Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 8
Ab eo Evangelii loco, Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae; usquead id, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Cap. n, f. i-4.
1. Miraculum quidem Domini nostri Jesu Christi, quo de aqua vinum fecit, non est mirum eis qui noverunt quia Deus fecit. Ipse enim fecit vinum illo die in nuptiis in sex illis hydriis, quas impleri aqua praecepit (Joan. II, 6-11), qui omni anno facit hoc in vitibus. Sicut enim quod miserunt ministri in hydrias, in vinum conversum est opere Domini; sic et quod nubes fundunt, in vinum convertitur ejusdem opere Domini. Illud autem non miramur, quia omni anno fit: assiduitate amisit admirationem. Nam et conside- rationem majorem invenit, quam id quod factum est in hydriis aquae. Quis est enim qui considerat opera Dei, quibus regitur et administrator totus hic mun dus, et non obstupescit obruiturque miraculis ? Si consideret vim unius grani, cujuslibet seminis, magna quaedam res est, horror est consideranti. Sed quia homines in aliud intenti perdiderunt considera- tionem operum Dei, in qua darent laudem quotidie Creatori; tanquam servavit sibi Deus inusitata quaedam quae faceret, ut tanquam dormientes homines, ad se colendum mirabilius excitaret. Mortuus resurrexit, mirati sunt homines: tot quotidie nascuntur, et nemo miratur. Si consideremus prudentius, majoris miraculi est esse qui non erat, quam reviviscere qui erat. Idem tamen Deus Pater Domini nostri Jesu Christi per Verbum suum facit omnia haec, et regit qui creavit. Priora miracula fecit per Verbum suum Deum apud se: posteriora miracula fecit per ipsum Verbum suum, incarnatum, et propter nos hominem factum. Sicut miramur quae facta suut per hominem Je. sum, miremur quae facta sunt per Deum Jesum. Per Deum Jesum facta sunt coelum et terra, mare, et omnis ornatus coeli, opulentia terrae, fecunditas maris; omnia haec quae oculis adjacent, per Jesum Demn facta sunt. Et videmus haec, et si est in nobis Spiri- tus ipsius, sic nobis placent ut artifex laudetur: non ut ad opera conversi ab artifice avertamur, et faciem quodammodo ponentes ad ea quae fecit, dorsum ponamus ad eum qui fecit.
2. Et haec quidem videmus, et adjacent oculis: quid illa quae non videmus, sicut sunt Angeli, 'Virtutes, Potestates, Dominationes, omnisque habitator fabricae hujus supercoelestis, non adjacens oculis nostris? Quanquam saepe et Angeli, quando oportuit, demonstraverunt sc hominibus. Nonne Deus et, per Verbum suum, id est, unicum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum fecit haec omnia ? Quid ipsa anima humana, quae non videtur, et per opera quae exhibet in carne, magnam praebet admirationem bene considerantibus, a quo facta est, nisi a Deo? et per quem facta est, nisi per Filium Dei? Nondum dico de anima hominis. Cujusvis pecoris anima quomodo regit molem suam ! sensus omnes exserit, oculos ad videndum, aures ad audiendum, nares ad percipiendum odorem, oris judicium ad sapores discernendus, membra denique ipsa ad peragenda officia sua. Numquid haec corpus, et non anima, id est, habitatrix corporis agit ? Nec tamen videtur oculis, et ex his quae agit, admirationem movet. Accedat jam consideratio tua etiam ad animam humanam, cui, tri- :'uit Deus intellectum cognoscendi Creatorem suum, dignoscend; et distinguendi inter bonum et malam, hoc est inter justum et injustum: quanta agit per corpus! Attendite universum orbem terrarum ordinatum in ipsa humana republica: quibus administrationibus, quibus ordinibus potestatum, conditionibus civitatum, legibus, moribus, artibus! Hoc totum per animam geritur, et haec vis animae non videtur. Cum subtrahitur corpori, cadaver jacet: cum autem adest corpori, primo condit quodammodo putores. Corruptibilis est enim omnis caro, in putredines defluit, nisi quodam condimento animae teneatur. Sed hoc commune illi est cum, pecoris anima: ilia magis miranda quae dixi, quae ad mentem et intellectum pertinent; ubi etiam ad imaginem Creatoris sui renovatur, ad cujus imaginem factus est homo (Colo". in, 10). Quid erit haec vis animae, cum et corpus hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 53, 54) ? Si lanta potest per carnem corruptibilem, quid poterit per corpus spirituale post resurrectionem mortuorum ? Haec tamen anima, ut dixi, admirabilis naturae atque substantiae, invisibilii res est et intelligibilis: et haec tamen per Jesum Deum facta est, quia ipse est Verbum DeL Omoia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3).
3. Cum ergo tanta videamus facta per Deum Jesum, quid miramur aquam in viam conversam per hominem Jesum? Neque enim sic factus est homo, ut perderet quod Deus erat: accessit ilii homo, non omissus est Deus. Ipse ergo fecit hoc, qui illa omnia. Nen itaque miremur quia Deus feeit; sed amemus quia inter dos fecit, et propter nostram reparationem fccit. Aliquid enim et in ipsis factis innuit nobis. Puto quia non sine causa venit ad nuptias. Excepto miraculo, aliquid in ipso facto mysterii et sacramenti latet. Pulsemus ut aperiat, et de vino invisibili inebriet nos: quia et nos aqua eramus, et vinum nos fecit, sapientes nos fecit; sapimus enim fidem ipsius, qui prius insipientes eramus. Et forte ad ipsam sapientiam pertinet, cum honore Dei, et cum laude majestatis ejus, et cum charitate potentissimae misericordiae ejus, intelligere quid sic gestum in hoc mi raculo.
4. Dominus invitatus ad nuptias venit. Quid mirum si in illam domum ad nuptias venit, qui in hunc mundum ad nuptias venit? Si enim non venit ad no.. ptias, non hic habet sponsam. Et quid est quod ait Apostolus, Aptavi vos uni viro, virginem castam exhi bere Christo? Quid est quod timet ne virginitas sponsae Christi per astutiam diaboli corrumpatur? Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestroe mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quoe est in Christo (II Cor. XI, i, 3). Habet ergo hic sponsam quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit Spiritum sanctum (Id. i, 22). Eruit eam de mancipatur diaboli: mortuus est propter delicta ejus, resurrexit propter justificationem ejus (Rom iv, 25). Quis offeret tanta sponsae suae? Offerant homines quaelibet ornamenta terrarum; aurum, argentum, lapides pretiosos, equos, mancipia, fundos, praedia: numquid aliquis offeret sanguineni suum? Si eniti sanguinem suum sponsae dederit, non erit qui ducat uxorem. Dominus autem securus moriens, dedit sau- guinem suum pro ea quam resurgens haberet, quam sibi jam conjunxerat in utero Virginis. Verbum enim sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque unus Filius Dei, et idem filius hominis: ubi factus est ca. put Ecclesiae, ille uterus virginis Mariae thalamus ejus, inde processit tanquam sponsus de tlialamo suo, sicut Scriptura praedixit, Et ipse tanquam spon sus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6); de thalamo processit velut sponsus, et invitatus venit ad nuptias.
5. Certi sacramenti gratia, videtur matrem de qua sponsus processit, non agnoscere, et dicere illi, Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. Quid est hoc? ideone venit ad nuptias, ut doceret matres contemni ? Utique ad cujus nuptias venerat, ideo du,cebat uxorem, ut filios procrearet; et ab eis quos ut procrearet optabat, utique honorari cupiebat: ille ergo venerat ad nuptias, ut exhonoraret matrem, cum propter iUlios habendos, quibus reddere honorem parentibus imperat Deus, ipsae nuptiae celebrentur, et ducantur Dores! Procul dubio, fratres, latet ibi aliquid. Nam tanta res est, ut quidam, quos cavendos praemonuit Apostolus, sicut supra commemoravimus, dicens, Timeo ne sicut serpens Euam seduxit astatia sua, sic et vestroe mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quce est in Christo, derogantes Evangelio, et dicentes quod Jesus non sit natus de Maria Virgine, hinc argumentum sumere conarentur erroris sui, ut dicerent, Quomodo erat mater ejus, cui dixit, Quid mihi et tibi est, mulier ? Respondendum ergo est eis, etdisserendum quare hoc dixerit Dominus; ne sibi aliquid adversus sanam fidem insanientes invenisse videantur, 'unde sponsae virginis castitas corrumpatur, id est, unde fides Ecclesiae violetur. Revera enD, fratres, corrumpitur fides eorum qui praeponunt mendacium veritati. Nam isti qui videntur sic honorare Christum, ut negent eum carnem habuisse, nihil aliud eum quam mendacem praedicant. Qui ergo mendacium aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt, nisi veritatem? Immittunt diabolum, excludunt Christum; immittunt adulterum, excludunt sponsum: paranymphi scilicet, vel potius leDones serpentis. Ad hoc enin loquuntur ut serpens possideat, Christus excludatur. Quomodo possidet serpens? Quando possidet mendacium. Quando possidet falsitas, serpens possidet: quando possidet veritas, Christus possidet. Ipse enim dixit, Ego sum veritas (Joan. xiv, 6): de illo autem dixit, Et in veritate non stetit, quia veritas non eat in eo (Id. VIII, 44). Sic est autem veritas Christus, ut totum verum accipias in Christo. Verum Verbum, Deus aequalis Patri, vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, vera, resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit.
6. Quid est ergo, inquit, quod ait Dominus, Quid mihi et tibi est, mulier ? Forte in eo quod sequitur ostendit nobis Dominus quare hoc dixerit: Nondum, inquit, venit hora mea. Sic enim ait, Quid mihi et tiM est, mulier ? nondum venit hora mea. Et hoc cur dictum sit, requirendum cst. Prius ergo hinc resistamus haereticis. Quid dicit serpens veternosus, venenorum insibilator et inspirator antiquus? quid dicit? Non babuit matrem feminam Jesus. Unde probas? Quia dixit, inquit, Quid mihi et tibi est, mulier ? Quis hoc narravit, ut credamus quia hoc dixit? quis hoc narravit? Nempe Joannes evangelista. At ipse Joannes evangelista dixit, Et erat ibi mater Jesu, Nam ita narravit: Altera die nuptioe factoe sunt in Cana Galiloeoe, et erat ibi mater Jesu. Venerat autem illuc invitatus ad nuptias cum discipulis suis. Tenemus duas sententias ab Evangelista prolatas. Erat ibi mater Jesu, Evangelista dixit: quid dixerit matri suae Jesus, ipseEvangcliSla dixit. Et quomodo dixit respondisse matri suae Jesum, ut primo diceret, Ait illi mater ejus, videle, fratres, ut adversus linguam serpentis munitam virginitatem cordis habeatis. Illic in ipso Evan gelio eo ipso evangelista narrante dicitur, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit illi mater ejus. Quis hoc narravit ? Joannes evangelista. Et quid respondit matri Jesus? Quid mihi et tibi eat, mulier ? Quis hoc narrat? Idem ipse Joannes evangelista. 0 Evangelista fidelissime et veracissime, tu mihi narras dixisse Jesum, Quid mihi et tibi est, mulier ? cur ei apposuisti matrem quam non agnoscit ? Nam tu dixisti quia ibi erat mater Jesu, et quia dixit ei mater ejus: cur non potius dixisti, Erat ibi Maria; et, Dixit ei Maria? Utrumque tu narras, et, Dixit ei mater ejus; et, Respondit ei Je sus, Quid 'nihi et tibi cat, mulier ? Quare hoc, nisi quia utrumque verum est? Illi autem in eo volunt credere Evangelistae, quod narrat Jesum dixisse matri, Quid mihi et tibi est, mulier? et in eo nolunt credere Evan gelistae quod ait, Erat ivi mater Jesu; et, Dixit ei mater ejus. Quis est autem qui resistit serpenti ,et tenet veritatem, cujus virginitas cordis noa corrumpitur astutia diaboli ? Qui utrumque verum credit; et quia erat ibi mater Jesu, et quia illud respondit matri Jesus. Sed si nondum intelligit quemadmodum dixerit Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier ? interim credat quod dixerit, et quod matri dixerit. Sit primo pietas in credente, et erit fructus in intelligente.
7. Interrogo vos, o fideles Christiani, Erat ibi mater Jesu? respondete, EraL Unde scitis ? respondete, Hoc loquitur Evangelium. Quid respondit matri Jesus ? respondete, Quid, mihi et tibi est, mulier? non dum venit hora mea. Et hoc unde scitis ? respondete, Hoc loquitur Evangelium. Nullus vobis corrumpat hanc fidem, si vultis sponso servare castam virginitatem. Si autem quaeritur a vobis, cur hoc matri responderit; dicat qui intelligit: qui autem nondum intelligit, firmissime tamen credat, hoc respondisse, et tamen matri respondisse Jesum. Hac pietate merebitur etiam intelligere cur ila responderit, si orando pulset, et non rixando accedat ad ostium veritatis. Tantum caveat, ne dum se putat scire, aut erubescit nescire cur ita responderit, cogatur credere aut Evangelistam fuisse mentitum qui ait, Erat ibi mater Jesu: aut ipsum Christum falsa morte passum propter delicta nostra, et falsas cicatrices ostendisse propter justificationem nostram; falsumque dixisse, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; ei cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII. 3i, 32). Si enim falsa mater, falsa caro, falsa mors, falsa vulnera passionis, falsae cicatrices resurrectionis; non veritas credentes in eum, sed potius falsitas liberabit. Imo vero falsitas cedat veritati, et confundantur omnes qui propterea se volunt videri veraces, quia Christum conantur demonstrare fallacem; et nolunt sibi dici, Non vobis credimus quia mentimini; cum ipsam veritatem dicant esse mentitam. Quibus tamen si dicamus, Unde nostis dixisse Christum, Quid mihi et tibi est, mulier ? Evangelio se credidisse respondent. Cur non credunt Evangelio dicenti, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit ei mater ejus? Aut si hoc mentitur Evangelium, quomodo ei creditur quod dixeritJesus, Quid mihi et libi est, mulier ? Cur non potius miseri, et quod ita non extraneae, sed matri Dominus respondent, fideliter credunt; et cur ita responderit, pie quaerunt? Multum enim interest inter eum qui dicit, Volo scire quare Christus hoc matri responderit; et eum qui dicit, Scio quod hoc Christus non matri responderit. Aliud est intelligere velle quod clausum est, aliud nolle credere quod apertum est. Qui dicit, Scire volo cur ita Christus matri responderit, aperiri sibi vult Evangelium cui credit: qui autem dicit, Scio quod hoc Cbrisms non mam responderit, ipsum Evangelium arguit de mendacio, ubi credidit quod Christus ita responderit.
8. Jam ergo si placet, fratres, illis repulsis, et in sua caecitate errantibus semper, nisi humiliter sanentur, nos qurcramus, quare Dominus noster sic matri responderit. Ille singulariter natus de Patre sine matre, de matre sine patre; sine matre Deus, sine patre. homo; sine matre ante tempora, sine patre in fine temporum. Quod respondit, matri respondit: quia, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit ei mater ejus. Hoc totum Evangelium loquitur. Ulic novimus quia erat ibi ma ter Jesu, ubi novimus quod dixerit ei, Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. Totum credamus, et quod nondum intelligimus requiramus. Et primum hoc videte, ne forte quomodo invenerunt Manichaei occasionem perfidiae suae, quia dixit Dominus, Quid mihi et tibi eat mulier ? sic inveniant mathematici occasionem fallaciae suae, quia dixit, Nondum venit hora mea. Et si hoc secundum mathematicos dixit, sacrilegium fecimus incendendo codices eorum. Si autem recte fecimus, sicut Apostolorum temporibus factum est (Act. xix, 19); non secundum cos dixit Dominus, Nondum venit hora mea. Dicunt enim vaniloqui et seducti seductores, Vides quia sub fato erat Christus, qui dicit, Nondum venit hora mea. Quibus ergo prius respondendum esi; hxreticis, an matliematicis ? Utrique enim a serpente illo vcniunt, volentes corrumpere virginitatem cordis Ecclesiae, quam habet in integra fide. Primo si placet, eis quos proposueramus, quibus quidem jam ex magna parte respondimus. Sed De arbitrentur nos non habere quid dicamus de his verbis qua: Dominus matri respondil, vos magis adversus illos iustruimus: nam iNis relellendis, puto quod sufficiant quae jam dicta sunt.
9. Cur ergo ait matri filius, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dominus noster Jesus Christus, et Deus eratethomo: secundum quod Deus crat, matrem non habebat; secundum quod homo erat, habehat. Mater ergo erat carnis, mater humanitatis, mater infirmitatis quam suscepit propter nos. Miraculum autem quod facturus erat, secundum divinitatem facturus crat, non secuudum infirmitatem; secundum quod Dens erat, non secundum quod infirmus natus erat. Sed infirmum Dei fortius est hominibus ( I Cor. I, 25). Miraculum ergo exigebat mater; at ille tan, quam non agnoscit viscera humana, operaturus facta divina; tanquam dicens, Quod de me facit miraculum, non tu genuisti, divinitalcm meam non tu genuisti: sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te cognoscam, cum ipsa inlirmitas pendebit in cruce: hoc est enim, Nondum venit hora mea. Tunc enim cognovit, qui utique semper noverat. Et antequam de illa natus esset, in praedestinatione noverat matrem; et antequam ipse Dcus crearet, de qua ipse homo crearetur, noverat matrem: sed ad quamdam horam in mysterio non agnoscit;etad quamdam horam quae nondum venerat, in mysterio rursus agnoscit. Tunc enim agnovit, quando illud quod peperit moriebatur. Non enim moriebatur per quod lacta erat Maria, sed moriebatur quod factum erat ex Maria: non moriebatur aeTernitas divinitatis, sed moriebatur infirmitas carnis. Illud ergo respondit, discernens in fide credentium, quis, qua venerit. Venit enim per matrem feminam, Deus et Dominus coeli et terrae. Secundum quod Dominus mundi, quod Dominus coeli et terrae. Dominus utique et Mariae; secundum quod creator coeli et terrae, creator et Mariae: secundum autem quod dictum est, Fa ctum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4), lilius Mariae, Ipse Dominus Mariae, ipse filius Mariae: ipse creator Mariae, ipse creatus ex Maria. Noli mirari quia et filius et Dominus: sicut enim Mariae. ita et David dictus est filius; et ideo David filius, quia Mariae filius. Audi Apostolum aperte dicentem, Qui factus eat ei ex semine David secundum carnem (Rom. I. 3). Audi eum et Dominum David; dicat hoc ipse David: Dixit Domi nus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. CIX.I). EI ipse Jesus hoc proposuit Judieis, et eos inde convicit (Matth. XXII, 45). Quomodo ergo Davidetfilius et dominus; filius David secundum carnem, dominus David secundum divinitatem: sic Mariae filius secundum carnem, et Mariae dominus secundum majestatem. Quia ergo non erat illa mater divinitatis, et per divinitatem futurum erat miraculum quod petebat; respondit ei, Quid mihi et tibi est, mulier? sed ne putes quod te negem matrem, Nondum venit hora mea: ibi enim te agnoscam, cum pendere in cruce coeperit infirmitas cujus mater es. Probemus si verum est. Quando passus est Dominus, sicut idem evangelista dicit, qui noverat matrem Domini, et qui nobis insinuavit etiam in his nuptiis matrem Domini, ipse narrat: Erat, inquit, illic circa crucem mater Jesu, et ait Jesus matri suoe, Mulier, ecce filius tuus: et ad discipulum, Ecce mater tua (Joan. xix, 25-27). Commendat matrem discipulo: commendatmalrem prior matre moriturus, et ante matris mortem resurrecturus; commendat homo homini hominem. Hoc pepererat Maria. Illa hora jam venerat, de qua tunc dixerat, Nondum venit hora mea.
10. Quantum arbitror, frates, responsum est hae • reticis: mathematicis respondeamus. Et ipsi unde conantur conviucere quia sub fato erat Jesus? Quia ipse ait, inquiunt, Nondum venit hora mea. Ergo illi cre dimus; et si dixisset, Horam non habeo, exclusisset mathematicos: sed ecce, inquiunt, ipse dixit, Non dum venit hora mea. Si ergo dixisset, Horam non liabeo, exclusisset mathematicos. non esset unde calumniarenlur: nunc vero quia dixit, Nondum venit hora mea, contra ipsius verba quid possumus dicere? Mirum est quod mathematici credendo verbis Christi, conantur convincere Christianos quod sub hora fatali vixerit Christus. Credant ergo Christo dicenti, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso, et iterum sumo eam (Id. x, 18). Ergone ista potestas sub fato est? Ostendant hominem qui potestatem habeat quando moriatur, quamdiu vivat: omnino non ostendent. Credant ergo Deo dicenti, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: et quaerant quare sil dictum, Nondum venit hora mea; nIc ideo jam sub fato ponant cenditerem coeli, crea lorem atque ordinatorem siderum. Quia si esset fatum de sideribus, non poteratesse sub necessitate sidemm. conditor siderum. Adde quia non solum Christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut ego, aut ille, aut quisquam hominum.
ii Verumtamen seducti seducunt, et proponunt fallacias hominibus: tendunt ad capiendos homines, et hoc in plateis. Nam qui tendunt ad capiendas feras, vel in silvis atque in solitudine id agunt: quam infeliciter vani sunt homines, quibus capiendis in foro tenditur ! Nummos accipiunt, cum se homines hominibus vendunt; dant isti nummos, ut se vanitatibus vendant. Intrant enim ad mathematicum, ut emant sibi dominos, quales mathematico dare placuerit; vel Sa turnum, vel Jovem, vel Mercurium, vel si quid aliud sacrilegi nominis. Intravit liber, ut nummis datis ser- VIIS exiret. Imo vero non intraret, si liber esset: sed intravit quo eum dominus error, et domina cupiditas traxit. Unde et Veritas dicit: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 3i).
12. Quare ergo dixit, Nondum venit hora mea? Magis quia in potestate habebat quando moreretur, nondum videbat esse opportunum ut illa potestate uterttur. Quomodo nos, fratres, verbi gratia, sic loquimur, Jam certa hora est, qua exeamus ut celebremus sacramenta 1 Si ante exeamus quam opus est, nonne perversi et praeposteri sumus? Quia ergo non facimus, nisi quando opportunum est; propterea in his agendis, cum ita loquimur, fatum consideramus? Quid est ergo, Nondum venit hora mea? Quando ego scio opportunumi me pati, quando passio mea utilis erit, nondum venit ipsa hora; tunc voluntate patiar: ut utrumque serves I, et, Nondum venit hora mea; et, Petestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Venerat ergo habens in potestate quando moreretur. At si ante moreretur quam discipulos elegisset, certe praeposterum esset: si esset homo qui non haberet in potestate horam suam, posset ante mori quam disci, pulos elegisset; et si forte moreretur jam electiseruditisque discipulis, praestaretur ei, non ipse hoc faceret. At vero qui venerat in manu habens quando irct, quando rediret, quo usque excurreret, cui paterent in! reri. non tantum morienti, scd et resurgenti, ut nobis ■ ostenderet spem immortalitatis Ecclesiae sue, in capite ostendit quod membra exspectare deberent. Resurget etiam in caeteris membris, qui resurrexit in capite. Hora ergo nondum venerat, opportunitas non dum erat. Vocandi erant discipuli, annuntiandum erat regnum coelorum, faciendae erant virtutes, commendanda erat divinitas Domini ia miraculis, commendanda erat humanitas Domini in ipsa compassione mortalitatis. Ille enim qui esuriebat, quia homo erat, pavit quinque panibus tot millia, quia Deus erat: qui dormiebat, quia homo erat, ventis et fluctibus imperabat, quia Deus erat. Haec omnia commendanda erant prius, ut esset quod scriberent Evangelistae, quod praedicaretur Ecclesiae. At ubi tantum fecit, quantum sufficere judicavit; venit hora non necessitatis, sed vo luntatis, non conditionis, scJ potestatis.
13. Quid ergo, fratres, quia illis et illis respondimus, nibil dicemus quid sibi velint hydriae, quid aqua in vinnm conversa, quid architriclinus, quid sponsIs, quid mater Jesu in mysterio, quid ipsae nuptiae? Di. cenda sunt omnia, sed onerandi non estis. Volui quidem in nomine Christi et hesterno die, quo solet sermo deberi Charitati vestrae, id agere vobiscum, sed non sum permissus necessitatibus quibusdam impedientibus. Si ergo placet Sanctitati vestrae, hoc quod ad mysterium pertinet hujus facti, in crastinum differamus, et non oneremus et vestram et nostram infirmitatem. Sunt forte hodie multi qui propter solemnitatem diei, non propter audiendum sermonem convenerunt. Crastino qui venient, veniant audituri; ut, nee fraudemus studiosos, nec gravemus fastidiosos.
On this page