Titulus 40
Titulus 40
ACTIO QVOD METVS CAVSA, & de dolo & furti, & aliae consimiles, requirunt damnum. cum enim condemnatio facienda sit ad interesse. ff. quod me. causa. si cum ex. §. quadruplicatur. & §. Iulia. sed si nullum est damnum, nulla fiet condemnatio, & ideo bene licet conuento actione, quod metus causa excipere non interest tua ratione dominii, quod meum est, & hoc probo, scilicet, quod suum fit dominium incumbit metum inferenti, licet sit in possessione, quia constat, quod possessio est mala, vnde non exonerat eum a probatione. Fatemur tamen quod si ratione possessionis interesset eius, quod etiam illud interesse aestimatum restituere debet, vel possessionem rei oblatae, sed etiam si elidatur actio quod met. causa per except. habet tamen alia benefficia eontra metum inferentem, scilicet, l. Iul. de vi. & edictum diui Marci. Haec omnia probantur. ff. quod metus causa, led & partus. cum duabus. ll. sequen. ff. de fur. credi. sed & si reus metum inferens, non excipiat de domimo suo, & si rem restituat, nihilominus post sententiam latam contra eum, inact. quod met causa vendicabit eandem rem. Nec obst. ei exceptio rei iudicatae, quia licet eaedem sunt personae, & res in vtraque causa, causa tamen petendi est alia. supra de offi. dele. causam matrimonii. si autem exceptionem dominii opposuisset, & ea non obstante lata esset sententia restitutionis pro actore: tunc forte posset dici, quod bene obstat exceptio rei iudicatae. ff. de compens. quod in diem. & no. de hoc. infra, de causa pos: cum ecclesia. non obst. C. loca. si quis conducet. vbi dicitur, quod conductor non potest referre quaestionem de dominio locatori quia illud ideo est, quia ab eo causam habet voluntariam, sed metum inferens non habet causam a metum passo saltem voluntariam.
Caput 1
CAPVT I. 1 Qus requimntur ad hoc vt mulier dicatu timore maritialiquid fecise. 2 Eatificatur matrimonium per conscet prius praecesserit metus. 3 Vati& habitas susccbtione diferentia.
PERLATVM EST. ( Patefaciens) de protestatione not. supra, de consti. cum M. supra, de elect. Cumana. reli. (velum) id est, habitum religiosum ne sit. contra. 20. q. 1. vidua. velum) scilicet, conuersionis. 20. q. 1. de votis (simulanit) 22. q. 1. vtilem ( sororum) & priorissae, quia ipsae sine priorissa non possent agere, sed ipsa sine eis posset, vt not. supra., de reseriben. edoeri.
1 Non timore) quia iuuenis erat, & paruum filium habebat, & quia de voluntate protestata est, quando intrauit, ideo transfunditur onus probationis in negantem. de hoc not. supra, de offi. deleg. eum in iure. Vel dic, moniales videntur probare eam non timore mortis intrasse hoc ipso, quod non probatur contra C. qui. mili. non pos. super seruis. libr. 12. vel sponte assumpserint sibi onus probationis. 29. q. 2. euius (ratum) not. metum mortis non tantum aimminere, quando gladii erant praesentes, sed toto tempore quo vixit maritus, quia potestatem necis habebat super eam: si. ff. quod met. causa. si impressi. & intel. ligo hunc metum praesentem, cum semper possit occidi per maritum, quia ita potens erat, quod non poterat habere locum, ad quem confugeret sine timore mortis. ff. quod met. causa. metum. in princip. vnde toto tempore vitae eius, non praesumitur ratificare, sed eo mortuo, si post remaneret, tunc praesumeretur habere ratum.
Si quaeras intra quantum tempus post mortem, vel postquam fuit secura. dicunt quidam per mensem. arg. 1. q. 1. constat. nos dicimus hoc relinquendum arbitrio iudicis. ff. de verb. obli. continuis. §. cum ita. item hoc idem est in matrimonio, quod licet praecesserit metus, si post sequatur consensus, ratifitatur matrimonium, infra, de spon. ad id quod. Item haec mulier quae solenniter velum accepit de manibus episcoporum, & monasterium ingrediendo, vouisse videtur, & hoc vontum tacite ratificare videtur, si cessante timore in monasterio perseueret, si autem sine solennitate accepisset, nec verbo vouisset non intelligeretur ratificare, vt not. infra, de reg. & transact. ex parte. vel si eodem monasterio esset non professe habitum non portantes.
Item differentia est inter votum & habitus susceptionem: quia votum tenetur seruare, nisi metus interuenit qui in virum constantem caderet, nec valebit ei protestatio, nisi ex tali, scilicet, iusto metu interuenit, cum non prosit, nisi vbi iusta causa interuenerit: vt not. supra de elec. Cumana. non est autem iusta causa, nin & metus sit talis, qui caderet in constantem virum, sed in susceptione habitus sufficit, quod qualiscunque metus, vel etiam alia praesumptio, vel protestatio super hoc habita appareat quod habitum inuitus suscipiebat. Vnde si patris comminationibus habitum susciperet illum potest dimittere. 20. q. 3. praesens. secus si vouisset. Ratio diuersitatis, quia in voto cum expressa sit voluntas ei standum est, nisi aliquod expressum appareat in contrarium, sed cum suscipiendo habitum nihil expresse voueat, sed praesumptiue tantum talis praesumptio facile peraliam praesumptionem eliditur.
Caput 3
CAPVT III. 1 Anivmmnenumnun catontun se seruandum. 2 Non tenetur ecelesia illicitam renunciatianem ratam habere. ludae fempercauere debet ae qua direde veniat contra iuramentum.
AD AVRES NOSRAS. Iuramento.) hic habes quod iuramentum metu extortum est seruandum. arg. 22. q. 5. qui compulsus. si quis coactus. infra, de restitut. spol. accepta. infea, de iureiurand. si vero. arg. Contra. supra eodem proxi. c. & infra eodem. c. proxi. infia, de resti. spol. solicite. 15. q. 6. Aauthent. solu. B. dixit quod iuramentum metu extortum, non obligat, & idem dixit praetor, quae vi met. causa fi. ratum non habebo ff. quod met. can. l. 1. alii dicunt, quod si is qui iurat, habet animum obli¬ gandi, se obligat, alias non. ar. infra, de bap. maiores. Alii dicunt, quod licet metu extortum sit iuramentum, tamen seruari debet, quod licet metus interuenerit, tamen noluit. 15. q. 1. merito.
Nos distinguimus inter iuramentum, quod sui natura est malum & turpiter praestitum, quod non obligat, vt not. sup. de elec. venerabilem. & illud, quod non est malum de naturasui, sed turpiter praestitum, id est, dolo vel metu extortum, & tale obligat, hic autem tantum de turpiter, id est, dolo vel metu extortis iuramentis agimus, & dicimus quod iuramentum metu extortum super rebus suis non repetendis obligatorium est, quam tum ad hoc, quod debet iudex seruare quousque absoluatur per episcopum, sed absolui debet, & postea petere, & sic loquitur decr. infr. de iureiur. si vero. & cognoscet episcopus antequam absoluat, am fuerit metus, qui caderet in constantem virum. ff. quod me. causa. metum. haec autem decre. potest intelligi, quando talin metus non interuenit.
2 Sed oppones si talis non interuenit, quare dicitur, quod non obstante tali renunciatione perficiatur ? Respon. quod ecclesia non tenetur habere ratam eius renunciationem illicitam, si non vult, quanuis renuncians non possit petere, vt no. supde renun. quod in dubijs. Vel dic, quod hic me. fuit tantus, quod in constantem vin rum caderet, sed tamen non potest contrauenire, nisi prius obtenta absolutione a suo episcopo, sed si iuramentum, vel fides non interuenisset sua authoritate. posset contrauenire, vt hic dicit.
Semper tamen iudex quantumcumque potest caueat, vt directe non veniat contra iuramentum. lic. vt si iurauerat soluere vsuras soluat, sed postea repetat, infra, de iureiuran. debitores. c. ad nostram. & etiam si iurasset non repetere, posset iudex ex suo officio detentatam compellere ad restituendum, infra, de iureiurand. ad nostram. posset etiam denunciare ad paenitentiam, & si iurasset non denunciare, non debet seruare, quia est contra regulam euangelicam. 2. q. 1. si peccauerit. quousqe autem aliter prouidere potest conmode episcopus non veniat ad absolutionen a iuramento, quamuis contra ius non reputem, si alijs omissis absoluat ( iuramento( facto super libro, vel reliquiis, vel alia re sancta & fide) promissione facta per Deum, vel fidem suam (confirmata) sic quod de caetero non esset plebanus illius ecclesiae, nam si hoc iurasset suo iure repetere non posset, inf. c. proxi. sed Papa remittere posset, & debet iuramentum, intfra, de iureiurando. si vero ( praeficiatur) non obstante praedicta renunciatione ex primo iure, vel ex nouo.
Caput 4
CAPVT IV AD AVDIENTIAM. (Manibus) alias non teneret resignatio. supra de renunciat. quod in dubijs, vt not. 7. q. 1. denique. ( repetendum) si autem iurasset non repetere, non petet. C. si aduer. vendi. l. 1. nisi primo absolueretur ex officio restitueretur sibi, vt not. supra c. proxi. (restitui) actio, quod metus causa eo intentante.
Caput 5
SACRIS EST. ( Contractus) 30. distin. presbyteros. 1. q. 1. constat. 45. dist. de iudicis. ff. qui test. face. pos. qui f. de acquir. pos. l. 1i. in fi. (pro nullo) quidam hoc intelligunt de metu, qui non caderet in constantem virum. Alii intel ligunt hoc quando per metum communicat excommunicato in crimine, se cus si in mensa vel hospitio. arg. infr. de sen. excom. nuper. sed litera sonare videtur de metu, qui cadere debet in constantem vitam, & de eo qui commanicat itt crimine.
Caput 6
CAPVT VI. 1 Metus morton & corporis cruciatus dicitur esse iustus. 1 Fatuitatis est promittere, iurare, & inducere, quae supra cursum inferiorum causarum sunt. Dolas eemetus quando excasant, & iuramentum vi atque dolo extortum an sit remittendum.
CVM DILECTVS EI. LIVS. (Translationem) in veteri compilatione est ordinationem, vt est hic translationem (impedirent) subaudi, legitime faciendam per eos ad quos spectat. Item istud pactum siue promilsio sine consensu episcopi non tenet. infra, de excessio. praela. ficut. vel etiam non tenet contra alios, sed his permittentibus obstat. infra, de dona. inter dilectos. quando autem aliquis eontra factum suum venire possit. not. supra, de elec. nosti. Vel dic & melius, quia isti canonici bene potuerunt ordinem Cister. profiteri tanquam arctiorem. infra, de re. & transi licet. Item potuerunt promitte re, non impedire translationem, ipsi autem per se transferre non possent, nec hoc hic dicitur. (Aeternae) idem est si corporalis. 22. q. 4 si aliud. ff. de iureiurando, verum. C. si aduer. ven. l. 1. ( violentia) forte tali, nisi faciatis voluntate necessitate cogemini, scilicet, authoritate domini Papae, vel alia consimili, quae non caderet in constantem vitum.
1 Mortis) iustus est metus mortis & cruciatus corporis, vt hic. C. de transact. interpositas. C. quod met. cau. metum. Item famae stupri etiam status. ff. quod met. causa. isti quidem. Item omnium rerum forte maioris partis. supra eodem titul. abbas. C. quod met. causa. l. pe. §. si iussu princip. l. 1. Item verberum, & si negetur iustus metus, arbitrio iudicis relinquitur. ff. eodem, non est verisimile. §1. ff. de aedil. edic. quaeritur. §. vltim. ff. ex qui cau. in. l. 3. (fatuitatem) ff. de iur. & fac igno. ne supple. ff. de aedil. edic. quaeritur. §. vlt.
Item ad fatuitatem pertinet omnis promissio, & iuramentum, & inductio quae est supra cursum inferiorum causarum, vt si promittant, quod a iuuene amoueant stimulos carnis, vel quod est contra ius naturale, vel ciuile, vel praetorium, vel contra constitutionem, vel regulam alicuius ordinis. infra, de conuer. coniu. dudum. & hic. & his. licet raro tamen aliquando promissio infringi posset tali dolo extorta, sed iuramentum nunquam, si autem dolus talis esset, quod peritiores falleret, sicut in facto alieno, quod de facili cognosci potest decipiantur, tunc iuramentum authoritate superioris remitti posset, quia dolus & fraus alii etc. sup. de rescript. ex tenore. & ff. de iur. & fac. igno. regula. & quia malitijs est obuiandum. ff. de rei vend. in fundo. Arg. contra. 22. q. 4. §. sed cum his. vbi habes, quod Gabaonitae deceperunt Iosuae in facto alieno, & tamen cogitur seruare iuramentum, sed respon. quia ibi ad fatuitatem alias facilitatem lIosuae pertinuit ille dolus, quia de facili crediderunt, quod non debuerunt. Vel dic illud factum, ne aliquam infa¬ miam periurii incurrerent losuae & seniores Hierusalem nam sicut metus non excusat, nisi sit talis, qui caderet in constantem, ita & dolus non excusat, nisi sit talis quod caderet in prudentissimum. Alii dicunt quod nunquam remittendum est iuramentum dolo extortum, sed dices secundum primos quare non semper punitur dolus etiam si sit magnus: Respon. puniendum est in poenam dolosi, sed non in lucrum fatui, quod esset, si remittatur sibi iuramentum, imo sicut dictum est quod dolus dolo compensetur. ff. de dol. si duo. & culpa cum culpa. ff. de eo per quem fa. est. l. fi. sic fatuitas cum dolo conpensetur, quia lata culpa dolo comparatur. ff. de leg. quod Nerua. & ff. si men. fal. mo. dix. l. 1. §. haec actio. Restitutione) est enim actio quod met. causa, vel dolo, quia hic agitur restitutoria, quae petitur rescissa obligatione per dolum, vel metum factum in pristino statu restitui. ff. de dolo. arbitrio. §. 1. ff. quod met. causa. putet. §. ex hoc.
CAPVT VIII 1 In actione depositi abi interuenit dolus qualiter agendum 2 Depostarus quisaiccum sibi commisuam aperuit dicitur furtum perpetrasse. Depositario an credatur si negat se soluisse saccum sibi commissum, cum constat, quod fuit sibi datus signatus. 2 Interesse quod surgit ex maleficio probatur per iusiurandum Delatio iuramenti an habeat locum in vi compulsiua, expulsiua, inquietatiua & turbatiua. Actio quod metus causa quando habeat locum. 4 An liceat iudici post taxationem factam iurament am praestitum aliquid adimere de summa taxata & iurata, & vide in nu. 5. Appellari an possit a turamento & taxatione expensarum a iudice facta.
SVPER EO QVOD. (Per violentiam) Quid si non lper violentiam, sed per doum fecit. VERBI GRATIA: Saccum cum pecunia penes se depositum aliquis aperuit, postea cum actione depositi repetitur saccus cum pecunia depositus, depositarius reddit saccum resignatum depositum apud se confitetur, id est, saccum consignatum apud se depositum, sed negat ibi pecuniam fuisse, sed lapides fuisse tantum, vel negat tantam pecuniam fuisse, quantam depositor dicit. probationes deficiunt, tamen saccus fuit signatus, dicunt quidam, quod cum in actione depositi venit do¬ lus, vel perfidia depositarii. infra, de depo. c. 1. quod sic procedendum est contra hunc depositarium, si de dolo & perfidia agatur & probatur, sicut contra illum de quo loquitur haec decre. scilicet, quod iuret de quantit ate quae in sacco erat. arg. 2. q. 1. in primis. ff. deposi. l. 1. §. fi. cista signata. secus si nec dolo, nec violentia, sed ex contractu conueniretur, scilicet, depositi, vel alia, nec redarguitur de dolo, quia tunc necessariae sunt legitimae probatio nes super quantitatem pecuniae consignatae. ar. ff. de aedil. edic. aediles. §. pedius. Item alii dicunt, quod furti agi debet & condemnabitur, vt restituat saccum sigillatum, & si non restituerit, deferetur depositario iusiurandum in litem. ff. de iureiur. in li. l. 2. & 3. ff. de rei vendi. qui rest. Pro eodem enim habendus est, qui non restituit, cum dolo fecerit, quominus possit restituere, & contumaciter renunciat restituere. ff. quod vi aut clam. semper. §. eum. nisi certum esset, quod saccus esset resignatus ab eo, quia tunc non condemnaretur ad redditionem sacci signati, sed statim deferaturiusiuran. in litem. ff. de dolo. arbitrio. §. non tamen. ff. depo. l. 1. §. idem Pompo. & §. si pe. ff. de pet. haere. qui se. ff. de condi. furt. in re.
2 Item verum est eum furtum commisisse cum aperuit. ff. depo. si sacculum. debet ergo ei deferri iusiurandum in litem, quantum saccus signatus valebat, quando furtum factum est, & saccus apertus. ff. de in lit. iuran. cum furti. Nec mireris, quia etiam nomine hominis mortui in cuius restitutione mora interuenit, defertur iusiurandum in litem. ff. de in lit. iur. l. in hac. §. vlti.
Et haec vera sunt, vbi dolus interuenit in apertione sacci. ff. de in lit. iur. l. in hac. sed si dieat non interuenisse dolum, cumfecerit contra prohibitionem legis, non creditur ei, nisi probet cum sit praesumptio contra eum. arg. infr. de praesum. c. 1. & not. de hoc supra, de elect. cum in iure. Sed quid si neget se soluisse sac cum, cum constat, quod fuit sibi datus signatus, non creditur ei, nisi aliter praesumptionibus verisimilibus, vel aliis probationibus probet illud. arg. ff. deposi. quod Nerua. & in l. supram alleg. posset dici, quod contra hunc depositarium agitur ad exhibendum, & si non exhibuerit signatum, sicut sibi datus est, dabitur acori iusiurand. in litem. ff. ad exhib. Celsus scribit. 1 responso. & §. 1. & §. sed & si quis. & l. 3. §. 1. non facimus vim de eo, quod hic dicitur de violentia, siue violentia fuit expulsiua, propter quam datur interdictum, vnde vi, siue fuit ablatiua propter quam datur vi bo. rap. in his enim duabus constat, quod praedictum iuramentum defertur. C. vnde vi. si quando.
3 Et idem videtur si vis sit compulsiua, vt hic, nam frustra poneretur in hoc tit. decr. vbi agitur de vi expulsiua, nisi pro eo deferretur hoc iuramentum, & ideo videtur in vi etiam inquietatiua. ff. quod vi aut clam. semper. §. pen. imo plus videtur, quod etiam in turbatiua habet locum delatio huius iuramenti, quia generalis ter loquuntur & haec decre. & lex. C. vnde vi. si quando. §. 1. Item nobis videtur, quod si aliquis rex, vel dominus terrae iniuste banniuerit, vel diffamauerit, vel diffidauerit aliquem, qui multa mobilia & immobilia in eius districtu habebat, quae sunt per alios occupata, quod dominus ei tenetur de omnibus amissis, actione quod metus causa. ff. eo. sicut. §. Pedius. quia metus eius fuit occasio amissionis. ff. eodem. si quid. §. in acti. & §. haec autem actio. & §. quadruplicabitur. & §. iulianus.
Sed contra. ff. eo. metum. in prin. vbi dicitur quod met. causa non habet locum, vbi dicit armatos audiui venire, sed ego fugi, & occupatus sit fundus meus. Solu. illud loquitur, quando vanus fuit timor, nec praesens, sicut ex presse apparet in textu. quia temerarius alias vanus timor est fugere, quam cito audit armatos venire, quia forte non vadunt contra eum. ff. de vi & vi arma. l. 3. §. si quis. sed si armati dicerent, vel mitterent ei, quod contra eum irent, vel alio probabili modo hoc suspicari deberet: tunc bene haberet locum, actio quod me. causa. & tenerentur armati de omni damno, quod eorum occasione iuraret sibi contigisse. ar. praedictarum. ll. & haec & 2. q. 1. in primis. sed tamen propter hoc, non teneretur interdicto vnde vi, nisi occuparent. ff. vnde vi. l. 3. §. si quis autem. ibi enim vis necessaria est. ff. de incen. rui. nau. l. 3. §. non solum (spoliatum) agendo interdicto vnde vi. vel quod met. causa. (Singula mobilia) quae erant in domo, vel elia re immobili, qua fuerit spoliatus. item credimus, & si nulla re immobili sit spoliatus, sed tantum personam inuasit, vel rebus mobilibus spoliatus, vt hic. arg. C. vnde vi. si quando. vbi ponit de rebus arreptis tempore impetus, & non dicunt tempore spoliationis, sed in furto quidam non credunt verum, sed ego non video quare non idem.
4 Taxatione) taxcatione autem facta & iuramento praestito in taxatione non licet praesidi, alias iudici aliquid diminuere de summa taxata & iurata, & si diminuit, non valet sententia. Authent. de iu. §. oportet. Item ille, contra quem fit taxatio, audit taxationem fieri prudenter facit, si appellet propter grauamen taxationis, si in nullo credit se teneri, sed si credit se teneri in aliquo, sed non intantum, quantum fit taxatio, tunc tantum quantum sit grauamen excessus taxationis appellet, tamen si propter hoc non appellet, haec omnia veniunt in cognitionem appellationis, quae fiet a iuramento, vel sententia. C. de iurein. generaliter. §. sibi autem cui. a quo iuramento, vel sententia, si credit eum plus iurasse, quam debet omnino appellet intra iodies, nec seruet se ad appellationem, quae fiet a sententia, quae forte non fertur intra 10. dies, vel etiam si fertur intra 1o. dies, non proderit sibi. Quod sic probo, quia ex iureiurando oritur actio in factum. ff. de iureiurand. sed & si. & C. de reb. cre. l. actori. quod non admitteretur etiam si cassaretur sententia etiam si pronunciaretur appellatio iusta.
Quidam tamen dicunt, & forte non male, quod sufficit appellare a sententia & cassata sententia admittetur ius & actio quaesita ex iureiur. quia sententia procedit ex iureiur. Authent. de iudi. § oportet. C. de duo. reis. l. pen. & totum est vnum factum. ff. de mino. l. 3. §. 1. tamen tutius est appellare etiam a iureiurando, quia si postea non sequeretur sententia, non prouideretur ei postea contra grauamen illatum ex iureiurando, nisi in casi bus. ff. de iureiu. a mor. C. de iureiu. l. 1. & fi. Nec mireris si dixi appellandum a iureiurande, cum tale iusiurandum sententiae comparetur in eo, quod ex eo oritur actio, & exceptio, sicut ex sententia.
Et praedicta habet locum, quando quis iurat esse suum, vel non esse, vel sibi deberi, vel contra, secus est vbi iurat se tantum expendisse, hoc autem iuramentum non comparatur sententiae, sed probationi, & ideo ex tali iuramento non ori¬ tur actio, vel exceptio, & ideo nec est vtile a tali iuramento appellare, sed sufficit appellare a sententia, quae sequitur Authant. de iud. §. oportet. C. vnde vi. si quando. Item no. quod licet iudici non liceat minus iudicare, quam iuratum est, tamen si iudex cognoscat etiam post praestitum iusiurandum, se male taxasse expensas, potest reuocare taxationem suam, & non procedere ad sententiam ex virtute iusiurand. ff. de reg. iur. quod iussit. Non obstat Authent. praedicta. de iudi. §. oportet. quia loquitur, vbi taxatio est legitima, nec reuocatur, sed vbi non est bona, & renocatur secus. Item secus crederem in iuramentis, ex quibus datur actio: quia ibi non licet iudici reuocare post praestitum iuramentum, nisi in casu. ff. de iureiurand. l. admonendi. sicut nec licet iudici reuocare suam sententiam, post. quam tulit, supra de offi. deleg. in literis, c(condemnare) c. vnde vi. l. si quando.