Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 25
Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis⁋ Distinctionis Quadragesimaenonae Quaestio Vigesimaquinta. Ecundo de martyrio & vigesimoquinto in hac di stinct. quaeritur. quando quis debeat pati martyrium: & pro quibus causis. Supponamus triplicia esse praecepta. quaecldam negatiua. vt non furtum facias, non sis homicida. Alia affirmatiua, vt co lere deum: reuereri parentes. Tertia sunt praecepta mixta, quae affirmationem & negationem includunt. vt colere vnum deum, includit hanc negatiuam, non colere plures deos quam vnum, & deum colere. sanctificare sabbatum: facere cultum dei, & non facere opera seruilia. Et proportionabiliter de isto tertio membro dicendum est sicut de aliis duobus. propterea si loquuti fuerimus sufficien ter de duobus prioribus membris, abunde dictum erit de tertio.
⁋ Respondetur ad quaestionem per conclusiones. Prima est. Potiusquam contraueniamus. praeceptis negatiuis, semper debemus pati mor tem. probatur. praecepta negatiua semper & pro semper obligant: ergo quicumque contrauenit eis, peccat. sed homo potius debet pati mortem quam peccare. igitur.
⁋ Secunda conclusio, homo no semper tenetur pati mortem pro fide aut pro im pletione preceptorum affirmatiuorum. Probatur. praecepta affirmatiua non obligant pro sempersed solum semper obligant. homo enim obligatur implere actum praecepti affirmatiui pro loco & tem pore: quia non semper homo tenetur actu diligere deum vel reuereri parentes. ergo pro omissione talium praeceptorum quando homo non tenetur ea implere / non peccat. modo non est semper necesse confiteri fidem. nam existens inter infideles videns ex sua confessione se occisum iri: non in aliorum aedificationem & fidei augmentationem: sed in irnsio nem: non debet pati. iuxta sententiam Saluatoris, Matth. vii. Nolite sanctum dare canibus: neque mitta tis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis. modo in illo casu confiteri fidem est dare sanctum canibus. Insuper con tingit aliquem esse reipublicae valde vtilem: & parum vel nihil vtilitatis erit nunc ex eius morte: magna autem sequetur ex eius vita. is nunc non debet patis more Apostoli, qui aufugit per sportam demis sus a Damasco. Actuum. ix. sed verum est quod persecutio Apostoli erat personalis & non fidei. quod patet: quia non attingerunt alios Christianos sed pe tebant eum. & tunc licet fugere de vna ciuitate in aliam.
⁋ Tertia conclusio. Homo non tenetur pro concessione propositionis ad fidem & mores non pertinentis pati mortem, immo stulte agit. probatur. nam homo debet custodire suam vitam secundum legem naturae & diuinam, nisi vbi habet praeceptum vel consilium aliunde per quod ab illo absoluatur. sed d hic non habet. igitur. Etiam dato quod sciat illam ve ram: probet & suadeat eis veritatem illius dicti. quod si persuadere nequeat: desistat relinquendo eos in errore suo: cum talis notitia non sit necessaria ad salutem. Quo patet quod delite agunt illi qui se offe- runt paratos ad mortem inclusiue pro veritate alicu ius propositionis mathematicae.
⁋ Quarta conclu sio. Non pro qualibet veritate catholica est patienda mors in quocumque tempore. nam de multis propositionibus catholicis dubitatur in quo sensu debeant accipi. vnus enim exponit in vno sensu: alius in alio fortasse contradictorio: vt patet in Apoca. alter tamen sensuum est catholicus licet nos fugiat. probatur ergo conclusio. qui patitur mortem praebet testimonium certum pro re pro qua moritur. modo iste non habet sufficientem certitudinem. igitur.
⁋ Quinta conclusio. Necessarium est in aliquo tempore con fiteri publice fidem. vtpote quando iudicatur quod erit magna vtilitas in fide si homo confiteatur publice fidem: nec est veto simile quod tantum vtilitatis erit in posterum ex dilatione mortis: iam homo tenetur fidem intrepide confiteri. similiter quando videt aliquos retrocedentes vel titubantes in fide / si non con nteatur fidem. Probatur verbo Christi Matthaei. x. Omnis qui me confitebitur coram hominibus: confitebor et ego eum coram patre meo qui in cae lis est. Qui autem negauerit me coram hominibus: negabo et ego eum coram patre meo qui in caelis est, non solum negando verbo / sed facto per taciturnitatem. Et probatur ratione. nam secundum ordinem charitatis deus est plus diligendus quam vita nostra. sed hic tangitur gloria dei & agitur solum de vita corporali nostra: quam gloriam si negligamus: dili gimus nos plus qui deum. & propterea subiungit statim saluator in litera allegata. Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram. hoc est: non debe mus nos seruare in illo casu. Idcirco & bases eccle siae prosiluerunt in medium publice confitentes nomen Christi, non enim sufficit hic recte credere in animo: sed & ipsam credulitatem verbo explicare oportebit. iuxta illud Apostoli ad Romanos. x. Corde creditur ad iustitiam: ore autem fit confessio ad salutem. Hinc pharisaei bene permittebant quod Petrus & Ioannes crederent dummodo non docerent resurrectionem. Actuum quarto. Quapropter apparet quod Nicodemus & loseph ab Arimathia peccabant non confitendo Christu. vnde scribitur loan. xii. Veruntamen et ex principibus multi crediderunt in tum. sed propter pharisaeos non confitebantur vt de synagoga non eijcerentur. dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. Nam quod beatus Petrus peccauerit mortaliter non est dubium: quia Christum negauit & iurauit se non nouisse hominem. modo men dacium fidei est maximum iuxta Augustinum.
⁋ Sex ta conclusio. Non solum pro fide toleranda est mors, sed pro aliis actibus virtuosis. vt btuns Ioannes pro praedica tione gladio occubuit: Agnes pro castitate: Thomas Cantuarien. pro conseruanda libertate ecclesiae. Sed di cis. isti fecerunt conformiter ad legem diuinam: quia non ha bere vxorem fratris, erat de lege. hoc non obstat in aliis duobus & in multis aliis casibus, non nego qui num quam aliquis debeat pati mortem nisi patiatur conformiter ad legem diuinam. sed nullus debet pati nisi conformiter ad dictamen rectae rationis. modo nulla est recta ratio legi diuinae repugnans. nam omne verum omni vero cosonat.
⁋ Septima conclusio. Non solum pro opere praecepti sed pro opere consilii patiendum est marty rium interdum. Probat Martinus hanc conclusionem sic. ponatur quod aliquis videat vitam quam ducit tur pem: & non possit sic bene viuere in saeculo: sed spe ret dei gratia quod bene viuet in religione: is potest pati mortem potius quam impediatur a tyranno profiteri re ligionem: & tamen profiteri religionem est de consilio. Probat hoc de integritate & castitate corporis: vbi probabiliter timeretur in corruptione consensus & in con sensu peccatum: Ponit tertiam probationem de periurio. vide eum quaestione quinta huius materiae. Sed istae probationes non valent. nam in primo exemplo non est de consilio profiteri religione: sed de praecepto: cum non possit viuere cum salute in saeculo: bene tamen in religione. Fodem modo de integritate carnis. & similiter in tertio argumento de assueto iurare & procliui ad periurium dicatur. Probatur aliter conclusio per multos martyres qui se obiecerunt tyrannis quam do non tenebantur: qui in hoc laudantur. vt de bea ta Christina & multis aliis legimus. Insuper miles interdum in bello potest aufugere licite pro saluam da sua vita: qui tamen laudatur perstando in bello: at non est ei praeceptum tunc permanere in bello: cum multi sociorum eius sine peccato aufugerit. ergo eadem ratione licite anfugere potest. ipse tamen non est vitu perandus / immo laudandus expectando: ergo hoc licet. Et ita diceret Aristoteles in lummine naturali: vt videre licet Tertio Ethicorum in materia de fortitu dine. itaque licet pati pro republica christiana pro opere consilii. Tertio si non liceret / hoc esset quia numquam praece ptum cedit consilio. sed hoc non: quia interdum sunt duo praecepta vel prohibitiones a. & b. & a. transgressio est grauior quam b & tamen a. cedit b. vt patet de menda cio & homicidio. Propter has igitur rationes septimam conclusionem teneo.
⁋ Contra primam conclusionem argumentor. quia sic potiusquam homo peccet venialiter deberet pati martyrium. hoc est falsu. & consequentia patet: quia prohibetur mentiri venialiter. Si dicas veniale esse praeter legem: & esse in cohibitione & non in prohi bitione: hoc non impedit propositum: sed est solum de termino luctari sic dicendo: vel quod prohibeatur sub poena peccati venialis. Sed probo quod homo potius debet mentiri venialiter quam patiatur mortem. Potius debet pati poenam debitam peccato mortali quam patiatur mor tem: ergo potius debet peccare veniaiiter quam patia tur mortem.
⁋ Respondetur concedendo quod potius homo debet pati mortem quam peccet venialiter. secus est da poena culpa seclusa: quae potius toleranda est quam mors. Martinus in fine quaestionis quintae: in so sutione cuiusdam argumenti de hac materia, aliqua dicit. Primae, non constat an peccatum veniale sit diuinae legi contrarium. Nec constat an omne peccatum sit venia le vel mortale. Tertio dicit: licet mendacium seclusa circumstantia alicuius excessiue tristis & dolorosi sit peccatum mortale vel veniale: multa tamen sunt quae nec mortalia sunt nec venialia / posita circumstantia alicuius excessiue tristis & dolorosi: sicut grauium cruciatuum aut incommodorum aut mortis. Primum non facit ad rem / siue veniale dicatur cohibitum siue prohibitum / nihil refert in sententia: quia idem est. Secundum nihil valet: quia omne actuale (de quo ipse loquitur, est ve niale vel mortale. & videtur quod illa peccata dentur per immediata. vel enim peccato actualiter debetur poena aeterna sensus, vel temporaria. Si primum: vocatur a theologis mortale peccatum. si secundum: veniale. Tertium autem est falsum. nam ab omnibus theologis semper tentum est: impossibile esse mendacium bene fieri: sal tem deo non auctore: propter quoddam incommodum eu tandum. & rectior est illa via theologorum tenens quod deus non potest mentiri vel fallere. sed illud ad finem primi la tius deduco. quare impraesentiarum missum facio.
⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. Existens inter Mahumetanos: & interrogatus ab eis: an Mahumetus sit propheta: debet dicere / non. quia si dicat quod sic: contrauenit conscientiae suae & veritati. si taceat / consentire videtur. ergo quandocunquod proponitur illa quaestio fideli: debet dare responsionem ad quam sequitur ipsum pati mortem.
⁋ Respondetur. potest tacere. aliud enim est tacere: & aliud falsum dice re, nec pro quolibet tempore & loco veritas dicenda est
⁋ Contra tertiam conclusionem argumen tor. Per me potius homo debet pati mortem qui mentia tur. sed quicumque assertiue dicit: non super lineam datam contingit triangulum aequilaterum collocare: mentitur. & sicut contingit in prima conclusione primi Euclidis: contingit in qualibet alia mathematica. igitur.
⁋ Respondetur concedendo maiorem cum minore. sed hoc non est pro propositione mathematica: sed quia fa cit actum inhonestum in lege diuina prohibitum, scilicet mendacium, non enim tenetur defendere veritatem huius. super lineam datam &c. & vbi tyrannus diceret: occidam tesi teneas hanc veram: super lineam datam: stultum est veritatem illius tueri. sed potiusquam asseram illam falsam: debeo mortem pati: quia hoc esset mentiri. Sed obiicies: vetula potest pati pro haeresi proposita a suo praelato, culus oppositum non tenetur scire: ergo pro propositione ad fidem non pertinente. Respondetur. licet vetula possii assentiri haeresi alicui sine peccato: tamen nunquam hoc eueniet quod ipsa vocabitur ad poenam quin ei a sapien tibus ostendetur veritas: & tunc ipsa patietur potius pro opposito. sed illo casu admisso constat quod igno rantia inuincibilis multos excu sat. nam tantum me retur dans diuiti eleemosynam quem inuin cibiliter credit pauperem: quantum ille qui dat reuera pauperi. Dicis homo pati pot pro hac: quantitas distinguitur a re quan ta: quae non est de fide: & tamen illa propositio est pure physica vel pure metaphysica. Ad hoc dico illam propositionem pertinere ad fidem / tribuendo peregrina fidei quae non sunt fidei: sicut auferendo ula quae fidei sunt ab ea.
⁋ Contra vltimam conclusionem argumentor. Praeceptum est conseruare vitam: consilium pati martyrium: vt dicit conclusio septima. modo nunquam praeceptum cedit consilio. igitur.
⁋ Respondetur. argumentum imaginatur falsum: quod scilicet prae ceptum & consilium compugnent, consilium siquidem est de meliore bono: & ad praeceptum homo tenetur modo num quam praecepti oppositum est bonum. sed propter circumstantiam superuenientem desinit esse praeceptum quod alio quin praeceptum foret.
⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. maius praeceptum absoluit a minore praecepto sibi incompossibili.
⁋ Tertio, consilium nunuam aliquem obligat ad conformiter agendum: prae ceptum vero obligat. ergo homo non debet relin quere opus praecepti pro opere consilii.
⁋ Quarto. vel quodlibet opus consilii tollit opus praecepti: vel aliquod solum. si secundum: quaero quod sit illud consilium. si primum: potest quis simulare semper omissionem praecepti per opus consilii.
⁋ Ad secundum patet solutio ex vna probatione conclusionis: quia mentiri plurimum non est ita graue peccatum vt occidere vel pati se occidi nisi in rationabili causa. sed tamen positus inter illa duo incompossibilia tenetur pati mortem potiusquam mentiatur. Obiicitur. mendacium non potest bene fieri: sed in casu conclusionis conseruatio vitae potest bene fieri: ergo male instas. Nego consequentiam, nec est omnino simile: vt bene probas: sed hoc nihil ad a.
⁋ Tertium autem argu mentum est virtualiter inter arguendum solutum. & aliter hoc declaro. Nam secundum onmnes egregius verbi diuini declamator absoluitur a ieiunio quadragesimae supposito quod non possit vtrumque facere. & ratio est, quia facit obsequium magis gratum deo / purgando & illuminando fidelium mentes. sic in euen tu conclusionis: exemplo sanctorum qui ita fecerunt: & ve ram laudem in hoc consequuti sunt.
⁋ Ad quartum dico / sapientis esse iudicare: quando sit opus consilii, & quando non. sed dico, quando est opus consilii, vtrobique tollit oppositum ne sit de praecepto: quia confilium est de meliore bono semper: & oppositum prae cepti est malum. & hoc respondenti / hanc conclusio nem sustinenti sufficit. Vbi autem arguens astutus proponit ei vnum praeceptum / & oppositum: quaerendo an possit oppositu facere tanquam opus consilii: dicat re spondens. si oppositum sit opus consilii / dico quod sic. sed an ille actus quem mihi proponis de quo dubi to, sit opus consilii: oportet sapientes consulere: e quo rum numero me non existimo. In aliquibus iam mihi constat: vt in probatione conclusionis dixi: in aliquibus vero difficile est iudicare: quid pro quo faciendum. Tertio Ethicorum.
On this page