Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 63
De eo quod Dominus ait, Nunc clarificatus est Filius hominis; usque ad id, Et continuo clarificabit cum. Cap. xIt, t f. 5i, 52.
i. Intendamus mentis obtutum,etadjuvante Domino, Deum rcquiramus. Divini cantici vox est, Quaerite Deum,et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 33). Quaeramus inveniendum, quaeramus inventum. Ut invenicndus quaeratur, occultus est; ut inventus quaeratur, immensus est. Unde alibi dicitur, Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Satiat enim quaerentem in quantum capit; et invenientem capaciorem facit ut rursus quaerat impleri I, ubi plus capere coeperit. Non ergo ita dictum esl, Quaerite faciem ejus semper, quemadmo lum de quibusdam. Semper discentes,etad scientiam veritatis nunquam pervenientes (II Tim. III, 7); sed potitis sicut illc ait, Cum con- summaverit homo, tunc incipit ( Eccli. XVIII, G ): donce ad illam vitant veniamus, ubi sic impleamur, ut capaciores non efficiamur, quia ita perfecti erimus, ut jam non proficiamus. Tunc cnim ostendetur nobis quod sufficit nobis. Hic autem semper quaeramus, et fructus inventionis uon sil fluis inquisitionis. Neque enim propterea non semper, quia hic tantum; sed idco hic semper dicimus esse quaerendum, ne aliquando hic putcmus ab inquisitione cessandum. Nam et dc quibus dictum est, Semper discentes, et ad veri tatis scientiam nunquam pervenientes; hic sunt utique semper discentes; cum vero de hac vita exierint, jam non erunt discentes, sed, erroris sui mercedem recipientes. Sic euim dictum est, Semper discentes,etad teritatis scientiam nunquam pervenientes; tamquam di ceretur, Semper ambulantes, et ad viam nunquam pervenientes. Nos autem semper ambulemus in via, donee co veniamus quo ducit via; nusquam in ea remaneamus, donee perducat ubi maneamus: atque ita, et quaerendo tendimus,etinveniendo ad aliquid pervenimus,etad id quod restat quaerendo et inveniendo transimus, quo usquc ibi fiat finis quaerendi, uhi perfectioni non'superest intentio proficiendi. Haec praelocutio, dilectissimi, intentam fecerit Charitatem vestram ad istum Domiui sermonem, quem ad discipulos habuit ante passionem: profundus est enim, et utique ubi mullum laboraturus est disputator, non re missus debet esse auditor.
2. Quid ergo ait Dominus posteaquam Judas exiit, ut citius faceret quod erat facturns, hoc est, Dominum traditurus? Quid ait dies, cum cxisset nox Quid ait Redemptor, cum exisset venditor? Nunc, inquit, cla rificatus est Filius hominis. Quare nunc? Numquid quia exiit qui tradat, quia imminentqui teneant et occident? Itane nunc clarificatus eat, quia prope est ut humilielur amplius: cui jam impendet ut alligetur, ut judicetur, ut condemnetur, ut irrideatur, ut crucifigatur, ut interimatur? Haeceine est clarificatio, anpotius humiliatio? Nonne quando miracula faciebat, attamen de illo iste Joannes, Spiritus non eratdatus, quia Jesus nondum erat glorifica tus (Joan. VII, 39) ? Tunc ergo nondum eratglorificatus, cum mortuos suscitaret; et nunc est glorilicatns, cum mortuis propinquaret ? nondum erat glorilicatus facient divina, et glorificatus est passurus humana ? Mirum, si hoc Deus ille magister significabat et docebat his verbis. Altius est perscrutandum Altissimi dictum, qui se aliquantum manifestat ut inveniamus, et ilerum occultat ut inquiramus, et de inventis ad invenicnda tanquam passibus innitainur. Video hic aliquid quod praefiguret magnum aliquid. Exiit Judas, et clarificatus est Jesus; exiit filius pecrditionis, et clarificatus est Filius hominis. Ille quippe exierat, propter qucm dictum erat eis, Et vos mundi estis, sed non omnes (Id. XIII, 10). Excunte itaque immundo. omnes mundi remanserunt, et cnm suo mundalore manserunt. Tale aliquid erit cum victus a Christo transicrit hic mundus,etnenio in populo Christi rcmancbil immundus; cum zizaniis a tritico separatis, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Mutth. XIII, 43). Hoc futurum praevidens Dominus, et nunc significatum esse contestans, discedente Juda tanquam zizaniis scparalis, remanentibus tanquam tritico Apostolis sanctis, Nunc, inquit, clarificatus est Filius hominis: tanquam diceret, Ecce in illa mca clarificatione quod erit, ubi malorum nullus erit, ubi bouorum nullUs perit. Sic autem non est dictum, Nunc significata est clarificatio Filii hominis; sed dictum est, Nunc clarificatus est Filius hominis: quemadmodum non est dictum, Petra significabat Christum; sed, Petra era! Christus (t Cor. x, 4). Nec dictum est, Bonum semen signiflcabat filios regni, aut, zizania significabant filius maligni, sed dictum est, Bonum semen hi sunt filii regni; zizania autem, filii maligni (Matlh. XIII, 58). Sicut ergo solet loqui Scriplura, res significantes tanquam illas quae significantur appellans; ita locutus est Dominus dicens, Nunc clarificatus sat Filius hominis: posteaquam separato inde nequissimo, et secum remanentibus sanctis, significata est glorificatio ejus, quando separatis iniquis manebit in aeternitate cum sanctis.
3. Cum autem dixisset, Nunc clarificatus eat Filius hominis, adjunxit, Et Deus clarificatus est in eo. Ipsa est enim clarificatio Filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Si enim non ipse in scipso, sed Deus in illo clarificatur, tunc illum Deus in se clarificat. Denique tanquam ista exponens, adjungi!, et dicit: Si Deus clarificatus eat in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso. Hoc est, Si Deus clarificatus est in eo, quia non venit iacere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum; et Deus clarificabit eum in semet ipso, ut natura humana in qua est filius hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donelur. Et continuo, inquit, clarificabit eum. Resurrectionem scilicet suam, nou sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram hac attestatione praedicens. Ipsa est enim clarificatio, de qua Evangelista jam dixerat, quod paulo ante commemoravi, quia propterea nondum Spiritus datus erat illo novo modo in eis, quibus fuerat eo modo post resurrectionem credentibus dandus, quia Jesus nondum Cucrat clarificatus: id est, nondum fuerat mortalitas immortalitate vestita, et in aeternam virtutem temporalis infirmitas commutata I. Potest et de ista clarificatione dictum videri, Nunc clarificatus est Filius hominis; ut quod ait nunc, non ad imminentem passionem, sed ad vicinam resurrectionem pertinere credatur, tanquam fuerit factum quod erat tam proxime jam futurum. Hodie Dilectioni vestrae ista suffecerint; cum donaverit Dominus, de consequentibus disseremus.
On this page