Text List

Titulus 30

Titulus 30

TITVLVS XXX OFFICIO LEGATI.

Caput 1

CAPVT I.

CVM RON IGNORETIS Per app. etiam in alijs casibus, quos dicimus infra( audire) quid possit legatus, colligendum est ex literis legati. inf. de priui. porro. & non est contra. 25. q. 2 seruatis quaedam, tamen potest etiam si non exprimantur, vt hic. (studuisti) co¬ gnitionem, id est, antequam incipiat cognoscere delegatus (deroget) sup. de reser. cum sit Ro. simpedire) 1i1. q. 1. c. peruenit. & 95. di. eccle. C. de do. in hoc. 93. dist. praecipimus (mandatum) C. si aduer. rem iudi. aduersus. ff. ad Treb. ille a quo. §. tempestiue. Confirmare) in communi forma, quae modicum valet confirmamus, sicut lata est. inf. de conces. praeben. & eccl. non vacan. quia diuersi. cum causae autem cognitione non potest, quia per consequens posset infirmare. 21. dist. inferior. ff. de re iudi. qui condem. de pae. dist. 1. verbum. ff. de reb iar eibes

Caput 2

CAPVT 1I 1 Paena an possit post latam sententiam remitti.

NISI SPECIALIS. (Illa dilectio) Not. iu. amore remittere poenam. 30. dist. clerico. 35. qon. 9. praetio autem non potest. 1. q. 1. nullus. Item ex quo sentent ia lata est, non potest amore remittere poenam. 2. quaest. 3. §. notandum. si alio agente condemnatus sit, non potest remitti poena sine consensu eius pro quo lata est sententia si ei interesset. Item pecunialiter, idem videtur quibusdam si suam prosequatur iniuriam, alii tamen contradicunt.

Caput 3

CAPVT III. 1 Delegatus anabseluere postit extma prouinciam sibi decretam 2 An smita legatione darent indulgentia a legatis concessae. Legatus an sit iudex ordinariur. 3 An sententia ferri possit sub conditione.

QVOP TRANSLATIONEM. & inf. (speciali) quaedam sunt quae necesse est specialiter demandari. ff. quae in au. cre. si pater. ff. de pact. iuregentium. §. vlti. ff. de procu. Pomponius. & l. mandato (priuilegii) imo & quaedam alia, non enim potest absoluere excommunicatum a domino Papa, & quod plus est a delegato eius. sup. eod. studuisti. nec vacaturam concedere. inf. de praeben. dilect. (etsi) id est, quamuis.

Ex ipso) non solum ipsos de prouincia, sed etiam alios extra prouinciam decretam potest delegatus absoluere. inf. eod. excommunicatis. & sic quod de facto approbat ecclesia Ro. sufficit, vt habeatur pro iure. ff. de legis de quibus. ff. de adop. emancipatam.

Et hoc intelligo verum in legato, qui a latere Papae mittitur, scilicet, Cardinali. inf. de sen. excom. ad eminentiam. c. ea. noscitur. Alii autem legati qui non sunt Cardinales, & qui ex prinilegio sunt legati, non plus habent potestatis, quam in priuilegio continetur inf. eo. c. pe. inf. de priui. porro.

Sed quid dices de indulgentijs, quas dedere, durant ne finita legatione eorum, & quid dices de sententijs, quae feruntur sic, quicunque fecerit furtum sit excommunicatus Respon. quod sic, legatus enim est iudex ordinarius. C. de offi. rec. prouin. quia habet imperium. ff. de offi. procon. l. & ideo, legatum enim si est ex Cardinalibus, similem dicimus proconsuli. ar. ff. de offi. procon. l. 1. & vlt. alios autem legatos singulos similes dicimus praesidibus. arg. ff. de offi. praesi. l. 1. praeterea apparet eum ordinarium, qui vniuersae causae criminales & ciuiles prouinciae ad eum deferuntur. supe. eod. c. 1. cum autem hoc possint alii ordinarij. inf. de senten. excommu. a nobis. inf. de poeni. & remis. nostro, multo fortius legati habent enim maius imperium omnibus iudicibus in prouincia post Principem. ff. de effic. procon. si in aliqua. §. penult. & l. nec quicquam. Item praefectus ad tempus & in perpetuum potest aliquem prohibere. ff. de offic. praefec vr. l. 1. S pe. arg. contra. ff. de pe. l. vlti. ff. de priui. l. puto. §. vlt.

Item videtur quasi determinatum, quod posset ferre sententiam sub conditione, puta si quis sic fecerit, vt talem poenam patietur, quod duret, & indulgentias daret. inf. c. vlt. quod nos credimus. Nec ob. l. de poenis. & de priuil. quae loquantur, vbi iudex absque causae cognitione poenam infert sine praefinitione temporis, quae poena tantum suae administrationis tempore durare intelligitur, secus vbi cum causae cognitione. Item secus in indulgentijs, quae funt extendendae. sup. de consti. prin. l. vlt. nunquid dispensare poteste Respon. sic. inf. de transact. ex parte. Alii autem legati, qui non sunt cardinales, possunt absoluere excommunicatos, secundum tenorem decre inf. eo excommunicatis.

Caput 4

CAPVT IIII.

LICET TRANEN. (Ad nostrae) hoc multum delinquit. 2. q. 1. nomen. & 3. q6. 6. multum. n1. q. 3. deniqe. C. de reli. l. 2. ar. contra. inf. de ap. con¬ stitutus. sol ibicmalitiose. ) ff. nau. cau. sta. licet. §. 2.

Caput 5

CAPVT IV. 1 plenum ius non quaeritur ex praesentatione, sed ex eallatione.

DDILECVS FI. R. (in concessione) ex praesentatione enim patroni, non quaeritur lenum ius, sicut ex concesione episcopi, si discordantibus patronis post quatuor menses conferat. inf. de iure patr. quoniam in quibusdam. & c. propter. vel melius plus habet in concessione praelatus quam in praesentatione patronus, supple in ecclesiis vbi habet collationem, quia ex collatione omnia consequitur institutus, sed ex praesentatione non sequitur ius in re, licet consequatur ad rem petendam & personalem actionem contra episcopum. inf. de iure patro. cam autem. & e pastoralis. & c. cam dilect.

Caput 6

CAPVT VI. 2 Nnpotest egressia prouintiam absgoluere at excommunicatione quam tulit in exexistens, & quid si exiit non animo deserendi delegationem, am poterit exira prauinciam excommunicare, habes in nu. 2. 2 Egressus prouinciam quam habeat iurifdictionem. Et quid facere possit. & nu. 1. Facta avnius prouinciae, an possint in alia exercere a legato:

NOVIT ILLE. ( Promulgauit) egressus prouinciam non potest absoluere ab excommunicatione quam tulit exstens in ea. ff. de offic. praesidis. l. 3. sed delegati ab eo possunt absoluere post egressum eius & ligare, & de causis cognoscere si coeperunt vti iurisdictione antequam egrederentur, quia perpetuauerit iurisdictionem fuam. arg. sup. de offic. dele. licet. inf. eod. c. vlt. & ab his appellabitur Papa vel suecessor legati, sed antequam ingrediantur prouinciam non potest exercere contentiosam iurisdictionem. ff. de offic. procon. obseruare. Causam autem quam inchoauit legatus, non perficiet post suum egressum, licetalius legatus qui succedet ei, vel dominus Papa, qui intelligitur ei succedere, ex quo alium non dat. ff. de offi. iudi. mortuo. C. de iudi. properandum. §. sin autem in metu. ff. de iudi. mortuo. Hinc est quod intra annum non exequitur sententiam suam. Nec contra. sup. de offic. deleg. quaerenti. quae loquitur in delegato, legatus autem est ordinarius. Alii dicunt, sed non placee idem in delegato & legato. arg. inf. de offic. or. pastoralis. §. 1. est ergo verum secundum eos id, quod dicit decre. quaerenti. quod etiam post sententiam retinet iurisdictionem intra annum legatus & deleg. hic autem postquam deserit prouinciam sibi deputatam, vel delegatam, nullam iurisdictionem habet.

Quid si exierit prouineiam non anio mo deserendi delegationem, sed iterum reuersurus, nunquid poterit extra prouinciam excommunicare, & videtur quod non, quia excommunicatio requirit cognitionem causae. 2. q. 1. nemo. sed de causa non potest cognoscere, nisi sedendo pro tribunali. 2. quaestio. 3. abolito. sed hoc in alia prouincia facere non potest. 9. q. 2. episcopum. & in pluribus. c. eiusdem. Idem vero fatemur nisi habeat licentiam episcopi dioce. vt in eisdem c. dicitur. Crederem tamen, quod posset absoluere, vbi suum errorem recognoscit sine causae cognitione propter periculum excommunicationis. arg. inf. de sen. excom. sacro. circa fi. sup. eod. c. 2. Delegare autem causas potest extra prouinciam cum non eam deseruerit, quia hoc non exigit causae cognitionem. ff. de offic. procon. aliquando. & hoc olim tantum, quando necessariam moram faciebat extra prouinciam. hodie autem delegatus, potest si solam voluntariam moram trahat. Authen. de colla. §. antequam. in ver. in prouincia. credimus etiam quod possit dare praebendas extra prouinciam. arg. inf. de appel. qua fronte. & habes hic ex pressum, quod si quis est legatus in pluribus prouineijs, facta vnius prouinciae potest in alia exercere. sup. de postu. ad hoc. in fi.

Caput 8

CAPVT VIII. COLENTES. & inf. couandiu.) C. de cura. furio. cum aliis.

Caput 9

CAPVT IX.

EXCoMMvNICATIS. Pro latere, latus Principis siue Papae sunt Card. ff. ad l. Iul. Maiest. si quis eum. & hi, scilicet, Cardinales extra prouinciam hominem alterius prouinciae absoluere possunt. (Aliunde) ergo a contrario sensu suis comprouincialibus possunt munus absolutionis impendere legati, qui non sunt de latere, & qui non sibi vendicant ex priuilegio legationem, si autem ex priuilegio sibi vendicarent, nec etiam prouinciales absoluere possunt, vt hic seatiter.

Caput 10

CAPVT X 1 Legatus an possit condere leges generales.

NEMINI DVPIVM ESSE VOLVMVS. (Statuta) & ita habes, quod legatus potest condere leges generales, non tamen contrarias legibus & constitutionibus generalibus. C. de offic. presbyt. alle. l. forma. Et credo, quod in condendo talia statuta debet requirere consilium praelatorum prouinciae. 9. qon. 3. per totum. & maxime in c. 1. 3. 4. & 5. & aliquando requirere debet populum. de conse. dist. 3. c. 1. sed credo, quod etiam eis irrequisitis teneant statuta, quae facit legatus de his, quae pertinent ad iurisdictionem suam. aro praealleil. formam. sed de alijs secus.

PrevBack to TopNext