Titulus 27
Titulus 27
Caput 2
SI QVIS PRESPVTER. Interdicto) sacerdos enim depositus conficit in modum enim priuati suffragii potest. 8. dist. presbyterum. 10. q. 3. si quis episcopus. (Excommunicatum) minori excommunicatione. 11. qon. 3. cum excommunicato (Obseruandum) vt si quis eis contemnentibus seruare excommunicationem communicauerit, sit excom: municatus minori excommunicatione.
Caput 4
CAPVT IIII. 1 Penuria est iustacausa dispensindi. ctigor iuris sape omittitur propter timorem scandali. Mlultitudini peccanti an sit parcendum.
LATORES PRAESENTIVM. (Si. 40.) idcirco praefigitur hic iste numerus, quia si plures essent, & omnes perpetuo suspenderentur, forte nimiam penuriam clericorum pateretur iilla ecclesia, penuria etiam iusta causa dispensandi est. 353. dist. priscis. & sicquilibet praelatus non semper quadragenarium, sed alias idoneum numerum taxabit arbitrio boni viri, habito respectu, vbi plures, vel pauciores sunt clerici, vel dic hic dispensariclict hunc numerum propter scandali timorem, propter quem saepe omittitur rigor iuris. 30. dist. vt consti. 1. quaestio. 7. quoties.
Quod intelligo verum, vbi delinquentes non defendunt se authoritate. Si autem defendunt se authoritate haeretici, puta quia licitum diceret esse soluere interdictum & celebrare, tunc non dormiet seueritas propter multitudinem. §0. di. domino. 82. dist. plurimos. de poe. di. 6. c. 1. infra, de exces. praelato. inter dilectos. in fi. &t hoc appello multitudinem, vbi scandalum timetur, si enim non timeretur scandalum propter multitudinem, non esset a communi iure recedendum. 32. q. 5. c. ita ne. de poeni. di. 6. c. qui vult. (Ad tempus) in alijs autem etiam post tempus poterit dispensare de speciali authoritate Papae, & non aliter. 11. q. 3. si quis episcopus.
Caput 5
ILLVD DOMINVS. (Ex. cessum) tam de translatione, quam de celebratione post excommunicationem (Or dinarius) vere nec ordinarius, necdeleg debet procedere ad excommunicationem, nisi monitione praemissa. 34. q. 3. de illici. 5. de sen. exc. sacro. sed ta men lata tenet, ille tamen qui nesciuit eum delega. iustam habuit excusationem, li cet tutius fuerit seruare sententiam excom municationis (In hoc) si probabiliter ignorabat, alias secus. supra, de postul. ad haec. (Vitare) communionem fidelium. argu. quod excommunicatus debet vitare conmunionem hominum.
Caput 7
POSTVLASTIS. ( Dispensatum) cum Papa non retineat dispensationem sibi, episcopus dispensare potest. infra, de sen. excom. nuper. (Propter hoc) quia celebrant in locis interdictis (Innodati) sententiam in eos specialiter latam, non ipso iure (Talia) scilicet celebrare in ecclesijs interdictis, ex qu propter hoc sunt excommunicati. Nos dicimus idem, siue propter hoc sint excomt municati, siue non. nam ex quo celebrant in loco interdicto, hane poenam subeunt.
Caput 8
CAPVT XIII. protatio, quodaliquis fuit excommunicatus, non sufficit, nisi probet, quod tempore electionis haberetur pro excommunicato.
PROPOSVIT. (Pet testes). Nota simul ab vtraque parte testes produci. supra, de test. cum tua. supra¬ de praescri. illud. (Eot) clce burgens. clericos & fautores. (Communicauit) insufficiens fuit haec except. sed est praesumptio. 93. distinct. si inimicus. 11. quaestio. 3. quibus episcopi. Item ea ratione, quia forma in absolutione seruanda est, & ideo non videtur sufficere communicatio etiam praelati. infra, de sen. excom. cum desideres. Alii dicunt, quod ex quo aliquis habetur pro absoluto, & maxime ab excommunicatore sine aliqua probatione, sufficit ei, licet constet eum aliquando fuisse excommunicatum, nisi probetur, alias eum adhuc excommunicatum esse (de absolutione) burgensium elericorum, & fautorum.
Per diffinitiuam) not. non sufficere probare aliquem excommunicatum fuisse, nisi probet, quod tempore electionis haberetur pro excommunicato. Sed certe hoc est ea ratione, quia sic dederat articulum, quem probare volebat super eo, tamen non deposuerunt testes, sed supereo tantum, quod fuerat excommunicatus, super quo non valent depositiones tanquam non iuratorum. supra, de testi. Vel dic melius, quod nunquam probauit eum aliquando fuisse excommunicatum, nec confessio sua praeiudicabat sibi, cum non fuerit confessus, quod eis fauorem praestiterit, vel quod nominatim in eum excom. municationis sententia lata sit, & bene dicimus, quod si aliquis contra aduersarium suum exciperet, tu non debes audiri, quia tu es excommunicatus, vel quia sententia excommunicationis in te lata fuit, a qua non es absolutus, si eum probauerit fuisse excommunicatum aliquando, semper tanquam excommunicatus repellitur, nisi probauerit se esse absolutum. Nec est hoc contrarium, quod no. supra, de accu. super his. vbi dixi, quod si quis obiecerit alii, tu non potes agere, quia in te fuit sententia lata, quod nisi solueres intra 1o. dies, quod esses excommunicatus, nam tunc non sufficit probare, quod talis sententia lata sit, nisi probet quod ad diem non soluit, Et est ratio di. uersitatis, quia in primo casu constat eum fuisse ligatum, cum sententia pure lata fuerit: in secundo autem casu, quia sententia non pure, sed sub conditione lata fuit, non constat eum esse excommunicatum, nisi probetur excommunicatio & conditio.
Caput 10
CAPVT X 2 Communican: excommunicato, an semper in turrat irregularitatem. & in num. 6. C7. 2 Excommunicatus minori excommunicatione siue ab bomine, siue a canone, semper est irregularis, si celebrat. Secus est in suspensis. Suspen sus a canone dicitur susbensus a De Excommunicati minori excommunicatione, non sunt interdicti, nec de iure suspensi. Electio an post paenitentiam sit irritanda. 4 Bonus uel malus quandiu toleratur ab ecclesia, contrabit matrimonium spirituale. 3 Electio dicitur nulli, ubi qui scienter eligit indignum.
SI CELEBRAT. (Peccet) quia est in mortali peccato. 3. quod me. causa. sacris. vbi suspensus est quo ad se. 1. qon. 1. acerdo.
1 Irregularitatis) quo ad hoc vt si medio tempore celebraueritc lict postquam communicauit excommunicato non possit vlterius celebrare sine dispensatione Papae. 11. q. 3. si quis presbyter. & c. se. & idem quod hic dicitur de istis communicantibus excommunicato, idem dicendum est in notorio fornicatore, & in simoniaco, & alijs omnibus suspensis a iure, cum & hi suspensi fuerint de iure, a quibe haec decre. loquitur. 11. q.3. cum ex. & c. seq: & vbi est eadem ratio, debet esse idem ius, in suspensis ab homine secus dicendum est, quia si celebrarent, praedictae irregularitatis notam incurrent. 11. q. 3. si quis presbyter. & c. se. Alii tamen dicunt hos. se communicantes cum excommunicatis, & illos qui per saltum promouentur. 32. di. c. 1. esse suspendendos, & nonessesuspensos a iure, sed tantum propter peccatum prohiberi a sacramentis. Et hoc verius dicitur, quia si iure suspensi essent, celebrando fierent irregulares, & facit ad hoc bene. 5. de sen. & re iud. cum aeterni. 3. de sen. exc. cum me. tamen alii aliter dixerunt. 3. de coha. ele. sicut ad idem. de sen. exc. solet.
2 Irregularitatis) quidam fuper hac materia dicunt, & vt videtur melius, quod quantumcunque sit excommunicate minori excommunicatione, siue ab homine, siue a can. semper est irregularis si celebrat. 11. q. 3. si quis presbyter. & c. seq. in suspensis autem distinguunt quidam, quia quantuncunque quis suspenditur a iudice, siue ad certum diem, fiue quousque poeniteat, semper si celebrat, est irregularis, huiusmodi enim suspensi nunquam debent celebrare, nisi prius sententialiter absoluantur per iudicem, sicut sententialiter sunt suspensi. Ali qui tamem dicunt contra in vlt. casu.ilict quando suspensus est quousqe poeniteat, sed certe pro nimis facit multum. 2. q4 presbyt. vbi dicitur de tali, quod ad arbitrium suspendentis satisfacere debet, & huiusmodi si celebrant ante absolutionem, sunt irregulares. 11. q. 3. si quis pres. & c. seq 5. de exces. apostolicae. in suspensis autem a Deo, quales sunt omnes peccatores, qui indigne corpus Dei sumunt & iudicium sibi manducant, & bibunt. Dic quod nunquam sunt irregulares si celebrant, nisi in criminalibus criminibus, vt homic. & simoniac. de quibus not. 3. de renunc. nisi. §. 1. & de temp. or. quaesitum. hi enim & si peccent, nunquam tamen in canone reperitur, quod celebrando fiant irregulares, quia irregularitas de canone tantum iure introducta est, vt no. 3. de renunc. nisi. §. 3. & de hac suspensione vel minori excomunicatione, bene distinguitur. 11. q. 3. audi. in suspensis a canone propter crimen videtur, quod fiunt irregulares si celebrant. 5. de sen. & re iu. cum aeterni. I. de sen. exc. cum med. Sed contra nonne excommunicati minori exc. sunt suspensi a canone. 11. q. 3. excomunicatos. tamen non sunt irregulares, si celebrant, vt hic. So. exconmmunicatus minori exc. est principaliter suspensus a Deo, & non a canon, enisi per approbationem, quod ex eo apparet, quod quam cito vult poenitere, absoluitur a quocunque confessore, & statim potest celebrare. I. de sen. ex nuper. in fi. sed secus est in suspensis a canone, quia ipsi quantumcunque poeniteant ante tempus suspensionis finitum celebrare non possunt: vt praealle. decr. cum aeterni. & cum medi.
3 Sed oppono quod in excommunicatione minori aliquid adiectum est a canone, quia in absolutione est necessaria aliqua solennitas. I. de sent. excom. nuper. & c. duobus. Responm. quod talis adiectio facta a canone, quae est tantum in solennitate, non immutat statum suspensionis, vel minoris excom. & ideo non est dicenda sententia canonica proprie, sed Dei tantum. Item non dicimus sententiam vel suspensionem canon. proprie sed Dei, quando dicit, sit suspensus quousque satisfaciat, vel poeniteat, & ideo statim post poenitentiam lecitimam celebrare potest, & etiam si ante celebrat, non est irregulartis. 5. de coha. ele¬ sicut. vbi not. de notorio autem fornicatore dicunt quidam, quod non est suspensus principaliter a canon. sed a Deo, sed ex eo apparet, quod quam cito poenitet, licite celebrat. sup. de coha. cle. c. quaesitum. licet per canon. in odium criminis aliquid adiectum sit, quo ad euitationem eorum. supra eod. tua. 32. dist. nullus. & §. verum. sed certe quam cito poenituerit, & huius sacerdotis officia sunt audienda. Si autem non sunt suspensi a cano. propter crimen, sed propter aliquem defectum, vt illegitimi & corpore vitiati, non incurrunt nouam irregularitatem, si ante dispensationem celebrant, & hoc seruat ecclesia Romana, quia quando dispensat cum talibe, simpliciter dispensat super defectu, & non super irregularitate, quam contraxit ex celebratione ante dispensationem. 36. di. apostolica. & not. supra, de fi. presby. veniens. & c. peruenit. & idem est, si suspensi sunt a cano. non propter crimen, sed propter infamiam, sicut sunt illi, quorum crimina sunt notoria, qui etiam post poenitentiam prohibentur celebrare propter scandalum & infamiam. inf. de coha. cle. quaesitum. & tamen si ante dispensationem celebrant, non credo quod contrahant nouam irregularitatem, quia hoc in iure non inuenitur. Suspensi autem a confessoribus, nunquam fiunt irregulares, si celebrant ante reconciliationem, quia hoc nec iure cauetur. argum. 11. quaestio. 3. §. euidenter. & habes de hac suspensione. 26. qo.5. per totum.
Eligere) Not. excommunicatos minori excommu. non esse interdictos, nec suspensos a iure, quia sic eligere non possent. supra, de consue. cum dilect. Alii dicunt eos suspensos, a iure (Iurisdic.) ea autem quae pertinent ratione officij, non potest facere sine peccato, sed si facit conferret executionem, vt hic (Scienter) clicet quod sciat se excommunicatum minori, puta quia scienter participauit excommunieatis. (Irritanda) repete quae dixi supra, de elect. illa.
Irritanda) nisi egerit poenitentiam saltem tempore, quo petitur cassari electio. nam tunc secus, vt no. supra, de electio. ecclesia vestra. vel etiam si tunc post electio. poeniteat, non minus eius cassabitur electio, quia poenitentia praesumitur ficta, vt no. supra, de electio. dudum. Vel dic, quod poenitentia praesumitur licet egetit penitentiam, tameneligi non per test propter sententiam iuris, quod priuatus est a conmmunione sacramentorum, nisi primo absoluatur. infra, de sen. excommunicatio. nuper. in fi. vbi no. in alijs autem criminosis, quia a iure positiuo non sunt priuati ecclesiasticis sacramentis, licet a Deo sint priuati, aliud dicendum est. sc. quod eligibiles sunt acta poenitentia sine absolutione, & dicunt quidam acta poenitentia, vnde postea acta poenitentia licite tenent dignitatem, plus placet, quod non sunt suspensi ipso iure.
Alii dicunt, & vt videtur melius, quod siue bonus, siue malus etiam haereticus, vel excommunicatus, dum toleratur ab ecclesia per electionem, & confirmationem. etiamsi fiat a peccatoribus, etiam ab haerer ticis vel excommunicatis, dummodo tolerant, bene contrahit in huiusmodi matrimonio spirituali, quousque separentur paleae a granis. Ad hoc. de conse. dist. 4. cum baptiaatur. quia iste sponsus non est sponsus, nisi in ministerio, verbum enim sponsus, & vniuersalis ecclesiae, & spiritualium ecclesiarum, & etiam cuius animae est solus Christus, vnde apostolus: Despondi enim vos vni viro, virginem castam, exhibere Christo. 26. dist. acutius. & Psal. Tanquam sponsus procedens de thal. suo. & in Euange. Qui habet sponsam, amicus sponsi est, amicus autem sponsi stat, & audit, & gaudio gaudet propter vocem sponsi. Item iste minister alias sponsus, non grauat filios, nisi in ministerio. Vnde apostolus: Ego plantaui, Apollo rigauit, Dominus autem incrementum dedit. de conses. dis 4. aliud. in fi. & 1. q. 1. si fuerit. Item baptixat seruus hic, etc.
Item non horreat columba ministerium malorum. 30. dist. ad hoc est sub. §. verum. nec est contra, quod no. supra, de electi. considerauimus. lsce quod electio est nulla, vbi quis scionter indignum eligit. Illud enim sicut statutum est de iure positiuo, vt tali electione non obstante, nullus obiectus teneat electio. ab alijs fa cta. Fatemur tamen, quod iure natural tenet electio, imo plus quia talis electio quae nulla censetur de iure positiuo, si quo ad alia confirmetur per superio rem erit verus praelatus in ministerio, & tenebunt quae fecerit tam in temporalibus, quam in spiritualibus, & tamen dicimus, quod etiam post talem confirmationem tenet electio facta ab alijs, qui non peccauerant, & ad quos erat eligendi det uoluta potestas: vt no. 1. de exces. praelat. inter. & tamen superior confirmat elect. huiusmodi non vocato illo cuius elect. non tenebat. & non tenet huiusmodi confirmatio, licet enim teneat confirmatio fine causae cognitione facta, vbi nullus est contradictor, vel etiam vbi nullus est in possessione, vel nullus est confirmatus, tamem vbi aliquod horum interuenerit, non valet confirmatio. 5. de elec. dudum. &. C. si per vim vel alio mo. l. fi. 3. de elec. transmissam. & idem forte est, si alius solummodo est electus, tamen contra nos. 3. de elect. dudum ro. sufficit, quod clectores compareant, hoc tamen satis dici potest, quod non tenet confirmatio electionis in contradictione, nisi citatis partibus vel a iure, vel ab homine ratione diuersitatis, quia electores vtuntur iure priuato, & ideo nulsum ordinem seruare debent, secus autem est in constitutione, quae vice iudicis fungitur. Ad susceptionem) corporis & sanguinis Domini & aliorum sacramentorum, cum ergo quilibet clericus tam in dignitate, quam extra constitutus, tam in minoribus, quam in maioribus ordinibus constitutus ad hoc teneatur, & excommunicatus minori exc. hoc non possit, nec ad dignitatem, nisi ad clericatum eligi poterit (Virtutis). id est, executionis gratiae collationem. Habebat enim executionem, qui tales ordines recepit.
6 Collatione) mirum videtur, quod hic dicitur, quod communicantes excommunicatis, qui suspensi sunt a participatione sacramentorum saltem propter peccatum. n. q. 3. cum exc. non sunt priuati collatione sacramentorum, cum eis non liceat sacra contingere, ex quo peccatores sunt. S1. di. ministerium. & maxime cum sacramentis, quibus confertur executio, vt ordines sine missa conferri non debent. 75. distinc. cap. 1. & c. quod a. & c. sequent. Respon. quod peccat conferendo sacramenta, vt hic. 1. qon. 1. omnia. 81. disti. si qui sunt ministri, & melius. 15. dis. illud. non illa de quibus expressum habes. 32. dist. §. verum. & expone literam, non videtur remotus a collatione sacramentorum, id est, quod collata ab eo sacramenta non recipiantur a subditis, sed a participatione & perceptione, quae eum tangit, & commaculat. Alii dixerunt, quod licet sacerdos peccet celebrando missam, non tamen peccat conferendo sacramenta.
In contemptum) ille enim qui perti¬ naciter communicat excommunicatis, l contra prohibitionem & interdictum superioris non confert executionem, hoc non est verum, ficut hic apparet, nec transit excommunicatio ad tertiam personam. 11. quaestio. 3. quoniam multos. intellige igitur hoc, quando superior expressim in. terdixit communicantes excommunicatis, quia tunc non posset facere executionem, cum sint suspensi: vt no. sup. cap. 1. (feriendus) per sententiam.