Text List

Titulus 7

Titulus 7

TITVLVS VII DE INSTITVTIONIBVS.

Caput 1

CAPVT I.

NON AMPLIVS. ( Regere) & hospitalitatem seruare. sup. de praeben. de monachis. & sup. de suppl. negligem. prae lat. sicut. §. similiter. Sed si plures quam sint ibi inde possint conmmode sustentari, ibi plures ponendi sunt. inf. de censi. quanto. 12. q. 1. percipimus. 16. q. 7. omnes. tamen propter incrementum modicum, non est augendus numetus. C. de alluuio. l. penul. & vlti.

Caput 2

CAPVT II. 1 canonici scire debent literas, & scruire Dao in ordinibus suia, & in officiis. 2 lus monacbi in laicum cadere potect.

IN ECCLESIA. (Numero.) Et ita ius canonici, & canoniae non cadit, nisi in clericum. 21. dist. cleros. vel in conuer sum habitu & professioe. ar. 23. q. 1. paratus. 12. q. 1. cui portio. & qui tale ius emit, simoniam committit. 1. q. 3. saluator. nam si in alios laicos ius canonici caderet, ergo de rebus ecclesiae disponere possent, & essent in contrarium iura illa. 96. dist. bene quidem. sup. de iudic. c. 2.

1 Nos credimus, quod vbi est certus numerus canonicorum, vel distinctae praebendae, quod etiam per conuersos professos non impletur numerus canonicorum. Canonici enim scire debent literas, & seruire Deo in ordinibus suis, & in officijs. 21. dist. cleros. & per totum. 81. dis. eos. & c. si quid. quamuis aliter sint religiosae personae. 12. quaest. 1. duo. & incidat in canonem, qui tales verberat. infra, de sen. excom. non dubium. Quidam etiam dicunt in hos conuersos, non residere ius canonici, vt vocentur ad electiones, vel alienationes, vel caeteros contractus. 12. q. 2. sine exceptione. & c. placuit. 63. dist. c. 1. & 2. inf. de statu monac. c. vlti. §. praecipimus.

2 Ius autem monachi, bene cadit in laicum, vnde credimus, quod intererunt elex ctionibus, alienationibus, & caeteris contractibus monasterii. ar. 16. q. 1. generaliter. 93. distin. a subdiacono. Item dicimus de hospitalarijs. 5. de arbi. cum olim. Alii tamen dicunt, quod si de consuetudine esset, quod de aliquo religioso loco aliquis laicorum, vel professorum vocaretur ad electionem in ecclesia seculari, vel etiam conuersi ecclesiae, forte propter hoc, non esset cassanda nulla electio, nec est contrarium. sup. de elect. massana. quia ibi loquitur de laicis puris non professis. Clerici tamem qui praebendantur in ecclesijs, si non habent ibi ius canonicatus, nullo modo ad electionem, vel ad alia canonica facta capituli vocari debent, sed alias deberent deuotae seruire. inf. de statu mona. c. vlti. & pe.

Caput 3

CAPVT III. 1 Laici licet possint praesentare, non tamen possunt conferre: Et quid de elerieis sit dicendum. Archiepiscabi habent iurisdictionem in omnibus, quae generaliter tangunt statum totius prouinciae.

EX FREQVENTIPVS. (officialium) Nomine talium officialium intelligo hic conprehendi omnes, ad quos de iure, vel consuetudine approbata ptinet collatio, siue fuerit Archidiac. siue alij, dummodo authoritate speciali vel generali episcopi faciant. (Recipiutm) & male, licet enim patroni laici, vel etiam alii possint praesentare, non tamen possunt conferre, sed episcopus hoc facere debet. sup. de praeben. & digni. Lateranens. Imo a idem dicimus a de clericis, qui licet possint eligere, tamen beneficia habere non debent sine assensu episcoporum, nec instituere, vel conferre, nec etiam eis prodest consu: tudo. de hoc not. infra, de conces. praeb. proposuit. (Institutionibus.) 16. q.7. nullus. 71. dist. per totum. (Ex officio) Not. Archiepiscopum habere iurisdictionem in omnibus quae generaliter tangunt statum totius prouinciae. (In illos) tenet haec sententia archiepiscopi in suibditos suffraganeorum, quia negligentes erant vel quia status totius prouinciae in ficie bant. argumentum. 8. q. 3.eu. & seq.

Caput 4

CAPVT IIII. AVTHORITATE. (Vltra quam facultas) sup. eodem cap.1.

Caput 5

CAPVT V. AD DECOREM. ( Acceptus) est Deo. 22. q. 4. c. his ita. (Haereditario.) 7. q. 1. apostoliea. (Dicitur, patriarcha.

Caput 6

CAPVT VI. 1 Interlocutiora quae dicatur. 2 Non potest archie piscopus ex iuramtto agere 3 Nunquid ex coluntario iuramento, detur actio secundum canones. 4 Exceptio abiurationis non admittitur eontra agentem interdicto vti possidetis. 5 Exceptio abiurationis dicitur esse dilatoria, non autem fori declinatoria.

CVM VENISSENT. Potest intelligi haec decre. quod solus archiepiscopus intentauit petitorium super iuribus E3istis, contra archidiaconum. set intentando negatoriam, negando ius custodiae & institutionem pertinere ad archidiaconum, vel confessoriam, dicendo haec iura ad se pertinere. Sed huic intellectui videtur contradicere infra, vbi dicit statuimus archidiaconum tuendum, per quod apparet, possessorio actum. Sed dic illam non fuisse diffinitiuam sententiam, sed interlocutoriam, vt ibi dicitur, nam pendente primo iudicio, super proprietate, archiepiscopus molestabat eum, vel arehidiaconus timebat molestationem archiepiscopi super possessorio, vnde Papa ex officio suo, quod habet locum, in his, quae post litem contestatam accidunt, praecipit eum tuendum, supple lite pendente, & hoc innuit litera, quae sequitur, donec probatum etc. Potest etiam intelligi haec decre. quod vterque agebat interdicto vti possidetis. ff. vti possidetis. si duo. & l. ambo quoque. in fi. & l. vlti. ff. de superfi. l. 1. §. proponitur. & quia Archidiaconus melius probauit, fertur pro eo sententia, & est idem dicere eum tuendum, sicut aduersarium cessare a molestatione, quia dicitur prius. Nam iudex in sententia, non debet condemnare id, quod hic fecisse videtur dicendo eum tuendum, quod per alium quam per iudicem fieri non debet, aduersarius tamen condemnandus est, vt non molestet, non vt iudex tueatur, & idem esset, si ab altera parte intentaretur, sed huic videtur contradicere, quod sequitur, donec ius etc. quod habet locum tantum, cum de proprietate agitur.

Sed respondeo expone literam, donec probatum fuerit supple, cum agetur de proprietate, postea non modo cum possessorio tantum agitur, & si huic archidiacono non possessorio agenti obiectum esset, quod precario possideret, ab eo audiendus erat. ff. vti poss. l. 1. §. vlti. & eodem si obiiciatur, quod personalis est donatio, sed vnum credimus, quod licet quando egit possessorio, non potuit probare personalem concessionem, nihilominus tamem postea, cum agit de proprietate probare poterit, quia alia est actio, & ad aliud agitur. ff. de exceptione rei iudi. & an eadem. & not. sup. de elect. cum dilecti. inf. de pur. can. cum dilectus. potest etiam dici & leuius, quod simul intentabatur possessorium ex parte archidiaconi, & petitorium ex parte archiepiscopi, & quod simul non fuit vtrunque finitum, ideo est, quia de possessorio liquebat per confessionem, & de proprietate liquere non poterat de facili. sup. de testi. significauerunt. & secundum hoc videtur vera opi. dicentium, quod in possessorio non dicitur dari diffinitiua sententia, sed interlocutoria, cum dicat, interlocuti, etc.

Et dic quod interlocutoria dicitur, quae fertur ante diffinitiuam sententiam in petitorio proferendam, primo dictum magis placet, licet & alia possint de iure defendi, quia tunc precarius non potest agere vti possidetis contra donationem precario. vt. ff. de preca. l. si precario. vel dic, quod ambae partes fuerunt coram Papa, & vtraque pars proposuit ibi ius suum, sed non fuit ibi edita actio, nec modus agendi, nec libellus datus, nec litis contestatio facta, sed cum ex narratione facti constaret Papae, quud archidiaconus possidebat, decreuit eum in possessione tuendum, donec archiepiscopus probaret coram competenti iudice, & per legitimos tramites iuris personalem tantum fuisse donationem, vel abiurationem archidiaconi, dicebat enim archiepiscopus, quod archidiaconus iurauerat, quod huiusmodi libertatibus se non immisceret. Sed contra videtur, quod abiuratio nunquam posset prodesse archiepiscopo, nec vnquam eius probationes super ea sunt admittendae, quod archiepiscopus ex iuramento non potest agere, quia ex iuramento nulla prodita est actio, nisi ex iudiciali, vel necessario. ff. de iureiur. si duo. §. si iurauerit. & §. Marcellus. Item non potest dici, quod forte agente archidiacono archiepiscopus possit excipere de abiuratione, quia cum archiepiscopus possideat, non competit ei actio, nisi interdictum retinendae possessionis, & contra agentem illi non competeret exceptio abiurationis: vt no. de renum. super eo.

Item si admitteretur contra ius, & probaret abiurationem, non tantum interponeretur silentium super libertatib. archidiaconi, sed archiepiscopus absoluetur abimpetitione rei. Sol. dicunt quidam, quod secundum canones etiam ex voluntario iuramento datur actio. ar. 12. q. 2. quicunque. & q. 5. loannes. 22. q. 5. iuramenti. Sed nobis videtur, quod ex iuramento non competit actio ciuilis, sed archiepiscopus poterat denunciare crimen periurij, in quo archidiaconus manebat, miscendo se praedictis libertatibus contra proprium iuramentum, sicut expresse innuitur. & ar. 5. de iudi. nouit. 22. q. 3. omnia. &. 3. de iureiur. quemadmodum. in fin. & tunc bene consonaret sententia petitioni, scilicet quod imponeret archidiacono silentium. i. quod decaetero non immisceret se praedictis libertatibus, & hoc videtur verius, & sic est in registro. Item non videtur verum, quod hic proxime dictum est, quod possessori non competit, nisi interdictum vti possidetis, quia proincorporalibus bene competit, confessoria & negatoria: vt not. sup. de iudi. examinata. & ea proposita ab archidiacono, archiepiscopus excipiet de personali concessione & de abiuratione. (Venissent) litigaturi super iure instituendi personas & custodiendi vacantes ecclesias. (Iure communi). 5. de offi. ordi. cum nos contrarium. arg. 70. dist. c. 2. ar. 63. dist. si in plebibus. (Consuetudinem) . 1. q. 3. c. res. & c. peruenit. 16. q. vlti. nulli. ar. contra. 3. de app. bo. me. cum. sed illud est de speciali consuetudine, vel illud est verum in ecclesijs quae sunt de patronatu monachorum. (Libertatum) . Not. institutionem & custodiam vocari libertates. (Ipsum) scilia cet archidiaconum. (Post concessionem) not. concessionem liberam extitisse, licet post concessionem aliqua excepit, & ex hoc non fuit simoniaca receptio eius, nam cum ius haberet licitum fuit per talem responsionem, & archiepiscopo deludere, & suam vexationem redimere. infra, de simo. dilectus filius. (Tuendum) perpetuo secundum opi. quod actum fuit possessorio secundum aliam opinionem, supple pendente hoc iudicio coram Papa, vel suis delegatis, nam post litem terminatam authoritate huius mandati, non esset tuendus, cum hoc fecerit ex officio suo, quod finitur postquam functus est officiosuo. sup. de offic. dele. in literis. Item quia acta iudicii pereunt. C. de iud. properandum. & interea computanda sunt haec mandata, & forte non dicerem male, quod si interlocutoriam istam protulisset cum causae cogintione, scilicet auditis rationibus hinc & inde, & interlocutoria solenniter sit lata, quod perpetuo ei staretur, & in rem iudicatam transiret. arg. C. commi. vel epi. l. 3. C. de sen. & interlo. l. ex stipulatu. & l. seq. & l. nemo iudex. & ff. quod met. cau. l. metum. 2. & sup. de sen. & re iudic. c. quod ad consultationem. non probatur hic praesumi concessionem realem, nisi probetur personalis, cum hoc non dicatur hic, sed quia est in possessione dicitur eum tuendum, donec probetur personalis, dicunt enim quidam, quod quando fit personae, personalis praesumitur, quando vero fit dignitati, praesumitur realis. & alii dicunt quod etiam quando fit personae praesumitur realis: vt ff. de ann. leg. annua. §. Titia. ff. de pac. iuregentium. §. pactorum. Alii dicunt, quod quando est inquieta possessione archidiaconatus, incumbit probatio archiepiscopo, quod fuit personalis, secus si autem archiepiscopus esset in possessione pacifica. argumentum. ff. si vsusfruct. pet. vti frui. iste archidiaconus agebat nomine archidiaconatus, & ideo sufficit, si archidiaconatus erat in possessione horum iurium, etiam si archidi aconus, qui nunc est, numquam ea exercuisset.

Ex aduerso) mirum videtur cum archidiaconus hoc ipso quod confessus fuit, ibi esse donatas libertates ab archiepiscopo confiteatur eas fuisse archiepiscopi, quod archiepiscopo incumbit probatio, quod donatio fuit personalis, cum adhuc praesumatur apud eum perdurare, nisi contra probetur. ar. contra. 3. de praescri. si diligenti. C. de proba. siue post. Respondemus duas praesumptiones esse contra istam, vnam quo d arc hiepiscopus confiteatur se donasse, licet personaliter, & quia archidiaconus erat in possessione: sed si archie¬ piscopus esset in possessione & non confi. teretur se donasse nec personaliter, nec realiter, tunc non incumberet ei probatio, quod donatio esset personalis, sed sufficeret ad probationem domini archiepisco pi confessio archidiatoni. (Hoc casu) cilice. quando personalis fuit donatio. (Antequam) scilicet ante confessionem archidiaconi. (Eas) libertates (Archidiaconus) qui agebat.

(Abiurasse) hic habes expresse secundum secundam opinionem quae erat quod vterquoe agebat possessorio retinendae possessionis, quod exceptio abiurationis non est admittenda contra agentem interdicto vti possidetis, quia hic non fuit admissa haec exceptio, quandiu actum fuit possessorio, sed modo admittitur, quando agitur petitorio quod credimus. de hoc no. S. de renun. super hoc. & idem videtur, quod exceptio personalis concessionis ab eo facta, non sit admittenda, qua hic admissa non fuit, nec impediunt sententiam sup interdicto vti possidetis latam. Item si admissa esset haec exceptio, cum tamen contra eum erat sententia danda, & est ea ratio, quia licet personaliter dicat se concessisse archiepiscopus, archidiaconus tamem negabat, nec incontrarium probatum fuit, & etiam quia archidiaconus possessionem habet, cui dicitur personaliter concessa, secus autem esset, si exceptum esset, quod precario esset archiepiscopo concessa. ff. de acqui. poss. si quis postea. quia tunc precarius non potest agere vti possidetis contra dantem precario. ff. de preca. qui precario. (In hoc casu) clcscet quando abiurauit. (Eboracens. ) cuius specialiter intererat iura omnium menbrorum sui corporis defendere, vel forte, quia alienatio fuit quilibet admittitur: vt no. 5. de testi. cum olim. (Consulemus) hoc consilium non habet locum, nisi prius sententia lata contra archidiaconum, ante sententiam enim archidiaconus iuuare se debet suis rationibus, quia contra archidiaconum tantum agebatur, & personaliter tantum contra eum, & si ecclesia Eboracens. vellet causam eius agere, siue eo volente, siue nolente non admitteretur, quia eius non interest causam archidiaconi personalem agere, sed si admitteretur contra ius, excipere debet, cum causa iam coepta esset non agere, & hoc dicitur infra, scilicet, ecclesia petente: sed qualiter post sententiam habet locum, no. in gl. Quid prodest consilium Papae dignitati archidiaconi, cum plena sit ipsi archidiacono praedictorum iurium adiudicata posses¬ sio, imo si postea probetur archidiaconum ab episcopo abiurasse, si erat concessio realis, non debent restitui iura praedicta archiepiscopo, nec sententiam proeis restituendis ferri, quia non potest archidiaconus dignitati suae praeiudicare, sed tantum personae archidiaconi praecipitur, quod se non immisceat. argumem: sup. de iureiu. peruenit. Sol. Licet non restituantur archiepiscopo praedicta iura, ta. men ipse exercebit, cum ipsi praesenti archidiacono impositum sit silentium, nec ei contradicere poterit archidiaconus, propter iuramentum & sententiam, qua impositum est ei silentium, & archiepiscopus solus est, ad quem vacante archidiaconatu iura archidiaconalia pertinent, vt not. inf. de hered. ad abolendam. & modo quo ad haec iura abiurata vacare intelli gitur, quod ea exercere non potest archidiaconus propter suam abiurationem, & sic archiepiscopus exercebit, vnde necesse est quod vel agente Eboracens. ecclesia, vel per officium Papae praeuideatur dignitati archidiaconi, vt restituatur ad id, quod processum erat de facto, scilicet, ad possessionem restituendam dignitati archidiaconi quam exerceat archiepiscopus sententia lata contra praesentem archidiaconum propter abiurationem, vel decernatur quod per vsum archiepiscopi, vel per abiurationem archidiaconi, nullum dignitati archidiaconi praeiudicium generetur. Aux ilium autem Papae in modico vel nullo necessarium videtur contra iuramentum, quod non distringebat, nisi personam, vel contra se ntentiam, quae non tangebat dignitatem, quia praesenti archidiacono tantum impositum erat silentium, quod praedicta non exerceret, vel potes dicere, quod etiam contra iuramentum necessarium est auxilium. Posset enim succedentibus temporibus quando crederet aduersarii deficere probationes illicitae praestiti iuramenti, vel etiam statim licet falso, vel ficte diceret archiepiscopus, quod iuramentum erat praestitum in casu licito archidiacono, vnde & praeiudicat successoribus, puta qui sciebat se nihil iuris habere, vnde sibi litigare non expediebat, vel alia iura aequiualentia recipit pro istis iuribus, quae abiurauit. arg. ff. de pact. contra iura. §. vlti. & l. in persona. §. 1.

Sed certe in istis casibus non petet ecclesia in integrum restitui aduersus renunciationem archidiaconi, vel abiurationem archidiaconi, quia nulla abiuratio, sed dicet eam nullam, & petet eam de factotolli, vel nullam pronunciari. ff. de in integ. resti. in causae. ff. de fer. l. 1. Sed si renunciatio propter praedictas causas teneat de iure, tamen quia in aliquo probatur laesa dignitas, tunc necessarium est auxilium Papae concessa resti. in integr. ipse etiam Papa ex eis, quae acta fuerunt coram eo, fuit ita motus, quod ipsemet ex officio suo concederet hoc, vnde volens incutere timorem archiepiscopo, vt a lite quam Papa iniustam credebat discederet, comminatur ei, quod ipse suum impenderet consilium, sed quando hoc faciet, vocabit archiepiscopum, & audiet rationes suas etiam alias, quam illas quas allegauit agendo contra archidiaconum, quia cum tunc ad imponendum silentium personale archidia. sufficeret iuramentum, etiam sine causa praestitum non illigabitur illa probatione tantum, vbi petitur sententia pronunciari nulla, vbi eum oportet probare multa, vel etiam si petatur contra sententiam, quae aliqua est resti. in integ. quae non datur, nisi vbi contractus teneret, & tamen propter laesionem datur restitutio. Et credimus hanc restitutionem posse peti viuente isto archidiacono, sed si iurauit non exercere haec iura, ille qui confert archidiaconatum exercebit non suo nomine, sed dignitas archidia. vel Papa alicui committet, quod hoc exerceat, vt no. inf. tit. proxi. quia diuersitatem. Vel dic, cum effectu nihil vtilitatis accidit archiepiscopo, quia postea petita ratione vel sententiam pronunciari nullam omnia iura restituantur archidiacono, & hoc satis innuit litera praecedens, quia nos vel ad petitionem, etc. videtur alijs, quod archiepiscopus contra archidiaconum specialiter egerat proponens, quod iura praedicta, quae sibi renunciauerat idem archidiaconus, & etiam iurauerat quod vlterius non exerceret, quod super eorum exercitio non molestaret archiepiscopum.

Vbi dominus Papa iuste mandat, quod si ita est, vt imponatur archidiacono silentium, scilicet, quod decaetero non exerceat praedicta, quod potest esse sine praeiudicio dignitatis archidiaconatus, non tamen complebit iuramentum in alijs, scilicet, quod praedicta iura, vel possessionem eorum, vel quasi transferat in archiepiscopum, cum hoc sine peccato face re non posset, & sine praeiudicio ecclesiae. 3. de iureiur. puenit. & c. si vero. & ideo bene dicit Papa, quod etiam si iurauerit consulet dignitati, quia licet sit priuatus archidia¬ eonus, exercitio illorum iurium personaliter, non tamen dignitate priuabitur, nec in archiepiscopum transferetur, imo licet archidiaconus non exerceat, exercebit tamen alius nomine dignitatis, vel forte ipse archidiacons hoc non suo nomine, nec nomine archiepiscopatus exercebit, sed nomine archid. vel potes dicere, quod non solum egit archiepiscopus, vt imponeretur silentium personae, sed etiam dignitati, cui intendebat praeiudicare archidiaconus.

Non obst. praedicta decre. peruenit, & si vero, quia hoc poterat fieri sine peccato, & sine praeiudicio dignitatis hoc modo, quia postea agente ecclesia, vel Papa ex officio suo restituet praedicta iura archidiacono. argum. ad hunc processum. sup. de iureiuran. debitores. & c. ad nostram. Et si his obiiciatur, quod ipsi capitulum ante sententiam latam contra archiepiscopum debebant se opponere? Respon. quod non poterant, quia tantum ad archidiaconum possessio pertinet sui archidiaconatus iura defendere, & ad capitulum pertinet postea, cum apparet archidiaconum non posse agere. Haec opinio non placet. (Alterutrum) siue fuerit concessio personalis, siue abiuratio intercessit. ( Archidia.) id est, personae archidia. & etiam ipsi archidiaconatui. Sed in hoc casu vltimo, scilicet, quando super abiuratione prouidebitur successoribus, si concessio fuerit realis, melius dicitur, quod tantum archidiacono imponitur silentium personale, scilicet, quod tempore suo non se immisceat, & prudenter faciet iudex, si dicat in posterum, ex hac sententia nullum dignitati praeiudicium generari.

Sed oppones hanc exceptionem abiurationis ante litem coeptam contra archidiaconum proponendam sicut falsi, vel minus idonei procuratoris. C. de excep. l. pe. & vlti. Respondeo hanc exceptionem non esse declinatoriam fori, sicut procuratoriam, sed dilatoriam, & idcirco sufficit proponere eam ante litem contestatam, & postea probabitur. ff. de except. exceptiones. & sic fuit hic factum, vel potest dici peremptoria, quia quo ad personam huiusmodi archidiaconus perimit negotium, nec intelligas, quod Papa permittat consulere super sententiam, quae nullo modo tangit archidiaconalem dignitatem, sed super abiuratione, quae erat generalis, scilicet, quia archidiaconatus nomine renunciabat & iurabat, scilicetivt ea non obstante libertates praedictae adiudicentur dignitati archidiaconus, vel intelligas aliter, vt diximus in gloss. illa quid prodest. (Neutrum ) id est, si concessio fuerit realis, & non est iuratum.

Caput 7

CAPVT VII. CVM AD NOSTRAM(Abbatiae.) Haec abbatia est secularis. sic. sup. de renun. ex transmissa. (Distinctio.) 4. quaestio. 1. c. didicimus. I. de iurepa. per tuas. inf. de bap. & eius effectu debitum. ff. de actio. tut. l. 1.

PrevBack to TopNext