fieret propter ignorantiam facti. Indicat.) Nota aliquem teneri indicare furem. ff. de his qui la. oc. l. 1. & 2. ff. de fur. ciuile. ff. de iur. fis. ex quibusdam. §. Diuus. C. ad. l. Cor. de fal. minore. C. dehis qui ad ec. confu. praesenti. ff. de praescri. ver. non solent. ar. contra. ff. de con. obtur. cau. l. 4. §. vlt.