Titulus 21
Titulus 21
Caput 1
CAPVT I. 1 In criminali causa non est quis cogendus ferre testimonium. Veritas an & quando sit celanda & numer. sequent. 2 Qui sine cogendi ferre testimonium. & vids in num. 3. 4. 5. & 5 Peccatum an & quando sit celandum.
CAVSAM MATRIMOnii (Occultent) subtrahendo se a ferendo testimonio. Odio) & intelligo eoe semper se taliter subtrahere, quando non potest veritas aliter apparere, & de hoc in ciuilibus, vbic lict quis proprium interesse prosequitur, cum ibi sit peccatum, in damnum proximi veritatem celare. 11. q. 3. quisquis metu.
Et hoc est verum, nisi hane praesumptionem alia elidat, puta quia sit religiosus, quare magis iurare veretur, vel alia consimili causa. In criminalibus autem, & vbi non est peccatum celare veritatem, non praesumo eum, qui non vult reddere testimonium taliter se subtrahere, & idcirco non est cogendus, nisi manifeste apparet malitia. inf. eo. peruenit.
2. Item dicimus, quod in ciuilibus & criminalibus in talsbus tamem causis, in quibus non coguntur testes, etiam si non subtraherent se gratia, odio, vel timore, tamen si deficiant aliae probationes cogendi sunt. inf. eo. peruenit. 2 Compellas) quidam dicunt, omner indifferenter cogendos ad ferendum testimonium. C. de testi. si quando. Alum dicunt quod illi soli, qui iactant se scire veritatem. Alii tunc eos tantum conmpellent, quando propter desectum probationum perit veritas, quam celare mortale peccatum est. 14. q. 2. quanquam. inf. eod. peruenit. 2. 11. q. 3. quisquis. In criminali autem causa, non coguntur testes. inf. eo. c. pen. sed si ciuiliter agitur de crimine coguntur. inf. eo. peruenit. & c. vl3ti. & c. super his. & c. cum super. Secundum leges autem in omni casu coguntur. inf. eo. super eo. Quaedam tamem personae non coguntur etiam secundum leges nisi magna causa subsit, vt sunt senes valetudinarij, & alij qui continentur. ff. de testi. inuiti. & l. 2. In causa autem inquisitionis compelluntur testes. inf. eo. suge his. & in causis spiritualibus. vt hic. inf. eo. c. caeterum. in causa etiam denunciationis coguntur. inf. de simo. licet Hely.
1 Vel dic generaliter, quod vbicunquoe celare veritatem est peccatum mortale, ibi cogendi sunt testes, quod sic probatur, iste inductus in testimonium peccat mortaliter, nisi reddat testimonium, ergo est cogendus. arg. 2. q. 1. si peccauerit. 22. q. 3. hoc videtur, & hac ratione quia peccatum esset, si ageretur inquirendo contra aliquem diffamatum de aliquo crimine cogendi essent testes. inf. eo. super nis. quia peccatum est sustinere infamem personam in aliqua dignitate. 25. distin. primum.
5 Idem crederem & si diceretur falsum Instrumentum ciuiliter, vel aliter agatur ciuiliter non ad poenam, sed ad pecuniarium commodum consequendum, vel vitandum. C. de fal. l. penul. inf. eo. cum contra. Idem si subtrahantur testes siue ciuiliter, siue criminaliter agitur, cogendi sunt testes, vt dictum est sup. Idem est & si iidem testes malitiose se subtrahant. inf. eo. peruenit. 2. & c. cum contra. vbi autem celare veritatem non est peccatum, vt quando agitur criminaliter, vel etiam ciuiliter. set excipiendo, vel alio modo ad poenam tantum, non dicimus cogendos, quia celare veritatem non est peccatum, sed meritorium, scilicet celare crimen fratris. arg. 2. q. 1. si peccauerit. nisi perseueraret in crimine, quia essent ibi cogendi testes, vt sic eum a malo reuocaret poema, quem Dei timor non reuocabat: vt inf. de vst. & hone. cle. vt clerscorum. §. 2. & arg. 22. q. 53. hoc videtur, nisi esset crimen de quo esset periculum, quod esset occultum, sicut haeresis, dilapidatio. Nam in his dicimus testes cogendos etiam si sit occultum, quia nequeunt sine periculo diss imulari. inf. de accus. qualiter. 2. 22. q. 1. si quis per capillum. Item super fama, vel infamia credimus cogendos. infr. eod. super his. Item si dicatur condemnatos de crimine credimus cogendos, quia cum crimen iam sit notorium per sententiam, peccatum esset illud celare. inf. de coh. cler. tua. & c. vestra. Item si dicatur sententia excommunicationis lata in eum cogendi sunt testes, quia hoc non est crimen cum excommunicari possit quis sine causa. inf. de sent. excom. inquisitionis. & hoc eadem ratio est in sententijs de criminibus latis.
5 Si vero diceretur excommunscatum quis sit ipso iure, puta propter manuum iniectionem: vt 17. q. 4. si quis suadente. quia vbi oportet probare erimen, non sunt cogendi testes, nisi in casu, qui est infr. eod. peruenit. 2. vel in alijs easibus, vbi esset peccatum celare veritatem, vt dictum est sup. & idem dicendum est, si sententia exconmmunicationis sic lata sit. excommunico te, nisi solueres 10. hac ratione supradicta, quia non sufficit probare sententiam, nisi probetur crimen, scilicet eum cessasse in solutione, quamuis possit responderi, quod sufficit probare sententiam, nisi aduersarsus probet contrarium. de hoc plenius not. inf. de accu. inquisitio. c. super his.
Caput 5
PER VENIT AD NOS. (De rebus.) Not. hic appellari rem ecclesiasticam prosecutionem iniuriae. Item b nota. quod quando agitur de iniursa compellentur testes, & intelligo cum de iniursa agitur ciuiliter ad suum interesse, vel hoc est introductum in fauorem ecclesiae & clericorum: & ne culpalaicorumremaneat impunita.
Caput 7
CAPVT VII. 1 Testes fonodales non sunt cogendi publice testiffeari. 2 Infames an possint esse denuntiatorer. Lestian & quando liceat corrigere suum dictum. 3 An liceat testi addere dicto suo. 1 Testis qualiter dicatur variare.
PRAETEREA SITEstes. (Spnodales.) 33. q. 6. episcopus. in fi. ( Testimonium) in hoc testimonio reddendo non praesentat proprie officium testis, sed officialis vel denunciatoris.
Compelli) hic vult dicere, quod si testes synodales semel denunciauerunt, quod contra christianitatem sicut iurauerant fieri intellexerint secundum quod iurauerant, siue in matrimonio, siue in alijs non debent compelli in publico dicere testimonium super eodem negotio, nisi quando alum non inuenirentur super eodem negotio testes. Et est ratio haec, ne propter redditionem testimonii plures sibi acquirant inimicos, vel dic, quod testimonium praestabunt, sed non iurabunt. Ar. ticulus nouae,) talis fortem, qui non pertinet ad officium suum, tunc enim praecise coguntur reddere testimonium, vt si forte quaeratur de dote, vel de adulterio, nam quia de eo in primo iuramento non fuit facta mentio, de nouo iurare debet, & testificari. sup. tit. proxi. fraternitatis. & e. de testibus. (Publici) qui synodales dicuntur.
Postquam) contra videtur, quuod non. 2. q. 1. si peccauerit. vbi patet, quod illud mandatum denuncsando peccatum proximi omnibus tam infamibus, que alijs factum est. Item magis videntur remouendi qui ante officium erant infames, quo qui postea. R espond. infames vere possunt denunciare, nisi postquem hoc officium assumpserint facti sunt infames, quia si ante erant infames, hoc ipso quod assumpti sunt, videtur cum eis dispensatum, vel ex quo dereliquarunt in officio grauius delinquunt, quam si extra officium. 11. q. 3. praecipue. inf. de vo. & vo. redemp. magnae. & idcirco fortius postea, quoe antea repelluntur. Vel dic, quod ideo non vult, quod valeat testimonium testis synodalis, si postea incurrat infamiam, quia cum hoc testimonium reddat ratione officij, & ei plus quae alii testi credatur, indignum esset, vt & infames haberet ecclesia, Vel dic, quod infamis possit reddere testimonium, sicut quilibet alius, sed non potest sicut testis synodialis, vel dic, quod infamis admittitur ad denuncsandum, sed non ad testificandum: vt hic. & 2. q. 1. in primis. & sup. ti. proxi. ex parte. Incontinenti) antequem partibus loquantur, vel alicui personae, alias enim praesumitur contra eos, nec valet correctio, sed tantum primo dicto stabitur. ar. sup. de testi. sicut. quamuis illud loquat post publicationem testium & etiam post sententsam, sed eadem ratio videtur etiam ante publicationem, & licet stetur dicto primo, vbi testis secundo contrarsum dicit: tamen erit minor ei fides adhibenda, quia propter secundum dictum debilitatur primum. Si autem anteque exeat a conspectu iudicis se corrigat, debet prudenter iudex attendere modum & causam correctionis. inf. de accu. cum dilectus. & nisi cognoscat eum probabiliter se corrigere, incidet in suspicionem vel vacillationem. ff. de testi. l. in testibus. Ves variationis. ff. de test. qui falsa. 3 Si autem non corrigat, sed addat st hoc faciat antequam exeat praesentiam iudicis constat licitum esse, si autem post. ea si hoc facit postquam potuit loqui partibus audiendus est, sed minor fides adhibetur. arg. hic. & Authentic. de test. §. quoniam. & §. quia vero.
Et not. quod varians dicitur, qui primo dixit aliquid, & postea eius contrarium nullam causam variationis assignans contradicens sibi, id est, qui primo dixit duo impossibilia, vt qui dixit se sciuisse contractum celebratum, & in tali loco & tals die, interrogatus vbi illa die fuit, dicit se alibi fuisse, vacillans dicitur, quia dubitando & timendo loquitur. Item & qui varie loquitur. ff. de fal. l. eos qui. ff. de testi. l. 2. & qui falso. horum autem testimonium non valet, imo puniuntur. C. de test. nullum. Innoc.
Caput 8
SVPER HIS. & inf. ( Literis) super his literis procederetur inquirendo, aliter enim non cogerentur testes, cum talium literarum commissio caderet super crimine falsi, vel potest dicere, quod cum etiam de crimine inculpetur aliquis, quod lite pendente dicitur commisisse quod testes super eo cogendi sunt in fauorem iudicis, & elidi possit gorum iurisdictio: vt ff. de iudi. l. si prator.
Cogatis.) Not. in causa inquisitionis cogi testes ad perhibendum testimonium, quia ex officio suo procedit Papa, & non nisi praecedente infamia, & ita es. set peccatum tacere veritatem, vbi vident eligi in episcopum & assumi, in quo populus scandalum pateretur. arg. 61. dist. tantis. & inf. de accu. omnipotens.
Caput 9
CVM CONTRA. ( Compellere) hic habes in crimine cogi debere testes, & dicunt quidam hoc esse propter enormitatem criminis, ovnde & in maioribus criminibus dicunt cogendos testes, vt in haeresi, simonia, nomicidio, & in consimilibus: quia de similibus idem est iudicium. Alii dicunt hoc ideo esse, quia hic profequebatur suum interesse iste, qui agebat de falso, scilicet, ne per falsas literas fatigaretur, ita peccatum esset celare veritatem. n. q. 3. quisquis metu. Sed nonnne dices idem, si in modum exceptionis obiiceret falsitatis crimen testibus .R espon. si velit probare post sententiam eos corruptos falsa dixisse, cogendi sunt, quia peccarent mortaliter, si veritatem tacerent, cum ex illa sententia aliquis damnaretur iniuste, ad hoc. sup. de proba. licet. secus autem si non dicat eos falsum dixisse, sed criminosos, hoc enim non credimus cogendos, quia in nullius praeiudicium tacetur veritas, sed tantum eis poena imponeretur, si crimina probarentur. Vel dic, quod plus placet, quo vbicunque ex probauione criminis quis consecuturus est sententiam lucrosam, vel vitaturus damnosam, semper cogendi sunt testes, quia tunc peccatum esset in alterius praeiudicium tacere veritatem: vt saepe dictum est.
Caput 10
CAPVT X DILECTORVM FILIOrum. (Criminibus) si criminaliter agitur, quidam dicunt idem si ciuiliter, hic. Nam hoc dicunt agi ciuiliter. ar. eius quod hic dicitur, quando per procuratores agebant, sed per hoc non probatur, cum multae criminales causae per procuratorem agantur. ff. an per alium cau. app. l. 1. vel procurator ad certum articulum in medio accusationis constitutus fuit. de hoc not. sup. eo. c. 1. & sup. c. proxi. vel erat tantum procurator ad imo petrandas literas, de quibus hic agitur.