Titulus 22
Titulus 22
TITVLVS XX1I. DE CLERICIS PEREGRINIS. 1 Que sit difcrentia inter commendatitias & dimissorias literas. 2 As, nam possit concedere commendatitias literas., Epistopus non debet ordinare clericum alterius episcopi, & si fecerit irrita est eius ordinatio. 3 An possint abbates literas dimissorias dare.
Nota quod aliae sunt literae commendatitiae, & aliae dimissoriae. Commendatitiae dicuntur, per quas commendatur de vita & moribus, exprimuntur etiam ordines, ibi quos habet. ar. 72. dist. c. pe. & vlt. literae autem dimissoriae dicuntur, pro quas dimittitur a iurisdictione praelati. 72. dist. c. vlti. has autem non potest concedere praelatus minor episcopo. inf. de offi. archi. sia gnificasti. Commendatitias credo posse concedere quoslibet bonos praelatos. arg. sup. eo. inter. nam ibi innuitur, quod non solum per literas episcopi, sed etiam per alia argum. potest constare de ipsis ordinibus, vt licite possit promoueri & celebrare, & hic etiam non dicitur, quod nullus istorum 3. eum ordinauit.
Quidam tamen dicunt, quod quo ad ordines, scilicet vt recipiantur in ordine suo ad celebrandum, solus episcopus, qui ordinat, potest concedere commendatitias. ar. 72. dist. c. vlt. sed tunc tantum potest ab alio episcopo ordinari, quando per literas sui episcopi sit dimissus, vel alius casus concurrat, in quo licite de iure ab alio episcopo ordinetur.
Et ideo no. fquod nullus episcopus debet ordinare clericum alterius episcopi, & si fecerit irrita est eius ordinatio quo ad executionem. simile. 9. q. 3. episcopum. nisi alius episcopus daret ei beneficium. nam tunc cum ratione beneficii fiat de iurisdictione secundi episcopi, bene potest ordinare eum, cum etiam possit eum iudicare. 9. q. 3. c. 1. & 2. inf. de paroch. c. nullus. sed remanet de iurisdictione primi episcopi propter beneficium, quod ab eo habet, nec amittit.
Sed contra. 71. distin. c. 1. per totum. & 72. distinct. per totum. sol. illa. cc. loquuntur quando clericus a iurisdictione episcopi secundi ex toto eximebatur a primo, puta quod habebat tale beneficium a primo episcopo, vel quod de iure, vel consuetudine cum alio beneficio possidere non poterat, & idem est si beneficium, quod secundo sibi datur eo modo tale sit, quod cum primo possidere non possit, nam & haec fuit intentio canonum illorum, qui clericum alterius episcopi sine eius voluntate sibi ex toto auferre non possit, sed si detur ei praebenda in sua iurisdictione, cum ei hoc liceat non tolerando cum primo episcopo: vt notat. infra, de praebend. cum iam. & per consequens ex quo dat ei praebendam, poterit eum ordinare, licet sit curialius non ordinare sine licentia prima ordinatoris. De abbatibus autem, an possint literas dimissorias daret die, vt sup. de renunc. ca. fi. sed quid dices de abbatibus exemptis & alijs ? Respondeo, quod & ipsi literas dimissorias possunt concedere, si ita sunt exempti, quod diocesani non habent in clericis eorum ordinationem, quod rarissime conceditur alicui, nam & tunc cum in omnibus quo ad ordines, & quo ad iurisdictionem pertinent ad exemptos, & per consequens literas dimissorias concederent.
Caput 1
CAPVT 1 1 Quade eaus qunqut fginae requtrantur i literae teslimonialibus clericorum trans marinorum. 2 Nunquid clerici incogniti permittendi sint celebrare: & num quid episcopus possit in boc dispensare. An fifficiat ostendere literas de ficerdotio ad boc vvt credatur quod quis sit facer dos.
TVA NOS DVXIT. ( Statuta) 9§. distinct. per totum. (Quinque) ideo plura requiruntur, quia sunt ignota, am si esset vni notum, ipsi solicrederetur. infra, de probat. post cessionem. §9. distinct. quamuis. 21. distinct. extraneo. 62. distinctio. per totum. & idem, etiam si per testes, & crederem duos sufficere. infra eodem, tuae. & credimus sufficere5. sigilla episcoporum ignota. oportet tamen aliquam notitiam habere de sigillis, vel de clericis saltem per famam. Item hoc habet locum in his, vbi nullum aut modicum praeiudicium alii generatur, si autem aliquantulum prae¬ iudicium magnum generatur, non creditur eis, nisi per collationem sigillorum, vel alias legitime probetur. argu. in Authent. de instrument. cau. inf. de fi. instrum. c. 2. (Episcoporum) non aliorum inferiorum praelatorum (Alijs) etiam citra marinis clericis. (Obseruandum) hoc capi. loquitur in his, qui postulant recipi vt clerici in ordine suo, nam si tanquam viatores petant recipi, non sunt ita subtiliter examinandi. 42. distin. quiescamus. & permittendi sunt secreto celebrare. inf. eod. tuae. de conse. distinct. 2. non prohibeant. 7. quaest. 1. episcopi.
2 In suspensione) id est, in probatione, non enim suspensi sunt, neque ab homine, neqe a iure, imo sine peccato possent celebrare, dummodo in loco essent vbi celebrare possent, sed plebes suspensae, id est, prohibitae sunt audire eorum officia, si autem diceretur ipse suspensus, vel a iudice, vel a iure, & celebret, esset irregularis, & solus Papa posset dispensare cum eo. 11. q. 3. si quis episcopus dam. in hoc enim casu potest dispensare episcopus. inf. eod. c. fin. Dicimus ergo, quod cum eo hoc casu poterit dispensare episcopus etiam si celebrauerit populo, licet non debuerit celebrare sine dispensatione. Simile dicimus, licet quis deprehensus in publico crimine, non debeat celebrare, nisi cum eo dispensetur, ta. men si celebrauerit, non praecedente dispensatione, etiam episcopus poterit super hoc dispensare, cum ei prohibitum non inueniatur, posset etiam dici, quod si hic suspensus esset a iure, quod episcopus dispensare posset. & c. si quis episcopus dam. loquitur tantum de suspensis ibi ab homine, non aiure. de hoc tamen alibi plenius notabimus. inf. de cle. excom. mi. si cle. (De 3actibus) ff. nau. caupo. stabu. l. vlt. §. ac. IIn inferioribus) notat. non sufficit ostendere literas, quod ordinatus sit in sacerdotem, nisi habeat literas de quolibet ordine, nisi forte qui ordinauit in sacerdotem, sit tantae discretionis, quod praesumendum sit de eo, quod non ordinasset eum, nisi habuisset literas ab eo, qui ordinauit in diaconum, & ad alios ordines, & tunc non quaeram literas super diaconatum. argum. inf. c. proxi. nec in alijs ordinibus. ( Dispensari)id est, prouideri, vt celebret in ordine suo, & sit hoc sine dispensatione solenni, de qua dixi sup. de fil. presbyt. veniens. Vel dic, quod dispensatio necessaria est propter hoc, quod clericus est ignotus & testimoniales literae ignotae, & hanc dis¬ pensationem non potest facere nisi episcopus inf. eorc. vlti. & hoc meSis placete
Caput 2
INTER QVATVOR. & infr. (Argumenta) sigilla. no. ordinatorum vel per testes. inf. eo. proxi. vel per alia probabilia indicia vti quidam dicunt. arg. 2. q. 6. §. diffinitiua. §. nulli hominum. inf. de praesum. literas. 32. q. 1. dixit. 27. q. 2. non aliqua. & C. de rei vendi. iudicia. nam cum hic quaerat alterius patrimonium, & in spiritualibus sufficiat credere, & alias sit bonae vitae, & habeat 5. sigilla episcoporum, licet ignota sint sigilla, si aliqua notitia habetur per famam, vel alio modo, vel de episcopis, vel terris eorum, licet alias non sit sufficiens probatio: tamen praesenti casu tales crederem posse admitti. (Conuersatio) imo vtrunque est necessarium testimonium ordinum susceptorum probatio vitae. sup. c. proxi.
Caput 4
CAPVT I1II. 1Noneft afmendas de aliena ecclesia ficerdos uelprelatas cam reperiatur idoneus in eadem. 2 Nnnquid liceat exempuis aliquos in suss etclesiis recipere sine licentia episeopi. 1 Istututi absa scientia epistopi remouentur. nisi eum eis voluerit dispensare.
DE NOBIS PROPO. (Clericos) & male ignotos, & etiam per notos, sed ad celebrandum bene posset eos admittere etiam sine licentia episcopi, si eos plene nosceret non per literas, quia solis episcopis est seruata haec cognitio. (Instituere) hoc eis non licet, imo nec episcopo, nisi habeat licentiam eius episcopi cuius clericus est. 70. distin. per totum. inferioribus autem praelatis etiam cum licentia prioris praelati, non est licitum aliquem instituere in eeclesia sua, nisi primo episcopus diocesanus approbet & dispenset, vt hic expresse habes. 72 distin. hortamur. & hoc est ea ratione, quia aliquando crederet aliquas literas sufficientes, quae non essent, vel posset ille clericus habere alia impedimenta, sed nec admit tere possunt ad celebrandum populo 71. dist. extraneo. sicut nec eis licet dimissorias dare literas, sed episcopo tantum 72. distin. extraneo. inf. de offic. argum. significasti.
2 Quid dices de exemptis, an possint in suis ecclesijs aliquos reciperet Respondeo, episcopus in persona sacerdotis recepti, ab exemptis potest animaduertere cum in sua dioce. delinquat celebrando. 6. q. 3. placuit. C. vbi de cri. agi. Authent. qua in prouincia. nisi forte & familiares exemptorum sint exempti, quia tenor priuilegii diligenter est obseruandus. infr. de priuil. porro.
Non erit ergo exemptis licitum aliquem clericum recipere sine licentia episcopi dioce. sed si ipse episcopus malitiose differret suum dare assensum, ageretur ad hoc coram superiore. argu. inf. de iure pa. pastoralis. & potes dicere quod non est necesse episcopum suum praestare asiensum, sed tantum cognoscere de literis conmissorijs, postquam autem pronunciauerit eum plene dimissum, licitum est exemptis eum accipere.
Et hoc est verum vbi loco exemptorum populum habent, alias enim pro se & suis locis exemptis sine licentia episcopi licet eis accipere clericos, dummodo ha. beant literas dimissorias, nec ob. quod dicitur, quod ratione delicti possint in eos animaduertere intermittitur ei poena, quia non deliquit. Vel dic, quod illud intelligitur de non exemptis speciali priuilegio.
Ex dispensatione) non potest episcopus dispensare in hoc, quod si non habet literas dimissorias, remaneat in ecclesia, sed in hoc dispensat, quia ex quo male institutus est in ecclesia, debet eiici, sed dispensatur cum eo, quod remaneat, sed nunquid est etiam necessaria dispensatio in his, qui aliquo contempto sunt electi, vel post appellationen: Respondeo non, quia ibi electio est canonica, licet posset cassari, sed hic secus. ar. sup. de elect. quod sicut. vbi de hoc no. Vel dic, quod hic non recipit executionem institutionis suae, nisi fuerit cum eo dispensatum 9. quaest. 2. Lugdunen. & hoc fere cum primo idem est, vel melius quod necessaria est dispensatio, quia ignotus est: vt notat. sup. eo. c. 1. Inno.