Quaestio 15
Quaestio 15
An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
IN duabus quaestioniibus praecedentibus de ludis loquuti sumus. In priore diximus hominem non deuictum restituere lucrum lude fortuito acquisitum: siue in tesseris siue in chartarum hasardo / qui ludi sunt communes inter imperitos & a fortiore homo non tenetur restituere acquisitum lucrum in aliis ludis fortuitis non communibus: vt de ad uentu regis crastina luce in vrbem. semper intelligo dummodo non peccetur contra artem ludi. Praeterea aliquos ludos honestos, aliquos inhonestos vt alearum ludum, asseruimus. In hac vero tertia quaestione circa hanc materiam ludorum: & quintodecimo circa hanc, xv. distinctionem quaeritur. An bene viuant homines tesseras facientes vel eas vendentes.
⁋ Et arguitur vtrinque. Et primo ad partem negatiuam. omnis illa ars ad cuius exercitium multa mala sequuntur & paucissima vel nulla bona, quae bona etiam si fuerit, possunt alia via melius procurari: est a repu. abiicienda tanquam inutilis. ars faciendi tesseras est huiusmodi. igitur. Consequentia tenet in darii. & minor probatur in duabus quaestionibus praecedentibus. & maior de se est nota. Et tamen ipsa probatur adhuc aliter sic. Omnis illa ars per quam ministratur via ad peccandum: est a repub. explodenda. tesserarum ars est huiusmodi. igiturconsequentia tenet cum minore. & maior patet. non alia ratione vendens gladiumfurioso peccat: vel mutuo dans ensem illi quem iudicat iniuste percussurum vel occisurum proximum, nec aliter peccat ven dens venenum illi que iudicat vel iudicare debet quod hoc est applicaturus in pernicien proximi.
⁋ Ad partem affirmatiuam argumentor sic. ludere ad tabulas est licitum ex quaestione praecedente. Hoc enim senes & lai ci multi faciunt, & carcere detenti, & vrbium custodes & melancholici: vel qui non aliam exercitationem habent: & interdum aliqui sacerdotes. sed hunc ludum sine duabus tesseris exercere nequeunt. ergo si ludus ille est licitus: medium ad ipsum est licitum scilicer tabulas & tesseras fabricare. Fodem modo de chartis pro triumpho, clela, beldosa, & caeteris id genus.
⁋ Respondetur ad quaestionem per propositiones. quarum Prima est. male agit vendes tesseras illi quem scit vel scire debet quod hac arte abutetur: qui scilicet magnam pecuniam ad taxillos ponet. Ista conclusio sufficienter probata est ad partem negatiuam arguendo. Iste enim cooperatur peccato ludentis vel verisimiter peccato ludentis, vel ministranti ludentibus. & le volens lu dere peccet, siue habeat tesseras siue non: tamen peccat nouo peccato ludendo, alio a priore per continuationem malorum actuum interiorum: & crebro multis aliis. Di xi in conclusione (vel scire debet) propter ignorantiam vi cibilem affectatam vel crassam quam ho nimis sibi afficitur iu dicando aliquem bonum vt suas tesseras vendat. Ex ista conclusione patet quod mercator emens tesseras a factore peccat vendens ei de quo loquimur in conclusione: quia cooperatur peccato sicut alter. Sicut inueniens libellum famosum peccat si non destruat illum. v. q. i per totum. & cam est quia iniuste diffamabit illum contra quem li bellus est, aeque ac libellum componens. sic est in proposito & est simile acsi ego emerem gladium a primo artifice: & ab utenti gladio statim vendere.
⁋ Secunda propotest vendens tesseras illi quem iudicat rationabliter non abusurum non peccat. Declaratur exemplariter. habeo vicinum qui ab omnibus timoratae conscientiae & prudens putatur: quaerit a me eme re tesseras pro suis tabulis, vel chartas: non est vero simile quod has merces abusuris communicabit, sed finito ludo eas includet. possum sine peccato ei vendere: & si sint suspiciones hincide de abusu Platonis & non abusu: possum ei dicere me non audere ei vende re nisi promittat se seruaturum has merces sic vt alii non abutantur eis. si ex eius responsione est vero simile quod cauebit a peccato saltem mortali, non pecco mortaliter, quamquam ips peccabit venialiter.
⁋ Tertia propositio, non e absoluendus a confessore hac arte vtens nisi dicat se propone re in posterum non vendere nisi secundum exigentiam proponnis praecedentis. Probatur. quia nullus est absoluendus nisi proponat cauere a peccato in posterum / vel saltem nisi proponat tollere occasionem propinquam peccandi.
⁋ Ex his omnibus sequitur quaerta conclusio: quod periculosum est vendere vel facere huiusmodi tesseras vel chartas probatio est clara ex praecedentibus, quia saepiuscule peccatur vendendo illi quem abuti scis huiusmodi mercibus vel scire teneris. Ex isto patet quod inerudite loquitur indistincte reprobans omnes artifices tesseras vel chartas facientes.
⁋ Contra ista arguitur. ex his sequitur quod peccant facientes arma, enses, lanceas, & huiusmodi. cum his plerunque homines peccent. Respondel contingit frequenter virum peccare vendendo ai ma: vt si temerario venderet vel daret quem scit pro tinus his armis abusurum. sed non est vniuersaliter simile. immo multum differt. Arma enim sunt ad- modum reipublicae vtilia & hostium repulsiua. Primo quidem ad resistendum hosti in bello iusto. Si cundo ad inuadendum hostem reipublicae perturba torem. etiam bombardae non sunt inutiles pro demoliendis arcibus & vrbibus in reipub. perniciem stantibus & multi sciunt armis bene vti: nec eis plurimum abutuntur. Nec oportet respicere ad pauca mala inde euenientia: quia talia ex vestium, domorum & scientiarum vsu interdum eueniunt. De ballistis dicitur etiam qui licet eis vti in bello iusto: & prohibentur solum in bello iniusto. de sagittariis. c. vnico. & potius ballisti & sagittae quam alia instrumenta bellica: quia in his repente & iprouise trucidatur homo: cum aiiis armis sit locus resistendi & subterfugii.
⁋ Secundo arguitur. sequeretur quod vendentes fucum pro omandis mui lierum faciebus peccarent. Similiter vendentes vene num, capillos pro capitibus sponsarum, torques aureas &c. id genus.
⁋ Ad secundum concedo si indifferenter ven dant omnibus. & idem est iudicium: quod in conclusionibus prae cedentibus: vtpote si homo vendat fucum muli eri quae viros allicere proponit ad peccatum: vel si hoc est verisimile. secus est si vendatur mulieri quae potest fuco vti licite: & hoc probabiliter cognoscit vendent vt quando mulier non habet pulchritudinem sufficientem pro manutenendo suo viro in castitate coniugali: sed fucum apponit pro eodem demulcendo, & non vt eum prouocet ad excessiuum amorem volens vitium naturae occultare, vel exhibere se viro gratam: nullo modo per hoc intendens corri gere opus dei, sed volens illa facere quae non sunt a deo prohibita. iuxta id quod scribit Apostolus. i. ad Co rin. xii. Quae putamus ignobiliora esse corporis: iis honorem abudatiorem circundamus. Si vero intendat in ducere virum ad excessiuum amorem notabilem: mortaliter peccat. si ad paruum: vltra rationis limites parrum exorbitabit, & venialiter solum peccabit. De vene no. aliquod est omnino reipublicae inutile: quaele non licet vendere. aliud est vtile vt misceatur cum medicinis: vt dicunt de Mithridato, vel pro coloribus. Secundum nullo pacto debet vendi nisi illi qui scit vti, & de quo est certum certitudine morali quod bene vtetur. & hic est magna indago facienda propter periculum & vendens debet obseruare illum cui vedit vt sciat si aliquid mali inde contingat vt reseret: ne talia in posterum in republica contingant. & quaerere debet causam quare emat: licet multum bonus appareat emptor. Solent mulieres non habentes pulchros capillos in die nuptiarum capillos adulteri nos habere, sine peccato. sic & aliqui calui vel dis criminatos habentes capillos possunt licite nonnunquam talibus vti. Etiam viri nobiles & opulenti cate nas aureas sicut & vestes sericas licite deferunt: & prudentius id agunt. nam vestis serica vel aurea facile consumitur vsu: non autem catena. propterea prudens legisslator vaestium praeciosarum superfluitatem ex cludere debet admissis torquibus aureis: & eiusmodi: quia legissator ciuitatis pacem & opes in repu. & ciuibus alere debet. Finis enim rectus requiritur ad eiusmodi ornamentorum lationem: & cum hoc cosuetudo regionis quo ad sui similes: & illa sufficiunt. Nec debemus ita facile reprobare illa quae paent bene fieri.
⁋ Ex quo liquaet aliqua esse pro solo ornatu & non pro tegendo cor pore licite in republica admittenda: vt catenas aureas. Etiam torques aurea virtualiter est prompta pecunia: quia eam vendendo pecun iam habebis in pron ptu, sola formam artificialem in toto vel in parte perdem do. & fortasse si proptam pecuniam loco catenae habuisses: eam mutuo dedisses: aut alia ratione exposuisses. Idem dico de annulis aureis: & lapidibus praeciosis in annulis inclusis: & de principum mulierum circulis circa frontes: quae vtrobique reprehendere non potes. nam Maro primo aenei. referens munera muliebria Didoni ab Aenea donata sicait. Munera in terea lliacis erepta ruinis Ferre iubet: pallam signis auroque rigentem, Et circuntextum croceo velame acantho: Ornatus argiuae Helenae. Et paulopost. Praeterea sceptrum llione quod gesserat olim Maxia natarum Priami: colloque monile Baccatum: & duplicen gemmis auroque coronam. & tamen ingeniosus poeta vbique personarum decorum seruans non admisisset aliquid tanta principe indignum in lumine naturali. Quondam in vsu erat calceos hre rostratos, superfiuos pro regumento pedum: nunc autem plerique habent ferme nihil corii iuxta partes superiores, nunc diplois vel subucula est scissa vel dissecta: nunc aliter. In talibus enim quae non prohibentur quia mala: sufficit consuetudo cum recta intentione quo ad laicos & aulicos duntaxat. Multo tamen honestius incederet mulier potissimum formosa vel mediocriter talis, quae nec auro gemmis / aut fuco vteretur: & melior haberetur de ea opinio: tam marito quam aliis. quia fortassis si nimis popose incedat erit in causa & non absque culpa qua re alii in suum amorem mentaliter rapiantur: & fortasse causa perdendae castitatis. & propterea vir debet eam a superflua popa cohibere. Hinc plus gloriae Penelope & Lucretia mediocritate vestium contentae sibi & maritisattulerunt quam multae aliae tumidae & fastu plenae.
⁋ Tertio arguitur. ex istis sequitur quod vendens ludaeis lapides vel ligna pro manutenendis eorum synagogis: & manutenendo eorum ritu, peccaret. patet, quia cooperatur peccatis eorum. Et eodem modo sequitur quod peccaret dans pecuniam mutuo foeneratori quando iudicat quod foenerator dabit illam pecuniam ad vsuram. Haec omnia concedimus nisi aliquos in casu excusaret ignorantia inuincibilis.
⁋ Quarto arguitur. per ista quae dicimus habetur quod homo potest facere & vendere tesseras dummodo proponat solum vendere eis qui non abutentur, sed vtentur eis cum tabulis. sed hoc est inconueniens. igitur. Probatur minor. hac via artifices & venditores dabunt ope ram huic arti reipub. inutilissimae: vendendo tesseras cuilibet pro lucro habendo. & cum haec ars sit reip. inutilis, & tesserarum communicatio: melius est proni bere ista vniuersaliter & dicere: quod homines vendentes has tesseras peccant.
⁋ Respondetur. sicut non sunt facienda mala vt inde eueniant bona: sic non sunt praedicanda falsa, dicendo quod homines vniuersaliter peccant has tesseras vendendo. cum enim tabularum ludus laicis & senibus & sacerdotibus sit licitus gratia recreationis: simili causa interdum licite venduntur tesserae, & eodem modo chartae. Si autem ex culpa ven dentiu, vel ex eiusmodi tesseris sequantur nonumquam aliquam mala: caueat emptor. Sic ex annulis / catenis / praeciosis vestibus, praeciosis lapidibus / & armis quandoque sequuntur mala.
⁋ Quito arguitur. contra illud quod dicebatur in tertia conclusione: quod no esset absoluendus tesserarum venditor nisi proponeret solum vendere his qui eis vero simiter non abutentur: quia oportet tollere occasionem peccati. Ex isto sequitur quod no est absoluendus sacerdos vel laicus concubinam tenens in domo nisi eam eijciat: cum occasionem habeat prae oculis semper praesentem.
⁋ Respondetur concedendo illatum si sit vehemens super hoc praesumptio. Si autem vir aliquis honestus habeat antiquam mulierem in domo vestium & vasorum lotricem: iam is non habet concubinam.
⁋ Sexto arguitur. sequeretur quod torneamenta essent illicita: cum plerunque illic fiant ostentationes inanes, vulnera, vel homicidia. consequens est inconueniens: cum passim apud reges & principes ista fiant. & cum liceat equitibus in bello iusto hastis certare: licitum est eis hoc ante addiscere quam bellum aggrediantur: quia tunc intempestiue ad discerent: cum actum illum in corporis periculo exercere oporteat.
⁋ Respondetur. le pontifex tomeamenta repraehendat. de torneamentis. in vtroque capite: & dicat. Licet in torneamentis vulnerato concedatur poenitentia: si moriatur, denegatur ei sepultura ecclesiastica. hoc intelligendum est: si accessit animo pugnandi. secus est si accessit alia causa: vt pote ad petenda debita. vt patet. c. ii. & idem est si venit causa videndi toneamenti: quia cum sit poena debet restringi in propriis terminis. de poe. dist. i. Haec autem verba. S. Poenae. Non solum enim ponderanda sunt verba pontificis, sed eius intentio cum recta ratione. volo dicere si milites hastis ludant gratia exercitationis, vel honestatis, vel maiestatis regiae ob lectandae, cauendo ne sequatur mors, non est peccatum. vtpote si capitibus obtusis ingrediantur: vel alia quacumque via qua ratissime sequitur mors. sicut diebus nostris vidimus, saltem intelleximus praesentes enim non fuimus, tam Parisiis quam Edinburgi: vbi cum pluribus diebus equites hastis lusissent: in neutro locorum aliquis occubuit. Pontifex autem loquitur de torneamentis vbi plerumque sequitur mors vel vulneratio. Raro etiam equorum cocursu occiduntur equites: & si caueatur in lancearum capitibus ab iis de quibus loquitur pontifex: cauebitur a morte.
⁋ Septimo arguitur. ex fundamento responsionis sequitur quod libeter audiens detrahentes aliis, peccat. & si consequens concedatur multos inuenies peccatores. Et quod sequatur pate: quia est partialis causa quaere detrahens continuat suam detractionem.
⁋ Respondetur concedendo illatum. Nam vt diciteur ad Roma. i. Non solum qui talia agunt, sed qui facientibus consentiunt sunt morte digni. Et Bernardus secundo libro de consideratione ad Eugenium. Detrahere aut de trahentem audire, quod horum damnabilius sit non facile dixerim. Imponat silentium detrahenti. tum ne coopereln continuationi peccati ipsius detractoris. tum ne laedatur fama proximi absentis. dicendo quod male faciat detrahendo. quod si detrahens ex ira vel inui dia respondeat se verum dicere: & idem dicere velle in praesentia illius cui detrahit si potenus esset (forte mentitur) dicatur ei. etsi verum sit, quia occultum / dicere non debes, nec debemus te audire ne peccatis tuis cooperemur. Et si tu more humano times eum verbo tenus arguere: saltem facien tristem ac frontem rugosam ei ostendas, significans nutu hoc tibi displicere: quia sic continuationem detrahendi dissipabis. Vnde prouerb. xxv. Vent aquilo dissipabit pluuias: & facies tristis linguam de trahentem. Et Hieronymus in epistola ad Nepotianum Nemo (inquit) inuito auditore libenter detrahit. quo fit vt multo magis peccet ille qui inducit hominem ad detrahendum proximo verbo, vel mentis laetitia.
⁋ Ex omnibus epilogando dicamus quod is qui dat occasionem peccato peccat: vt vendens taxillos vel merces quas cumque alias iis quibus probabiliter credit vel credere tenetur eos vel eas fore occasionem peccandi. Aforti ori sequitur, quod qui inducit aliquem vel aliquam ad peccandum verbo, gestu, vel facto, peccat: & tenetur illum indu cere ad bonum, vltra hoc quod tenetur poenitere de pre prio peccato. alioquin non restituet alteri bonum quod abs tulit. hoc est non auferet malum quod ei dedit.
⁋ Et quia post hanc quaestionem conscriptam colloquium habui cum aliquibus super materia huius quaestionis: ponam aliquas qpr positiones siue in sententia ante positas siue superadditas: non refert.
⁋ Prima propositio licitum est ludere ad chartas & tabulas: quia ad eu tandum ocium, quod est mater multorum peccatorum
⁋ Secunda propoto. facere chartas & tesseras & ea vendere est licitum. Probatur ex priore. Si enim licet eis ludere, licitum est eas facere pro tali vsum per regi lam topicam. Cuius vsus bonus est: ipsum quoque bonum est.
⁋ Tertia propotes. multa mala sequuntur ex ludo tesserarum & chartarum in viris imprudentibus u ad magnam molem pecuniae ludunt. Haec manifesta e ex dictis.
⁋ Quarta propositio. peccat vendens huiusmodi instrumenta iis quos iudicat abusuros. hoc est iis qui sunt de nunero illorum qui haec mala per petrant in ludendo. potest autem hoc scire visu vel ex aliorum relatione de volente emere.
⁋ Quinta proe positio. imprudenter agit vendens haec instrumenta his de quibus est probabile dubium quod hos abusus committent ludendo. lste enim dubitans nullum iudicium habet: sed hincinde argumenta habet vehementia: debet ergo abstinere, non refert siue sit vicinus siue extraneus.
⁋ Sexta propositio, non peccat vir vendens tesseras illi quem verositer iudicat non abusurum ipsis, siue vere iudicet siue ignoranter inuincibiliter: & soli tali potest eas vendere.
⁋ Septina propoteo sequens, nemo debet artem indistincte reprobare. Nam in casu venditio est admittenda / in casu reprobanda.
⁋ Octaua propon. mulier aliqua potest deferre zonam auream, catenas, vestes aureas, & caetera id genus: dummodo non superflue excedat suum statum secundum consuetudinem suae regionis. Probatur. sacra scriptura loquitur de mulieribus quae talibus vsae sunt: & mem superbe id non fecerint: non reprobantur. Praeterea theologus debet loqui conformiter viris loquentibus in lu mine naturali vbi non habet oppositum in lege aliquam diuina, vel humana. sed in proposito non habemus legem diuinam vel humanam. alioquin de illa doceas. Sed Virgilius vir sublimi ingenio non solum Dido nem describere intendens qualis fuerit: sed talem mulierem qualem expeteres moribus ornatam: ita ponit: vt paulo ante adduximus.
⁋ Nona propon mulieri licet occultare defectum naturae quem habet marito: vt capitis scabiem, vel vlcus in collo per vestem bonam.
⁋ Decima propotes. mulier casta debet se tenere mundam tam in vestibus quam in colore. Probatur. stat virum eius esse lubricum: & appetere aliam pulchriorem: quod vxor cognoscit. tunc sic. licitum est mulieri immo meritorium est maritum reuocare a malo / medio li cito: nullum autem est aliud efficacius medium nisi hoc gitur. & licet excessiue vir vxorem hoc dolo non malo diligat: illud est minus malum quam virum aliam adire mulierem.
⁋ Vndecima propositio. vbi non est verosimile mulieri quod vir violabit thorum matrimonii: male agit nimis compta incedens. quia forte virum ad excessiuum sui amorem sine rationabili causa alliciet. Insuper ipsa viro argumentum praebet se velle videri, & ab aliis desiderari: & se esse tumidam & dissipatricem bonorum fortunae in quibus crebro grauiter delinquit.
⁋ Duodecima propositio. puella nubilis & apta viro & virum capere intendens potest se ornare secundum statum sui domus & regionis: non solum occultando defectum naturae: sed se gratam oculis hominium reddendo. Ratio est, quia hoc potest eam iuuare ad habendum probum virum, & partem pecuniae in dote supplebit.
⁋ Decimatertia propositio, concionator non debet vti proponnibus vniuersalibus de peccato mortali: esto in multis sit peccatum, & in multis non peccatum. Declaro exemplariter: dicendo quod quicumque mercator habet quinque vel sex vlnas in tunica, mortaliter peccat: & simiter vxor eius si habeat manicas sericas, quod patet: quia consuetudo talis iam est introducta: & sunt opulenti, nec omittunt dare eleemosynam iis quibus eleemosyna est de praecepto.
⁋ Decimaquarta propon. licitum est tamen verbi diuini declamatori vti quodam moderato cauterio vniuersa li pro expurgandis vitiis. vt si hoc modo dicat: ine pate & male agunt vxores pauperum artificum portantes inferiores tunicas sericas aut purpureas & alias vestes pomposas: relicta interea familia quae fame conficitur: vel impeditur paterfamilias ne habeat instrumenta suae artis: vt calcifex ne habeat sufficiens corium: & mercator sufficientem pecuniam pro mercibus emendis. obiiciendo maia quae sequuntur ex vestium superfluitate: & dicendo audacter, non esse in laudem mercatoris sed potius in superbiam: & in discrimen castitatis seruandae: nec esse in mulierum gloriam. & licet praedicet propositionem vniuersalem quae plurimas habet singulares veras & paucas falsas pro eliminandis vitiis, non est arguendus. Sic eim & scriptura vtitur vt omnes qui exiuerunt Aegyptum mortui sunt in deserto. quae vniuersalis habet duas singulares falsas, & omnes alias veras.
On this page