Titulus 20
Titulus 20
Caput 1
FALSIDICVS. (Testis iudici) hunc iudex extra ordinem punire potest durante causa. C. de rest. nullum. post item autem finitam excusat de falso. ff. e. l. 1. §. 1. (Laedit) hic punitur iuxta modum laesionis. 3. q. 9. nihilominus. C. de testi. nullum. (Occultat) ex quo officiumb testificandi assumpsit, vel si aliter nonpotest liquere veritas.
Caput 3
AD AVDIENT IAM NOST RAM. ( Characterem) qui non ita profunde infiget, vt sanguis effundatur, sed tantum cutis offenditur, ne sit contra. 3. de rapt. in archi. 3. ne cle. sententiam. Sed contra. C. de pe. in metallum. vbi dicitur, quod facies ad imaginem celestis pulchritudinis figurata stigmate non caedetur, sed hoc stigma non est figendum in facie, sed in manu, vel alio membro, vel est hoc speciale in odium tanti eriminis. de hac materia not. 5. q. 5. illi qui.
Caput 7
AD FALSARIORVM. Nequibit) supplent quidam, nisi probet ignorantiam exhibendo actionem. C. de fal. maiorem, non enim com¬ mittitur falsum sine dolo. ff. eo. diuus. Vel dic, quod tunc non excusat ignorantiam. cum non praecessit examinatio, cum ex hoc fuerit in culpa non examinauit, nec a peritioribus quaesiuit. 32. dist. §. vl. ff. de iur. & fac. ign. regula. si autem praecessisset examinatio & appareat eum probabiliter deceptum, & ostendat actorem, vt dictum est, excusatur. 3. de ex. prae. inter dilec. 3. c. proxi. Item haec decre. loquitur tantum in literis domini Papae, in alijs autem secus. Item examinatio est habenda diuersimode, nam in literis, quae sunt de gratia, vel contra, ius vel contra vtilitatem publicam. maior indagatio est necessaria, quam in literis de simplici iustitia. inf. eod. c. proxi. C. si contra ius vel pub. vti. rescripta. ( Inferius) ibi incipiunt poenae istae, qui vero sub nomine. (Innodatos) hic autem est canon latae sententiae (per quam) potestatem. ( Vtuntur) nec tamen fuerunt fabricatores falsitatis (Spolientur) per sententiam obiecti forte canon ferendae sententiae est, sed litera contradicit (Impetrant) sed non per se exercent falsitatem, sed litera contra.