Titulus 42
Titulus 42
Caput 1
EX QVORVNDAM. "( Citentur.)" Haec decretalis non loquitur de appellatione facta post citationem, quia in tempore in quo loquitur haec decretalis post citationem admittebantur omnes appellationes, nisi notoriae essent frustratoriae, infra, de appel. cum sit. sed hodie hoc secus ( prorumpunt) & male, infra, de appel. suggestum. sed & si olim fuisset concessum frustratoriae appellare, hodie nonlicet. infra, de appel. vt debitus. dicendo iudici intellexi, quod literae impetratae sunt ad vos contra me, & ideo appellospro euacuando) & sine iusta causa eos alii dicunt, & forte me. lius tantum loqui, quando fraus interuenerit, nam si fraus non interuenisset, non posset procedi, nisi citaretur supr. de offi. delegat. consulta. Eos) haec decre. non tangit edictum de alie. iudi. mut. causa fac. quod tantum competit contra eum, qui transtulit dominium, vel possessionem in alium dolo malo siue potentiorem, siue non futuri iudicii mutandi .i. a sae & in alium transferendi, & ad interesse. ff. eodem tit. l. 1. 2. & 3. in princip. & l. non solum. in princip. hic autem loquitur de conueniendo eum, in quem translata est possessio, etiam si nullam fraudem admisit, & est speciale in hoc quia persona non contenta in rescripto conuenitur. arg. contra. supra, de rescrip. sedes pasto. (in possessionem) & per hoc respon. secundae & tertiae quaestioni (in possessionem) & etiam si naturaliter possideant, sed dominum poterunt in iudicio nominare. C. vbi in rem act. l. 2. idem tamen dico si non possideant. C. eo. l. 1. (appel. cessa.) per hoc respondeo primae dubitationi, quod non credo, quia non loquitur de appellatione absentis, sed praesentis, dicas ergo quod non respondet.
Caput 2
CAPVT II. 1 cesio actionus si in vltimna voluntate fit, tenet. 2 Quando dubium est, anactio sit simulata, necne, praesumitur simulata. 3 Litium redemptiones vel emptiones inter laicos non potentiores licite siunt. 4 Res litigiosae trunsferuntur in eum qui cae pit litem, & si est mortuus, tunc nec suetessor nec baeres perficiat litem, sed ille, ad quem res trans latae sunt. 3 Si a quopiam ad terrorem aduersarii adducantur potentiores, quam sit aduersarii patrocinium, is perdet causam. Et quis hic vocatur potentior.
EX PARTE SCABINORVM. Hipretis fuit propositum. (Trahant) loquitur secundum consuetudinem Franciae, vbi siue agant siue conueniantur, clerici sub iudice ecclesiastico agitur cillicitas) aliud enim est in licitis, vt in gl. seq. dicitur.
Cessiones) cessio actionis, si fiat in vltima voluntate, tenet, nisi sit actio litigiosa, nam tunc non legatarius, sed haeres agit, & quod fuerit consecutus, restituet legatario. ff. de leg. 3. l. nomen. C. man. l. pe. ff. de leg. 1. l. legato. C. de liti. quicunque in Authent. nunc si haeres, si cessio est ex pacto & potentiori cessio nulla est, nec agit ille, qui cessit. C. ne li. pot. l. 1. sic potentior ratione officii potest dici tutor, vnde si creditur tutori actio in pupillum admittitur. C. qui da. tut. Authent. minoris. si vero fiat cessio actionis, non potentio ri, sed si actio sit dubitata, id est, in iudicium deducta non tenet cessio, sed non ad mittitur actio, quin agat ille, qui cessit, sed in quibusdam casibus tenet et¬ iam lite contestata, scz. ex causa dotis, donationis, & diuisionis. C. de liti. l. vlti. & 2. si autem cessio sit actionis indubitatae, & constat cessio vera tenet, vt per totum titul. de haere. vel act. vendita. Si autem constet eam simulatam, non tenet, vt per totum tit. plus va. quod agit.
Et dicitur simulata, quia simulatur lucrum actionis esse ius, cui ceditur, cum sit cedentis, vbi autem est dubium, an sit actio simulata necne, praesumitur simulata, ex eo, quod actio pro parte est vendita, pro parte donata. C. mand. l. vltim. & hoc non agit is, cui ceditur, nec is qui cessit vbi idem similiter praesumitur simulata, si pro modico pretio vendidit actionem, nam tunc non agit emptor, nisi in quantum dedit, is autem qui cessit, agit in residuo, vt quidam dicunt. Item praesumitur simulata ex eo, quod in instrumento non continetur nomen ces sionis, nec diciturex quo contractu, vel si in principio instrumenti ponitur cessio, & cirea medium vel fi. dicitur ex quo contractu, in casibus tamen non praesumitur simulata, si fiat inter cohaeredes & si fiat creditori pro debito, vel possessori pro munimine rerum, & legatarijs ab haeredibus quibus res vel actiones sunt legatae. C. mand. l. pe. (emptiones) idem appellat emptiones & redemptiones.
5 Et est sciendum, quod redemptiones vel emptiones litium inter laicos non potentiores, satis licite sunt, & eis datur actio vsque ad quantitatem datam. C. mand. l. pe. & vltim. vt no. in glo. hic posita. Sed contra. ff. de pact. sumptus. ff. de var. & extraord. cog. l. 1. §. si Titia. C. de procurator. litis. C. manda. si contra. sed illa intelliguntur, quando redemit litem hoc modo, quod eam exeri ceat, & postea certam partem magnam, vel paruam inde habeat, quod penitus non valet lis, & hoc idem est in aduocato. C. de postul. si quis. secus autem esset, si de certa pecunia conueniret, quod est licitum. ff. man. salarium.
Item not. quod si quis conuentus, imo etiam, & haeredes eius, vel rei vendicatione, vel confessoria, siue quantumcunque alia, siue reali, siue personali transferat in aliam rem, de qua conuenitur, & in casibus in quibus licita est alienatio, vt not, in glos. hic posita, quae incipit cessio, tamen ipse, qui coepit litem illam perficiet. ff. de aqua plu. arc. quanquam. §. 1. & l. post venditionem. imo etiam haeres eius. argum. C. de litig. Authent. nunc si haeres. ad idem arg. ff. de rei vendicat. is a quo. & l. sequen. lItem si procurator esset institutus a venditore, ipse dum prosequeretur litem, re translata in emptorem, quare non multomagis si ipse venditor coepit litem ipsam prosequatur, nec est contrarium si dicas praeiudicium fiet absenti & ignoranti, quod esse non debet. ff. de ex. rei iudi. si a te. §. fi. ff. de pig. si super. in princip. quia aut emptor sciuit causam agi cum venditore, & tunc sibi imputet, quia res cum onere suo empta videtur, quod magis est euentus litis, si autem ignorasset, de euictione ageret ibidem. C. de euict. si fundum. ff. de pig. si super. §. fi. ff. de leg. 3. nomen. Vel dic & melius, quod nullum fit praeiudicium illi, in quem res translata est, quia sententia non mandabitur executioni in re translata, sed ad interesse tenetur conuentus, sicut is qui se liti cum non possidet obtulit. ff. de rei vend. si is qui. ff. de pet. haere. qui se. Non est contra. ff. de rei vend. si autem. §. 1. vbi dicitur, quod si non dolo desiit possidere, quod absoluendus est, quia hoc non fuit sine culpa, quae sufficit in eo salteni, qui cautionem non exigit, cum possit. ff. de rei vendicat. is a quo. qui petit.
4 Sed not. quod quando res litigiosae vnius praebendae vel administrationis transferuntur in alium, quod ille qui coepit litem eam perficiet, quia dominus litis est, sed si est mortuus, tunc nec successor eius in praebenda, nec haeres perficiat litem, sed ille, ad quem res translatae sunt, quia mors est iusta causa, quare ad dominum reuocatur prosecutio causae.
Sed quaeres quomodo hoc est, quod ad singularem successorem qualis est hic administrator, ad quem hae singulae res deuenerunt transferuntur actiones contra id, quod not. supra, de iudi. quia. Solut. illud verum est, vbi contra defunctum agebatur nomine suo, sed hoc loquitur quando contra defunctum age batur nomine ecclesiae, & eiusdem nomine etiam conuenitur successor, & ita non agit tanquam successor, sed tanquam administrator. Item eadem ratione dicendum est, quod in hoc casu manda¬ bitur sententia executioni in re petita etiam ad alium translata, quia licet eius administratio ad alium sit translata, res tamen penes eundem remanent, scilicet, penes ecclesiam, cuius nomine principaliter actum est & sanctiones) C. ne lit. poen. l. 1.
Potentiorum) si quis in terrorem aduersarii aduocabit sibi potentiores quam sit aduersarii patrocinium, puta faciendo eum procuratorem vel deducendo eum in aduocatum causam amittit, & potentior seuere punitur. C. ne lic. po. l. 1. & appello potentiorem eum, qui ratione magistratus potest ostendere minacem, vel terrorem aduersario. C. si quacunque prae. pote. l. 1. & C. si rec. pro. l. 1. C. quod met. causa. si per vim. & forte non idem, si alias sit terribilis, cum possit habere iustitiam, nec sit verisimile eum pati violentiam in terra iustitiae. ff. quod met. causa. l. vlti. & si vellet ita posset facere sine procuratore, sicut cum procuratore.
Intelligitur ergo hic potentior, qui ratione officii est terribilis, in alia significatione sumitur. ff. si ex noxa. cau. l. 1. §. si designat. ff. de alie. iud. mu. causa fac. l. 4. qui autem clericorum patrocinium inuocat, in poenam huius decr. vel illius legis, ne li. po. non incidit, nisi potestatem haberet super laicos, cum quibus clerici agunt, hic autem reprobatur cessio actionis facta in eos non, quia sunt potentiores, sed quia quandocunque fiat simulatae non valet: vt not. in glo. cessio. circa hos laicos etiam competit ac. ex edicto de alie. iudi. mu. causa fac. l. 1. & l. non solum. §. 1.