Quaestio 1
Quaestio 1
POsT ingeniosam questionis decisionem magistrorum nostrorum ex pectatiuam necnon ornatam prestantissimi magistri nostri terminorum dinterpretis expositionem mihi incumbit ad questionem propositam pro viribus respondere. Presuppositis igitur protestationibus per me alias factis pono tres conclusiones.
¶ Prima. Omnium naturale homini conueniens ex dono dei simpliciter est in abdicabile quantum ad cuncta similiter & quantum ad certam speciem cibi & potus in omni euentu cui post peccatum conueniens fuit superaddere dominium ciuile proprietatis similiter & iurisdictionis quo fungentes executionem gladii materialis habent a quo ecclesiastici iure diuino minime eximuntur.
¶ Prima huius conclusionis pars est quod dominium naturale hominibus competit ex dono dei. Pro cuius probatione supponitur quod dominium naturale est facultas seu potestas propinqua assumendi res inferiores ad sui sustentationem secundum dictamen legis naturalis. Lege enim naturali quilibet tenetur se conseruare in esse. Ex qua obligatione in quolibet oritur potestas res inferiores sumendi in vsum ad sui conseruationem: que potestas dominium naturale vocatur / caius titulus est necessitas. de quo dominio dicitur. In necessitate omnia sunt communia. Istud dominium quoscumque dominos simul compatitur. Ad isfud dominium apd quosdam pertinet potestas alterum inuadentem occidendi seruato moderamine inculpate tutele. Huic dominio nullum ius humanum derogare potest / cum iuri inferiori non abrogetur ius superioris. Ex istis sequuntur aliqua correlaria. Primum est. Non obstante quacumque appropriatione facta sortiper ius positiuum si illa res sit necesa ria ad conseruationem sortis similiter & platonis / & plato eam prius occupauerit: lici. te potest ea vti / quia seclusa appropriatione facta sorti per ius positiuum plato ad hoc fuisset obligatus iure nature. nec estimo probabile quod dicit armachanus quod fuisset obligatus dare dimidium sorti quamuis sequeretur vtriusque mors Sed ius positiuum per quod facta est appropriatio sorti iuri naturali non derogat: igitur. Et huius sententie est petrus de palude dist. xv. quarti vbi dicit melior est conditio possidentis / opposite Sco. in distin. eadem. Secundum correlarium contraarmacanum. Istud dominium non fundaEm in charitate. Absurdum enim foret dicere quemlibet vtentem cibo & potu in subleuationem sue necessitatis nouum incurrere crimen: alias tanta requireretur probatio ad sumendum potum aut cibum corporalem sicut ad sumendum corpus venerabile christi. Tertium correlarium. Non potest aliquis penr sententianm cuiuscumque iudicis ob quancunque culpam hoc dominio priuari / ita quod ei subministrato cibo & potu non foret licitum ad sui conseruationem. Istud correlarium est de mente sancti thome secunda secunde qnstio. lxix. arti. vltimo in solutione secundiargumenti. vbi sic dicit. Nullus ita condennatur quod inferet sibi mortem: sed quod ipse patiatur: & ideo non tenetur facere illud vnde mors sequatur. & statim subiungit. sic est si aliquis sit condemnnatus vt fame pereat napeccat si cibum sibi occulte submistratum sumat / quia non sumere esset seipsum occide re. Quartum correlarium / contra ius naturale facit habens superfluum respectu nature: licet non respectu status non communicans alteri quem cognoscit pati indigentiam respectu nature. Istud correlarium videtur esse contra sanctum Tho. secunda secunde questione. xxxii. articu. vi. Similiter in quarto sententiarum distinctio. xv. & ratio correlarii est / quia status quilibet est de iure pure positiuo quod iuri nature derogare non potest. huius sententie est durandus in quarto distinctione. xv. Istis premissis probatur ista prima pars per illud quod scribitur Gene. primo. Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram & vniuersa ligna que habent in semetipsis semen generis sui / vt sint vobis in escam. Ex quo sequitur correlarie quod deus hominem hoc dominio priuare potest. Quicquid enim dat deus ad extra / mere contingenter dat: etiam si praeceperit per interiorem reuelationem Sampso ni vt euulsis columnnis faceret domum ruere qauis ad hoc sequeretur mors eius. eadem ratione praecipere potestne comedat & bibat quamuis sequatur mors. Secundo sequitur probabilitas opinionis durandi in tractatu de legibus quod existentibus duobus meliori & minus bono quibus presens est precise quod sufficit ad alterius sustentationem debet minus bonus meliori cedere quamuis illud industria minus boni sit acquisitum / quia magis bonus habet magis de bonitate veri dominisupremi cum eum deus magis diligat. etiam cum ista inferiora sint facta propter hominem tanquam minus perfecta propter magis perfectum erunt magis facta propter magis perfectum hominem quam propter minus perfectum. Et consequenter deducitur probabilitas opinionis sancti Thome quod aliquis potest sibi subtrahere simpliciter necessarium ad sui conseruationem vt det magne persone aqua dependet respublica ciuilis aut ecdesi astica.
¶ Secunda pars quod est simpliciter inabdicabile & similiter quantum ad certam speciem in omni euentu non licet homini seipsum interficere / nec positiue omittendo scilicet id quod est necessarium ad sui conseruationem. sed si abdicaret in omni euentu hoc dominium quantum ad certam speciem seipsum interficeret interpretatiue in aliquo casu scilicet si necessario indigeat cibo & nihilsit illipresens preter illud comestibile. huius opinionis est dominus armachanus in suo. ii. libro de paupertate christi cap. xxiii. Ex quo sequitur carthusiensem posse comedere carnes sinihil sit aliud presens & egeat cibo. & hoc deducit Panor. in ca. Si vero de iureiurando nolim tamen negare si immineret scandalum debere potius mortem sufferre iuxta illud pauli. Si scandalisauero fratrem meum non comedam carnes ineternum. Secundum correlarium est. Contra legem nature faciunt qui intantum vacant abstinentie quod eorum vitam notabiliter abbreuiant.
¶ Tertia pars conclusionis est quod conueniens fuit tam dominium ciuile proprietatis quam iurisdictionis superaddi. Pro cuius probatio ne quelibet communitas aliquorum adiuicem conuersantium est velut vnum corpus cuius singuli alter alterius sunt membra iuxta dictum pauli ad romanos. xii. Secundo supponendum est quod in illa communitate iure naturali est potestas quedam qua eos quorum vita est in perturbationem eius a corpore prescindere etiam per mortem. & istud deducitur a priori ex ratione sancti Thome secunda secunde questione sexagesima quarta Omnis pars ordinatur ad totum cuius est pars velut imperfectum ad perfectum. & sisaluti totius corporis expediat abscisio alicuius membri puta quia est putriduum aut ceterorum corruptiuum laudabiliter adscuin ditur. Cum ergo quelibet persona singula ris comparetur ad totam communitatem sicut pars ad totum: ideo si aliquis sit pernicio sus communitati & ipsius corruptiuus: laudabiliter occiditur a communitate. Et probatur idem a posteriori quia cum communitas det principi auctoritatem occidendisequitur quod est prius in communitate: & non ex datione cuiuscunque alterius / nisi dicatur dei. ergo in ea est illa potestas naturalis. Prima consequentia tenet per illud. Nemo dat quod non habet. Et si dicatur. Curatus non presbyter dat suo vicario potestatem absoluendi quam non habet. Istud negatur: sed solum dat iurisdictionem quam habet. Ex isto sequitur primo coxelarie quod potestas occidendi quantum ad institutionem non est positiua quamuis sit positiua quantum ad communicationem certe persone: vt puta regi aut certis personis de communitate paucis aut pluribus qui eam regant aristocratice aut timo chratice: quia cum hoc preceptum non occides sit de iure naturali nisi eo per ius natu¬ rale aliquis casus exciperetur per ius positiuum: quodcunque saltem humanum excipinon posset: cum humana potestas vt singulis certum est / super ius naturale non existit De diuina autem inter doctores est dubium.
¶ Secundum correlarium. Nulla communitas tota perfecta hanc potestatem a se abdicare potest / sicut nec singularis homo potestatem quam habet ad conseruandum se in esse.
¶ Tertium correlarium. Princeprs non occidit auctoritate propria / nec illam potestatem potest sibi conferre respublica. Hinc dicit Guillelmus parrhisiensis quod dominium principum iurisdictionis est solum ministe riale in ordine ad communitatem / sicut dominium sacerdotis respectu remissionis peccatorum est solum ministeriale in ordine ad deum.
¶ Quartum correlarium. Non pergtest renunciare communitas perotestati quam habet super suum principem ab ea constitutum qua scilicet potestate eum si non in edificationem sed destructionem regat deponere potest / cum talis potestas sit naturalis. & istius sententie est glo. xxiii. qud iii. cap. ostendit. vbi dicit. populus habet iurisdictionem licet dicat lex quod eam transtulit in imperatorem. Nam siciuitas vel populus non haberet iurisdictio nem / quare puniretur propter delictum iudicis. &. xxiii. questione secunda capi. dominus. vbi dicit / sic genus & ciuitas petenda est que vel vindicare neglexerit quod asuis improbe factum est / vel reddere quod per iniurias ablatum est / non enim punienda foret ciuitas nisi iurisdictionem habere ad compellendum. Et iterum sequitur quod non est dabilis in quocumque casu naturaliter monarchia pure regalis capiendo monarchiam pure regalem prout visus est capere quidam istis diebus quando vnicus preest & nullis subest: sed apud philosophum non ita capitur politia timocratica sicut ipse capiebat.
¶ Quintum correlarium. Ealsissimum est illud Scoti. qud iii. distin. xv. quod non licet quemquam occidere auctoritate publica: nisi in casibus exceptis a deo ab isto precepto non occides. Si intelligat de exemptio ne facta perius positiuum diuinum qualia erant iudicialia veteris testamenti prout videtur pretendere: quia tunc ante legem Moysi non licuisset quemquam interficere / cum tunc nullum erat adhuc ius positiuum & in lege euangelica non liceret quemquam interficere / saltem pro homicidio: quia iudicialia antique legis sunt reuocata & nullus casus videtur exceptus in lege euangelica. nisi dicatur homicidium fuisse exceptum Mathei. xx vi. vbi dicitur Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt. Si vero intelligat deexemptis adeo per ius naturale non facio difficultatem: sed tunc nulla erit eius probatio ad probandum quod pro simplici furto non licet quenquam interficere. lstis suppositis probatur illa pars. Si enim res singulis communicatis non appropriarentur: sed remanerent comunes: cultura earum negligeretur: quia quod commune est negligitur / & corpore fortiores a debilioribus cuncta auferrent. ergo conueniens fuit superaddere dominium proprietatis ciuile. De dominio iurisdictionis probatur: quia cum communitas regulariter facile congregari non possit penes quam residet naturalis auctoritas malos arcendi & vnicuique particulari supposito ius dicendi ad pacificam cohabitationem / congruum fuit vt eam delegaret alicui aut aliquibus qui facile congregari possent. Vltima pars est quam non assertiue / sed solum probabiliter & inquirende veritatis gratia etiam causa conferentie cum doctissimo viro magistro Ro berto iacquinot in sacra theologie facultate licentiato meritissimo necnon venerabilis collegii beluacensis vigilantissimo primario quod ecclesiastici a iurisdictione coactiua ciuili non iure diuino eximuntur. Et primo pobatur ex illo Pauli ad Roma. xiii. omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit / & quod per potestates seculares intelligat principes seculares / ex sequentibus manifeste apparet. Nam principes non sunt timo ri boni operis sed mali. Et iterum non enim sine causa gladium portat. & quod ista subiectio non sit solum ad vitandum scandalum patet iterum est ex sequentibus. Ideoque necessitate subditi estote non solum propter iram sed etiam propter conscientiam. Secundo probatur & apparenter & exemplo beatissimi pauli actuum. xx v. vbi refugiens iudicium coact iuum sacerdotum dicit ad tribunal Cesaris appello ibi oportet me iudicari iudeis non nocui. si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori & iterum cesarem appello. vbi dicit glosa interlinearis quia ibi est locus iudicii. ergo refugiens iudicium sacerdotum confessus est se iurisditioni coactiue cesaris fuisse subiectum. sed credendum est ne apostolum ficte dixisse a quo oportet me iudicari aut metu mortis qui ianm pro veritate mori elegerat ipso teste dum dixit. ego enim non solum alligari sed & mori paratus sum in hierusalem propter nomen domini nostri Iesu Christi: Multe sunt alie auctoritates quas breuitatis causa omitto & probo ratione. Si per hoc quod homo consecratur in sacerdotem (de simplici tonsurato non facio difficultatem) efficeretur iure diuino non subiectus principi sequeretur: quod nullus veniret ordinandus nisi ex licentia principis. conquens est falsum & absurdum: patet sequela. ante ordinationem princeps habet aliquod ius in istum hominem quo etiam ipso inuito priuatur per ordinationem ex parte opposita. sed nullus iure suo nisi ex consensu proprio aut culpa pro qua a superiori priuari potest debet priuari. hinc est quod episcopus ordinans seruum despoticum sine consensu domini / tenetur domino ad restitutionem. Secundo si iure diuino sit exemptus eo quod presbyter: ergo per quancunque degradationem non potest fieri laico principi subiectus: & per consequens nec a laico iuste iudicari cum ad iustum iudicium subiectio requiratur. patet sequela / cum iure diuino sit exemptus & iure diuino prohibitus erit principi vsus gladii in sacerdotem. sed tota ecclesia ius diuinum immutare non potest: ergo non potest per quancunque degradationem aut sententiam humanam subiici iudicio laico sicut nec non sacerdos fie ri. Sententie opposite videtur esse Innocentius tetius inn ca. solite de maioritate & obedientia dicens / quod autem dicitur ad vindictam malefactorum / laudem vero bonorum: intelligendum non est quod rex vel imperator super bonos & malos gladii acceperit potestatem / sed solum in eos qui vtentes gladio eius iurisdictioni sunt commissi. Et eiusdem sententie cum Innocentio est Panor. in eodem capi. vi. notabili. Similiter vltimo ca. de foro competenti vbi dicit quod priuilegium datum ecclesiasticis non fuit alicuius noui collatio / sed tantummodo iuris declaratio. Idem tenet glosa in ca. Si imperator. lxxx vi. distinctione. vbi sic dicitur. antequam esset aliqua constitutio / clerici non erant de iurisdictione laica. vnde omnes constitutiones que emanarunt non sunt nisi iuris declaratio. Et Carlerius copiosum tractatum edidit contra bohemos. Nihilominnus Quillelmus occham / Marcilius de padua / & Ioannes de parrhisius dicunt hoc esse priuilegium datum / & fuit datum tempore lulii primi adhuc viuente Constanti no magno. vnde refert platina ipsum fuisse primum qui prohibuit ecclesiasticos liti gare coram iudicibus laicis. Notandum est tamen circa hanc partem quod principes laicinon possunt iam hoc priuilegio ecclesiastincos priuare: quia nullus potest alterum obquancunque culpam aliqua libertate sibi competente nisi in eum habeat iurisdictionem: cum priuatio talis actus sit iurisdictionis. sed principes laici in ecclesiasticos iam nullam habent iurisdictionem saltem quantum ad eorum personam cum eam quam prius hubuerunt a se abdicauerunt: ergo libertate donata eos priuare non possunt. Similiter ecclesiastici nunquam principibus laicis fuerunt subiecti quantum ad ea que eis iure diuino competunt vt sunt sacramentorum administratio & decimarum susceptio. Hec materia amplissimum requireret tractatum.
¶ Secunda conclusio. Dominium ecclesiasticum seu euangelicum a puro homine non est in stituibile quo cuncti fideles arceri pet nec aliquis eximi non potest / sed infideles aregali im mutabile in aristocraticum aut tymocraticum ex institutione diuina nullam habet in temporalibus iurisditionem annexam.
¶ Prima pars conclusionis est / quod dominium euangelicum seu ecclesiasticum supremum non est ab homine puro nec hominibus in stituibile. Pro cuius probatione supponitur hic quod non loquimur de dominio quod habent ecclesiastici super peccata in foro secreto & penitentiali / cuius actus non potest exerceri in inuitum: sed loquimur de dominio quod respicit forum exterius & publicum. & est potestas a Christo immediate instituta ad arcendum fideles ad viuendum secundum leges euangelicas pro consecutio ne felicitatis eterne. & hec potestas potest exerceri in inuitum. Ad quos autem actus se extendat hec potestas / tanta est apud doctores controuersia vt nimis confusa sit materia: ita vt his temporibus vt dicit Quillel mus occham summe necessarium foret quod persapientes iuramentis & horribilibus comminationibus ad veritatem dicendam arctatos declararentur quam spectant ad plenitudinem potestatis quam ecclesia noscitur obtinere. quidam enim eam ita ampliant forsitan adulationis causa / vt beneficia & priuilegia obtineant vt omnis absorpta videatur principum potestas. Ceteri vero ex aduersa parte forsan vt principibus adulentur eam tantum arctant vt principum secularium voluntati subiiciant vt Marcilius de padua dicens neminem posse excommunicari ab ecclesiastico iudice: nisi ex principis consensu vt videre est in suo libro qui defensorium pacis intitulatur. Aliqui eam extendunt vsque ad dissolutionem matrimonii rati & non consummati vt glo. in. cap. quod votum de voto & voti redemptione libro sexto. Similiter glo. in ca. ex publico de conuersione coniugatorum. vbi ponit hanc propositionem meo iudicio periculosissimam & condemnandam / quod summus pontifex posset statuere quod per secundum matrimonium rumperetur primum. Eiusdem sentem tie est Panormi. in eodem ca. Similiter magister Thomas de vio caietanus in opusculis nuper impressis: sed hoc est contra verbum Christi Mathei. xix. quos deus coniunxit homo non separet nisi fornicationis causa. hoc preterea est contra substantiam sacramenti matrim onii: quod est vinculum indissolubile. nec verissimile est si dissolui posset per hominem quin ex sacris litteris hoc posset conperiri / sicut de matrimonio inter infideles altera partium ad fidem conuersa. nec significat matrimonium istud ratum & non consumma tum precise vnionem dei ad animam: sed etiam ad ecclesiam que est inseparabilis. Et si alleget aliquis quod tale matrimonisi ex iure pure positiuo dissoluitur per votum solemne castitatis ad minus per ingressum religionis: hoc negat Depalude distinctione. cx vii. quarti. sed ex iure diuino quod &x traditione ecclesie habemus. Aliqui eam extendunt ad dispensandum otra ius naturale. vt glosa in cap. auctoritatem. xv. questione sexta Alii contra prohibitionem dei dicunt posse dispensari vt angelus in summa super isto termino papa: sed hoc in his que non sunt primaria legis nature principia vt sunt qui dem gradus consanguinitatis a lege diuina prohibiti. & allegat ex archidiachono forentino factum Martini quinti. Eiusdem est sententie Panormitanus capitulo per venerabilem. qui filii sunt legitimi. Et quod falsum sit istud manifeste patet. quia non potest subditus alicuilegi in illam legem: nec inferior in legem superioris qualis est papa in ordine ad legem dei & legem nature. & mirum est quod tales eum ab illis legibus non absoluant. Aliqui vero hanc potestatem ad auferendos minores prelatos sine causa rationabili & iuris ordine non seruato: ita quod nunc tenet sententia ac si esset iusta: & eo facto quo placet summo pontifici depositus est quamuis in ita faciendo peccet. vt Petrus depalude tractatu suo de ecclesiastica potestate articulo quinto & articulo sexto. dicit vnum quod est mirandum quod rex non potest deponere vassallum vt alterum instituat / immosi depro¬ chat non tantum peccat sed nihil facit. papaautem si destituat magis bonum sine causa& loco eius ponat minus bonum licet peccet tamen institutio tenet. Si autem minus bonum destituat vt ponat magis bonum tenet institutio & non peccat / que profecto sententia est igne digna cum constet prelatos & titularios: & verum ius habere quo nullus inuitus sine causa rationabili priuari potest. ista tamen potestate absoluta visus est vti sanctissimus pater modernus in prelatos nostros: vt infra patebit. Aliqui vero ad infideles eam protendunt ita quod per eam ad precepta legis nature talem compelli pessint: vt Panor. in ca. nouit. de iudiciis. cuius oppositum satis habetur ex ca. gau. de diuor. vbi dicitur eos questionibus canonicis minime arctari iuxta illud appstoli. quid eniad nos de his quam foris sunt iudicare. Aliquando ad peccata secretissima puta peccata cordis extendi ita quod pro eis homines ligari excommunicatione possint. vt glo. in clemen tina de hereticis: sed hoc est aduersum ferme omnibus doctoribus dicentibus ea peccata iudicio dei reseruata de pe. disti. prima. ca. cogitationis penam nemo patiatur / ab homine dicit glo. sed bene adeo. & hoc patet per ca. mandato de simonia. & ca. Tua nos & per parabolam saluatoris Mathei. xiii. prohibentur crimina eradicari sub censura excommunicationis sub nomine :ix anie quam do a frumento cognosci non possunt. & hoc non potest ecclesia apud Purandum non solum propter defectum cognitionis: sed propter defectum iurisditionis in quarto distinctione. xiii. Non videtur mihi insuper hec potestas ad eos qui sunt in purgatorio extendenda / cum vbicunque in euangelio fierent promissa aut collata dictum sit. quodcunque ligaueris super terram / aut quodcunque solueris supterram / quaecumque ligaueritis super terram / & quancumque solueritis super terram / & nunquam de his que e vita decesserunt facta est mentio. Et ex hoc se quitur quod non possunt anime in purgatorio existentes a pena solui per indulgentiarum largitionem sed bene persuffragia. & hoc optime deducit Carlerius in tractatuquem fecit de ista materia. Alii vero hanc potestatem nimis restringere videntur. Dicunt enim eam non extendi nisi ad peccata commissa in rebus pure spiritualibus iuncta contumacia vt puta que sunt euangelio propria vt puta peccata commissa contra articulos / & sa cramenta & non ad peccata que sunt contra legem nature. Et huius sententie videtur esse Quillelmus occham circa finem sui dyalogi. & Ioannes gerson lectione quarta de vita spirituali anime. verum tamen videtur michi satis conformiter ad textum euangelicum ad quecunque mortalia manifesta quibus iuncta est contumacia hanc potestatem extendi / ita quod per eam contumaces ligari possint. Nam Mathei decimooctauo. vbi instituta est hec potestas dicitur si peccauerit inte frater tuus / vbi non distinguit Christus de his peccatis vel illis / sed vniuersaliter de singulis peccatis mortalibus loquitur: & statim subiungit denum ciandum esse ecclesie / cum ad charitatiuam correctionem non vult emendari. Et iterum si ecclesiam non audierit venit excommunicandus. Huius sententie est Durandus in tractatu quem egit de ista materia vbi dicit iurisdictionem ecclesiasticam extendi ad omnes actiones christianorum non solum clericorum: sed etiam laicorum. Maxime si permodum iniurie vel cuiuscunque alterius peccata considerentur. & ad hoc probandum / rationem quam dicit irrefragabilem adducit. sed plus cogit textus preallegatus quam eius ratio. Correlarie sequitur quod extenditur ad cogendum eum qui vendidit vltra iustum precium quamuis non dimidium iustiprecii vt restituat. Secundo sequitur quod extenditur ad cogendum pure laicum vt soluat debitum aut cedat bonis. Quis dubitat talem nolentem soluere / in fratrem suum peccare: Seruandus erit gitur processus iste Mathei decimooctauo in ipsum. Et istud correlarium ponit Carlerius in tractatu contra certas personas male sentientes de clauibus ecclesie ad archiepiscopum bisonthinenem. veruntamen eclesiasticus non debet attentare vbi paratus est iudex laicus cogere: ne in grauamen principum videatur Christus hanc potestatem instituisse. Sed quando deest laicus iudex / aut si non desit non vult / aut sivelit non potest: tunc ad potestatem ecclesiasticam recurrendum est / de foro competenti. ca. licet. lllud correlarium prius positum est de mente Panormita. in ca. In ciuitate. de vsuris: vbi potest compelli clericus ad restituendum id quod habet vltra iustum precium in foro contentioso. Idem puto delaicis saltem in foro ecclesiastico. E istud est bene notandum cum videatur expresse contra capitulum cum dclecti de emptione & veneditione. & glo. in eodem ca. sed falsum est quod dicit glosa in illo capi. quod licitum est contrahentibus sese citra dimidium iusti precii decipere. nec iure canonico approbetur contractus ille: sed bene iure ciuili: cum non sit verissimile ius canonicum conditum instinctu spiritussancti deceptionem dolosan approbare. Istis suppositis probatur prima pars. Potestas includens aliquid quod excedit omnem facultatem humanam non potest institui ab homine nec a communitate: sed potestas ecclesiastica aliquid includit omnem potestatem excedens: scilicet posse relaxare penam debitam in purgatorio & posse aliquem excluderea suffragiis ecclesie. Similiter posse consecrare & poesse absoluere a peccatis que singula humanam facultatem excedunt. & hoc argumento vtuntur doctores ad probandum quod ecclesia non potest instituere sacramentum. Et ex consequenti sequitur quod non potest instituere aliquid quod ex vi operis operati remittat venialia peccata / sicut imaginantur aliqui de aqua benedicta. Secunda pars est quod illa potestate cuncti fideles possunt arceri: & quod ab illa nulli possunt eximi. que probatur satis ex dictis circa processum illum. Si peccauerit in te frater tuus & ex eo quod dictum est petro cum promissa est ei hec potestas. Quodcumque ligaueris super terram &c. Sienim eximeretur aliquis: falsa esset hec pro¬ positio. Insuper cum illi potestati non ex institutione humana / sed diuina cuncti fideles subiiciantur / & quando aliquis subiicitur alicui auctoritate alicuius & non exproprio consensu: non potest ab illa subiectione eximi nisi auctoritate eius qui eum subiecit vel auctoritate sui superioris si habeat superiorem. hinc est quod contra obedientiam debitam ecclesie prescribi non potest. Et multi imperatorum & regum ex hac potestate fuerunt excommunicati vt Innocentius papa Archadium imperatorem: quia consensit vt Ioannes chrisostomus pelleretur a sede sua excommunicauit. & beatus Ambrosius licet sanctus / non tamen vniuersalis ecclesie episcopus Theodosium magnum imperatorem excommunicauit. vt capitulo duo sunt. lxxxx vi. dist inctione.
¶ Tertia pars est quod illud dominium non est mutabile in aristocraticum aut thimocraticum: sic quod secluso concilio vniuersali pluribus suprema ecclesiastica potestas communicaretur siue in magno numero siue in pauco. & ista pars est glo. ii. questio. prima in cap. non autem. Cprpositum probabile reputat Quillelmus occham tertia parte dvalogi. quod sic probo: quia si communicetur pluribus aut communicatur eis copulatim aut diuisim. Si primum: sit ita ergo quod communicetur duobus: & nullus eorum eam seorsum habeat tunc vno istorum capto cum supremam iurisditionem non obtineat potest illa potestate ligari & per consequens tunc in istis copulatim non residet Si diuisim: ergo nullus alterum poterit ligare aut soluere cum par in parem non habeat imperium. & sic falsificatur illa propositio quodcunque ligaueris. Huius sententie glo. in cap. non autem. septima questione prima. & Armachanus libro septimo quaestio num armenorum. capi. xv.
¶ Vltima pars est quod ex institutione Christi nullam habet potestatem laicam annexam. Ista propositio patet auctoritate Bernardi dicentis non in possessionibus sed criminibus est prtas vestra.. Et ex ca. nouit. de iudiciis vbi Inno. ad pre¬ latos francie scribens non enim intendimus iudicare defeudo cuius iudicium ad regem sperectat. sed decernere de peccato cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura quam in quenlibet exercere possumus & debemus. Secundo probatur eadem propositio / de ratione potestatislaice est penam ciuilem posse infligere vt sunt mors / exilium / bonorum priuatio. sed nullam talem penam ex institutione diuina infligere potest ecclesiasticapotestas: immo nec incarcerare vt plerisque doctoribus placet: sed ad solam penam spiritualem extenditur vt puta excommunicationem. relique autem pene quibus vtitur ex iure pure positiuo sunt. Et si dicat aliquis / ad potestatem ecclesiasticam spectat ciuiles leges auferre: vt patet vltimo de prescriptionibus vbi abrogatur lex permittens prescriptionem fieri cum mala fide. Breuiter dicitur prout habetur in glosa in regula possessor. de regulis iuris. libro sexto. quod nullam legem ciuilem auferre potest suprema pote state ecclesiastica fungens nisi illa contineat peccatum quemadmodum erat lex illa prescriptionis / & actus ille non est actus iurisditio nis ciuilis sed ecclesiastice ad quinam singula peccata cohibere spectat. & ex ista propositione inferro correlaria. Primum est. Si constantinus magnus dederit summo pontifici imperium occidentale fuit vera datio & non solum debiti redditio. Dicitur notan ter si dederit / cum in singulis capitulis: vbiasseritur ipsum dedisse ponatur palea. vt patet in vtroque capitulo Constantinus. lxx vi. distinctione. & mirum est si dedisset quo modo hoc tacuisset platina: bene referunt dequarundam ecclesiarum rome dotatione: sed de imperio nihil. Secundum correlarium est. Constantinus magnus contradicens populo occidentali non potuit ad summum pontificem transferre imperium / cum pote stas quelibet ciuilis & precipue suprema nisi trannidem appelles potestatem ex libero consensu populi introducatur: nec consensus ex metu cadente in constantem virum sufficeret cum non sufficiat ad translatio¬ nem rei particularis: vt communiter dicunt doctores decimaquarta distinctione quarti sententiarum. quamuis iuriste nominatim glo. & Panor. in cap. abbas. de his que vimetus ve causa fiunt sentiat oppositum: & precipue de rebus in quibus competere potest actio quod metus causa. & per hoc dicunt non posse fieri corporis translationem matrimonialem cum non competeret actio quod metus causa. quia quos deus coniunxit homo non separet. Sed probabilior est cheologorum opinio. & ex isto iterum deduceret christianissimum regnum gallorum num quam fuisse subiectum imperio romano. Nam manifestum est eos tyrannisse intrasse& populum nunquam postea libere consensisse in subiectionem. sed si consenserit hoc fuit exmetu cadente in constantem virum. Et iterum sequitur correlarie chtistianissimum regem francorum nunc nulli subesse in temporalibus. & hoc habetur in capitulo per venerabilem. qui filii sunt legitimi. vbi dicitur rex francorum nullum in temporalibus recognoscit superiorem. & quamuis dicat glo. hoc est de facto & non de iure. quia de iure subiicitur imperatori: illa glosa destruit textum: cum statim subiungatur. Et ideo sine alterius iniuria nostro iudicio subiicere potuit. Si enim iure alterum haberet superiorem vt puta imperatorem manifestum est illi superiori iniuriam factam esse se alteri abeo subiiciendo. que Terta conclusio. Dominium ecclesiastieum supremum prius tempore perfectione. & maius intentione in ecdesia quam in summo pontifice existit quo concilium generale sinne auctoritate pape congregabile fungens eius quemlibet actum in quemlibet Christi fidelem exercere potest.
¶ Prima pars huius conclusionis est quod dominium ecclesiasticum est prius tempore in ecclesia quam in summo pontifice. Probatur sic. lstud dnenium fuit collatum ecclesie Matheixviii. vbi data est primo potestas cognoscendi de peccato in foro exteriori cum illo precepto dic ecclesie. Frustra enim precipere¬ tur ecdlesie denunciari nisi apud eam cognoscendi resideret auctoritas. Secundo est eccesie potestas sententiandi cognitione preuia: & non obtemperantes sententie pena mulctandi quod est proprium iurisdictio ni choerciue quando dictum est. Si non audierit ecdlesiam sit tibi sicut ethnicus & publicanus. Et quod de ecclesia prout est plurium collectio intelligatur: patet. quia statim pluraliter subiungitur / quecunque solueritis & quecum que ligaueritis &c. in quibus verbis est apud doctores data est ecclesie auctoritas statuendi constitutiones sententie late / non solum sententie excommunicationis: sed suspensionis a fructibus / immo & depositionis atitulo. Sicut multum probabile est iam esse canonem sententie late in hereticos / & illos qui post adeptum beneficium non promouentur infra annum. & hoc tenet de fontibus in quolibetis. Sed adhuc tunc nullus erat institutus summus potestifex: sed praecise post resurrectionem / Ioan. vltimo cum dictum est petro. Pasce oues meas. Etiam apud aduersarios quamuis ei prius fuisset promissa matthei. xvi. dabo tibi claues regni celorum / ergo prius fuit collata ecclesie quam summo pontifici. Vnde sicut potestas ciuilis coertiua cuius finis est felicitas politica scilicet ciuiliter adinuicem conuersantium est prius tempore in corpore politico quam in quocumque eius menbro: ita christus corpori eius mystico ecclesiasti. cam potestatem contulit cuius finis est felicitas superna / quam cuicumque membro. Ex hoc infero probabiliter correlarie. Et si christus nullum post resurrectionem eius summum potetificem seu suum vicarium generalem instituisset: ecclesia in gradu eque perfecto potuisset instituere. Probatur. quamuis nullum instituisset iam prius erat suprema ecclesiastica potestas coerciua instituta & ecclesie conmunicata. ergo etiam potuisset eam alicuisupposito committere / sicut ciuium multitudo potestatem suo principi committit. Secundo probatur & meo iudicio peremptorie. cum christus instituit petrum summum pontificem Ioan vlti. nihil potesta¬ tis de nouo contulit ecclesie / sed soli petro. nec vnquam postea legitur aliquid de nouo contulisse: & tamen notissimum est quod petro mortuo / in ecclesia fuit potestas instituendi aliquem summum pontificem. ergo & ante institutionem petri & per consequens si christus non instituisset ecclesia potuisset instituere
¶ Secunda pars est quod illa potestas est maiorperfectione & extensione in ecclesia quam in summo pontifice. quod sit maiorperfectione: probatur / sic est in ecclesia indeuiabiliter ita quod errare non potest in his que suut fidei & bonorum morum / nec errare potest in sententiendo ita quod male sententiaret / eum semperei assistat spiritus sanctus veritatis doctor& infallibilis director / & nihil iudicat aut statuit nisi eius instinctu / iuxta illud quod scriptum est actuum. xv. Visum est spiritui sancto & nobis. sed in summo pontifice est deuiabiliter: ergo est perfectior illa potestas in ecclesia quam in summo pontifice. Ex ista parte infertur correlarie quod determinatis per summum pontificem non est necessario credendum quamuis non sit oppositum publice dogmatisandum nisi manifestum sit ex sacris sit teris ex reuelatione aut determinatione concilii determinatis aut per concilium necessario credendum est. propter hanc causam visum est guillelmo occham in prima questio ne de potestate summi pontificis ca. ix. multa in decretalibus contineri que heresin sapiunt. & nititur deducere ex pluribus passibus. Primo ex ca. per venerabilem qui filii sunt legitimi vbi dicitur deutrono. secunda lex interpretatur ex vi vocabuli. comprobatur quod ibi decernitur in nouo testamento debeat obseruari. sed manifestum est multa in deute ro. poni que obseruanda in nouo testamento asserere hereticum est. Si dicat obseruanda sunt in sensu mystico ita & ea que ponuntur in leuitico & aliis libris: & sic nullam poneret differentiam & plerisque aliis locis que tamen mallem humiliter exponere propter reuerentiam. Secundo. est in ecclesia inauferibiliter / in summo pontifice autem auferibiliter. Probatur nunc quod sit maius extensi ue in ecclesia quam in summo pontifice. Nam in ecclesia est ad instituendum summum pontificem aut eius institutionem aliquibus conmittendam sicut commisit dominis cardinalibus / non autem sic est in summo pontifice. Secundo. est in ecclesia ad arctandum vsum potestatis in summo pontifice: si vtatur non in edificatonem ecclesie. iuxta illud saluatoris. Si scandalisauerit te oculus tuus erue eum a te / quantum ad vsum dicit glo. quemadmodum arctauit in mandatis & reseruationibus: sed in summo pontifice non est ad arctandum vsum illius potestatis in sequenti cum par in parem non habeat imperium. Tertio est in ecclesia supra summum pontificem non solum in materia fidei: sed in singulis: vt tenet Ioannes patriarcha Antiochenus in tractatu deista materia quod etiam concedit glo. in capitulo Si papa. xl. distinctione. in peccatis scandalisantibus totam ecclesiam. Tertia pars est quod concilium generale congregabile sine auctoritate pape ista potestate fungitur. Pro cuius partis ampliori declaratione dico primo iure diuino summo pontificicompetit auctoritas ordinaria & regularis concilium generale conuocandi & nulli alteri. summo pontifici iure diuino obligatur quilibet fidelis obtemperare & nullial teri / ergo iure diuino soli summo potetifici regulariter & ordinarie subiiciuntur ceteri prelati vt ad eius preceptum teneantur provtilitate ecclesie ad certum conuenire locum. de collegio autem cardinalium apud eos quo dicunt quod sunt de statu herarchico succedentes apostolis prout assistebant christo / similiter & petro ante eorum diuisionem satis probabile est quod illi collegio hec auctoritas iure diuino competeret cum duodecim apostoli & non solus Petrus multitudinem discipulorum conuocauerunt actuum sexto. Ex quo iterum sequitur quod non solum de sta tuepiscoporum qui apostolis succedunt sunt vocandi ad concilium ad habendam vocem deliberatiuam: sed etiam de statu curatorum qui succedunt discipulis. Secundo dico cum & papra & collegium ita obstinati essent vt etiam vrgente necessitate nolint concilium conuocare / non esse credendum a domino derelictam eccl esiam absque medio oportuno: vt se conseruet tueatur & protegat alias melius esset ordinata politia pure ciuilis quam ecclesiastica cum eorum pricipibus negligentibus eius tuitionem possit populus ab aduersariis se defendere. Vnde in tali casumeo iudicio quelibet ecclesia particularis ad cuius notitiam peruenit congregandi concilium necessitas necnon eorum vel eius ad quem ordinarie spectat conuocare obstinata malitia ceteris non preceptiue: sed consultiue illud manifestare debet / necnon certum locum aut certa nominare ad quem vel que tutus pateat accessus ad instar oculi qui cumpreuidet pericula corpori imminere: ceteris manifestat membris nec non locum ostendit ad quem confugere possint & instrumenta quibus se protegant. & post istam manifestationem cetere ecclesie particulares non humano sed diuino precepto ad locum aliquem tutum debent conuenire. Sicut postquam per expertum medicum alicui dictum est de aliquo cibo quod est necessarius ad eius sustentationem non vt precepti medici: sed vt precepti legis nature tenetur illud sumere. Correlarie sequitur quarundam prouinciarum prelatos de necessitate concilii sufficienter instructos nec aliter laborantes pro pace ecclesie non esse in conscientia tutos. Dico tertio si singule ecclesie particulares post hanc institutionem ad certum conuenirent locum: apud illam collectionem ecclesie residet auctoritas immo a casu conuenirent. vt dicit lo. gerson / quis dubitat apud collationem apostolorum qui a casu conuenerunt( vt dicit in transitu virginis tanta fuit auctoritas sicut si petri precepto conuenissent. Dico quarto probabiliter nichil temere asserendo si post talem insinuationem cause necessarie congregationis fiende alique particulares ecclesie ceteris perniciose negligentibus apud aliquem certum locum conueniant: tota residet in eis auctoritas. Si enim non posset dextera manus aut nollet per imaginationem corporis defensioni vacare: nunquid apud sinistram residebit defendendi corpus potestas: & si neutra manuum velit aut possit in ceteris membris. Et hoc est satis conformedicto Christi vbi duo vel tres fuerint congregati in nomine meo: in medio eorum sum. & dicit in nomine meo & non in nomine petri. & istud iterum probatur / nam possibile est summum pontificem cum vna ecclesia obstinatum esse & nolle vacare ecclesie edificationi sed potius destructioni. quo in casu quis asserere auderet in parte residua potestatem non esse: vtinam celus domus deinostri temporis prelatos cum regio propheta comederet & xelarent salutem Christi fidelium plusquam pecuniam. non differrent properare ad concilium poysanum / aut quenuis alium locum tutum & occurrere effusion itanti sanguinis Christiani / necnon vt verisimile est innumere animarum perditionique eorum custodie commisse sunt. vident ecclesiam gallicanam ad quencunque locum tutum paratissimam. quis enim eis locum tutum romam estimabit esse: cum in eos tantum seuiat sanctissimi patris animus vt quen uis penes romam iudicent concilium non expectato patrum aduentu non obstante legitima appellatione interiecta & non seruato iuris ordine in eos processerint deponendo excommunicando vt iam eos intitulet olim lugdunensem & senonensemepiscopos & sic de aliis / dicturus cum aduenerint patres depositi sunt. quid vobis videtur quis dubitare poterit hec tempora periculosa magis quam tempora schismatisccum caput ac si esset in destructionem sibi potestas data & non in edificationem in eos qui saluti corporis intendunt seuire videatur & pro eo quod bene arguunt plectere pena. sed illas censuras nullo modo esse timendas constat ex eo quod dicunt doct. in quarto. distinctione octaua / nominatim Durandus cum sententia manifestum errorem continet vtputa / si dicatur excommunico te quia credis in eum nullo modo est timenda nec seruanda in secreto aut publico: sed de his hactenus
¶ Vltima pars est quod concilium generale omnes actus iurisdictionis ecclesiastice in quenlibet Christi fidelem exercere potest. quod possit dispensare patet ex capitulo presbyter. lxx vi. distinctione. quod possit canones obligantes condere: patet ex. xviii. capitulo actuum & capitu. si quis de clericis. xii. qu. ii. Q possit dare indulgentias: patet cum indulgentie dentur ex thesauro ecclesie cuius papa minister est. Si enim minster ex thesauro domini aliquid erogare possit: a fortiori ecclesia domina poterit. Quod possit excommunicare patet ex capitulo episcopi & placuit. xi. quaestione. iii. & capitulo omnis vtriusque sexus de penitentiis & remissionibus.
¶ Circa istam partem dominus vesperisatus magister Ludouicus bel. posuit propositionem mecum collatiuam quod summus pontifex potest excommunicari manens summus pontifex. cui propositioni nollem contradicere quia determinatum est per concilia antiquitus nunc per sacrum concilium pisanum reuocatum. quod summus pontifex. illi praecepto si peccauerit in te frater tuus &c. subiicitur non solum actiue sed passiue. veruntamen eius propositio non est ita certa quin multorum potestas conciliorum xelatores maximi de ea dubitauerunt non propter inpotentiam concilii: sed rei contradictionem: vt patet ex Nicolao de cusa in libro quem compilauit in concilio Basiliensi qui intitulatur de concordia ecclesiastica opus profecto insigne in quo preclarissime de potestate conciliorum & summi potestificis & regum & imperatoris diffinit capi. xviii. secundi tractatus cum papatus in libera adminnistrandi potestate consistere videatur. & nil aliud videatur esse quam libera potestas super omnes ligandi & soluendi. & lohan. gerson consideratione habita de statu papali sic dicit. Status papalis quamuis eximat papam a legibus pure positiuis ciuilibus / aut canonicis sic quod secundum eas coherceri punitione non potest. & quod loquitur de canonibus generaliorum conciliorum satis patet ex eadem consideratione. & ad istud pro¬ bandum adducam rationes que mihi videm tur apparentiores relictis auctoritatibus quam varie sunt. Primo sic. papa non potest separaria communione fidelium. ergo non potest excommunicari. consequentia tenet. quia excommunicatio quelibet illam separatio nem importat. & probatur antecedens: quia cum quis excommunicatur eius subditi licite cum eo possunt communicare vt in omnibus doctoribus notum. sed summo pontifici quilibet fidelis est subiectus. ergo nullo modo potest separari a licita fidelium conmunione Et confirmatur ista ratio: quia iure diuino tenetur quemlibet Christifidelem pascere & quilibet Christifidelis ab eo pasturam accipere: quia iure diuino est ei determinata cura cuiuslibet fidelis quando Christus dicit. pasce oues meas: sed concilium generale a precepto diuino soluere non potest. secundo si summus pontifex posset excommunicari absque eius depositione a concilio: ergo poterit remanere summus pontifex excommunicatus concilio dissoluto. consequentia tenet: quia post talem sententiam poterit dissolui absque depositione & absolutione. sed quero. quis tunc absoluet? & apparet quod nullus poterit soluere nisi in mortis articulo. quia nullus potest absolue re a censura lata ab homine vel hominibus nominatim nisi ille qui tulit aut illi qui tulerunt si a communitate feratur: vel ad eum aut eos superior: tum secundo / absolui a tali censura est actus iurisdictionis fori exterioris quem in papam nullus nec aliquod col¬ legium preter concilium generale habere dignoscitur. Hinc dicunt doctores etiam Gerson quod nulli potest se submittere qui possit eum excommunicare licet possit se alicuisubmittere qui possit a peccato soluere. Tertio. sisummus pontifex possit excommunicari a concilio: ergo poterit incurrere sententiam canonis sententie late a concilio sicut est canon de semel confitendo in anno / & sic esset excommunicatus summus potetifex ipso facto si non confiteretur semel in anno. hoc autem foret periculosissimum: quia tunc quicunque actus iurisdictionis sicut suntexcommunicationes / dispensationes / beneficiorum collationes essent nulli. cum excommunicatus quilibet exercitio iurisditionis careat. Preterea tunc non esset orandum pro summo pontifice. Similiter tunc caput esset a corpore separatum & sic non esset amplius caput. Et ad omnes canones conciliorum Constantiensis / & Basiliensis / Lateranensis / in summum pontificem sub pena suspensionis respondet Nicolaus de cusa / quod sunt intelligendisub pena suspensionis ab exercitio iurisdictionis fori exterioris. Et ad rationem / curatus manens curatus potest excommunicari. Respondetur. non est simile / quia euilibet curato ex iure pure positiuo determinate sunt iste vel ille oues: sed summo pontifici iure diuino omnes Christi fideles determinate sunt oues. Hinc ipso remanente non potest earum communione priuari. FINIS.
On this page