Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Distinctiones 33 et 34
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestiones 1 et 2 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestiones 1-2 : Utrum synderesis sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber III
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Quaestio 4 : Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum naturam aliquam immediate uniri Verbo hypostatice et non frui eo includat contradictionem
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio Quarta
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio Decima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio Undecima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio Duodecima
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 3 : Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber IV
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 1
Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularisQUAESTIO I. Utrum (a) materialis substantia ex se, sive er natura sua sil invividua vel singularis?
D. Thom. 1. p. q. 40. art. 2. et 1. contra Gente c. 49.. Henr. quod. 5..4:. 8. :Oceh, 1. d. 2q. 4. 5. 6. Gabr. q. 6. 7. Sotus 7n log. q. 2. universal. Soncin. 7. Met. q. 31. Fons. 5. Met. q. 9. sect. 2. Suar. 1. Mel. d. 5.s. 2. Scot. quodl. 2. et "7. Met. q. 17. ubi Ant., Andr. q. 47.
Circa distinctionem tertiam, quaero primo de distinctione personali in Angelis; et ad videndum de ista distinctione in eis, primo quaerendum est de distinctione individuali in substantiis materialibus, de qua sicut diversi diversimode dicunt, ita consequenter dieunt de pluralitate individuorum in eadem specie Angeliea, et etiam de implurificabilitate. Et ut videatur de diversis opinionibus distincte, quae quaeruntur de distinctione vel indistinctione substantiae materialis, queero singillatim de diversis modis ponendi.
Quaeritur ergo primo: Utrum materialis substantia ex se, sive ex natura sua, sit individua vel singularis? Videtur quod sic. Philosophus 7. Metaph. contra Platonem, probat quod substantia cujuseumque rei est propria illi, cujus est, et non inest alii; igitur substantia materialis ex natura, circumscripto omni alio, est propria ei eui inest, ita quod ex natura sua non potest inesse alii; ergo ex natura sua est individua.
Contra, quidquid inest alieui ex natura sua per se, inest ei in quoeumque; igitur si natura lapidis de se est haec, in quocumque est lapidis natura, ista natura esset hic lapis; consequens est inconveniens, loquendo de singularitate determinata, de qua est. quaestio.
Praeterea, cui de se convenit unum oppositum, ei de se repugnat aliud oppositum; igitur si natura de se sit. una numero, ex se repugnat ei multitudo numeralis. »
Hic dicitur, (b) quod sicut natura ex se formaliter est natura, ita ex se est singularis, ita quod ' non oportet quaerere aliam eau-! sam singularitatis a causa. nature, quasi natura prius tempore: vel natura sit natura, antequaim sit singularis, et tunc per aliquid adveniens contrahatur, ut fiat singularis, quod probatur per simile, quia sicut natura habet ex se verum esse extra animam, non autem habet esse in anima, nisi ab alio, id est, ab ipsamet anima, (et ratio est, quia esse verum convenit ei simpliciter, esse autem in anima est esse ejus secundum quid) ita universalitas non convenit rei, nisi secundum quod habet esse se- cundum quid, scilicet. in anima. Singularitas autem convenit rei secundum verum esse, et ita ex se et simpliciter; est ergo quaerenda causa, quare natura est universalis, et dandus est intellectus pro causa,non autem quaerenda est aliqua causa, quare natura est singularis alia a natura rei, medians inter ipsam et singularitatem ejus ;sed quae sunt causae unitatis rei, sunt et causs singularitatis rer; igitur, etc.
Sententiam Nominalium et aliorum asserentium naturam esse de se et ex se individuam, late impugnat, probans sex vel septem viis, dari unitatem realem, minorem numerali.
Contra (c) istud arguitur sic: objectum inquantum objectum est prius naturaliter ipso actu; et in lllo priori-per' 16, objectum esi dese singulare, quia hoc semper convenit natura non accepts secundum quid, sive secundum esse, quod habet in anima; igitur intellectus intelligens illud objectum sub ratione universalis, intelligit ipsum sub ratione opposita susae rationi, nam ut praecedit actum, determinatur ex se ad oppositum illius rationis.
Praeterea, (d cujuscumque unitas realis propria et sufficiens est, minor unitate numerali, illud non est de se unum unitate numerali, sive non est de se hoc; sed nature lapidis existentis in isto lapide, unitas propria realis sive suffielens, es£. minor unitate numerali, ergo, etc. Major de se patet, quia nihil est de se unum unitate majori unitate sibi sufficiente, nam Si propria unitas, qua debetur alieui de se, sit. minor unitate numerali, unifas numeralis non convenit sibi ex natura et secundum se, aliter praecise ex natura sua haberet majorem et minorem unitatem, quae circa idem et secundum idem sunt opposita, quia cum unitate minori, sine contradictione stare potest multitudo opposita majori unitati, quae multitudo non potest stare cum unitate majori, quia sibi repugnat; igitur, etc. Probatio minoris, quia si nulla est unitas realis naturce minor singularitate, sed omnis unitas alia ab unitate singularis, est unitas rationis tartum; igikur nulla erit, unitas realis mi- nor unitate numerali; consequens est falsum, quod probo quinque vel sex viis; ergo, etc.
Prima via (e) est talis secundum Philosophum 10. Metaph. in omni genere est unum primum, quod est me(run. et mensura omnium, quae sunt. illius generis; ista, unitas est realis, quia Philosophus probat, quod uni convenit prima ratio mensurae, et declarat per ordinem, quomodo illud est unum, cui convenit ratio mensurandi in omni genere; ista autem unitas est alicujus inquantum primum in genere; ergo est realis, quia mensurata sunt realia, et. realiter mensurata; ens autem reale non potest realiter mensurari ab ente rationis; igitur unitas illius primi est realis. Ista autem unitas non est unitas singularis vel numeralis, quia nullum est singulare in cenere, quod sit mensura omnium illorum, qua sunt in illo genere, nam secundum Philosophum 93. Metaph. 4n individuis ejusdem speciei non est hoc prius, illud posterius; quod prius, licet Commentator exponat de priori constituente posterius, tamen nihil ad B, quia Philosophus intendit ibi assignare rationem quare Plato posuit rationem speciei separatam et non generis, quia in speciebus est ordo essentialis, propter quod posterius potest reduci ad prius. Et ideo secundum eum non oportet ponere ideam generis, per cujus participationem species sunt illud, quod sunt, sed ideam speciei, ad quam omnes alic reducuntur; sed in individuis, secundum Platonem etl secundum Philosophum reei- tantem, non est talis ordo, igitur, etc.
Est ergo intentio Philosophi. ibi (in quo concordat cum Platone) quod in individuis ejusdem speciei, non est ordo essentialis; nullum ergo individuum est per se mensura eorum, quas sunt in specie sua, igitur nec unitas individualis, nec numeralis.
Praeterea (f) secundo probo, quod idem consequens est falsum, quia secundum Philosophum 7. Physic. in. specie atoma fit comparatio, quia est una natura, non autem in genere, quia genus non habet talem unitatem. Ista vero unitas non est unitas rationis, quia conceptus generis est 1a unus apud intellectum, sicut conceptus speciei, alioquin nullus conceptus diceretur in qwid de multis speciebus, et ita nullus conceptus esset genus, si tot essent conceptus dieti de speciebus, quot sunt conceptus specierum, quia tunc in singulis praedicationibus idem praedicaretur de se. Similiter unitas conceptus vel non conceptus, nihil ad intentionem Philosophi, scilicet ad comparationem, vel non; ergo Philosophus intendit naturam specificam ibi esse unam unitate nature specifies, non autem intendit ipsam sic esse unam unitate numerali, quia in unitate numerali non fit comparatio; igitur, etc.
(p) Item tertio, secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Ad aliquid, idem, simile et aequale fundantur supra unum, ita quod licet similitudo habeat pro fundamento rem de genere Qualitatis, relatio tamen non est realis, nisi habeat fundamentum reale, et rationem proximam fundandi realem; ergo unitas, quae requiritur in fundamento similitudinis relationis est realis, non autem est numeralis, quia nihil unum et idem est simile, et aequale sibi ipsi.
Praeterea quarto, unius (h) oppositionis realis sunt duo extrema realia; contrarietas est oppositio realis, quod patet, quia realiter unum destruit et corrumpit aliud, cireumscripto omni opere intellectus, et non nisi quia sunt contraria; igitur utrumque primum extremum istius oppositionis realis (ut est extremum), est unum aliqua unitate reali, non autem unitate numerali, quia tunc praeeise hoc album esset primum contrarium huic nigro, vel praecise aliud album, quod est inconveniens, quia tunc essent tot contrarietates prime, quot individua contraria; igitur, etc.
Praeterea quinto, (i) unius actionis sensus est unum objectum secundum aliquam unitatem realem, sed non numeralem; ergo est aliqua alia unitas realis quam unitas numeralis. Probatio minoris, quia potentia cognoscens objeetum sic, inquantum scilicet hae unitate unum, cognoscit ipsum inquantum distinctum a quolibet, quod non est hac unitate unum. Sed sensus non cognoscit objectum inquantum est distinctum a quolibet, quod non est unum ista unitate numerali, quod patet, quia nullus sensus distinguit hunc radium Solis differre numeraliter ab illo radio, eum tamen sint diversi per mo- tum Solis, si circumscribantur omnia sensibilia communia, puta diversitas loci vel situs: et si ponerentur duo quanta simul omnino per potentiam divinam, quae essent omnino similia et aequalia in albedine et quantitate, visus non distingueret ibi esse duo alba; si tamen cognosceret alterum istorum, inquantum est unum unitate numerali, cognosceret ipsum inquantum distinctum numeraliter a quolibet alio.
Posset etiam (k) juxta hoc argui de primo objecto sensus, quod est unum in se aliqua unitate reali, quia sicut objectum hujus potentie inquantum objectum, praecedit intellectum, ita etiam secundum unitatem suam realem praecedit omnem actum intellectus.
Sed ista ratio non ita concludit sicut praecedens, posset enim poni aliquod primum objectum, ut est adaequatum potentiae, esse aliquod commune abstractum ab omnibus objectis particularibus, et ita non habere unitatem nisi communitatis ad ista plura objecta particularia; sed de uno objeeto unius actus sentiaendi, non videtur vere posse negari, quin necessario haberet unitatem realem, et minorem unitate numerali.
Item sexto, (I) quia si omnis uni-- tas realis est numeralis, ergo omnis diversitas realis est nume-: ralis. Sed. consequens est falsum, quia omnis diversitas numeralis inquantum numeralis est aequalis, et ita omnia essent wque distincta, et tunc sequitur quod non plus potest intellectus abstrahere a SoePate et Platone aliquod eom mu- ne, quam a Socrate et linea, et esset quodlibet universale purum figmentum. Prima consequentia probatur dupliciter. Primo, quod unum et multa, idem et diversum sunt opposita 10. Metaph. toties autem dicitur unum oppositum quoties et reliquum, ex primo Topic. ergo cuilibet unitati correspondet sua propria diversitas.
(m) Praeterea secundo probatur idem, quia cujuslibet diversitatis utrumque extremum est in se unum; et eodem modo quo est unum in se, eodem modo videtur diversum a reliquo extremo, ita quod unitas extremi unius potest per se esse ratio diversitatis alterius extremi.
(n) Confirmatur aliter, quia si tantum est in hac re unitas realis numeralis, quaecumque entitas est in re, illa est ex se una numero; ergo istud et illud secundum omnem entitatem in eis, sunt primo diversa, et in nullo aliquo modo convenientia. Confirmatur etiam per hoc, quia diversitas numeralis est hoc singulare non esse illud singulare, supposita tamen entitate utriusque extremi, sed talis unitas est necessario alterius extremi.
(0) Item septimo, nullo existente intellectu, ignis causaret ignem, et corrumperet aquam, et esset aliqua unitas realis generantis ad genitum secundum formam, propter quam generatio esset univoca; intellectus enim considerans non facit generationem esse univocam, sed cognoscit eam esse univocam.
Resolvit nataram de se non esse universalem, nec singularem, sed indifferentem ad utrumque. Et sicut per intellectum fit universalis, ita per aliquid contrahens eam fit singularis, nec ei repugnat secundum se, esse cum quacumque unitate singulari, quatenus tamen habet hanc singularitatem, hoc ei repugnat.
Ad quaestionem igitur concedo conclusionem istarum rationum, et dico quod substantia materialis ex natura sua non est de se hae, quia tunc sicut deducit prima ratio, non posset intellectus intelligere ipsam sub opposito, nisi intelligeret objectum suum sub ratione intelligendi repugnanti rationi talis objecti; sicut etiam deducit secunda ratio cum suis probationibus omnibus, aliqua est unitas in re realis absque omni operatione intellectus, minor unitate numerali, sive unitate propria singularis, quae unitas est naturae secundum se; et secundum istam unitatem propriam natura, uti natura est, natura est indifferens ad unitatem singularem; non ergo de se est sic una unitate illa, scilicet unitate singularitatis.
(a) Qualiter autem potest hoc intelligi, potest aliqualiter videri per dictum Avicennae 5. Metaph. ubi vult, quod equinitas sit tantum equini(as, nec ex se una, nec plures, nec universalis, nec particularis. Intellige, non est ex se una unitate numerali; nec plures, pluralitate opposita illi unitati, nec universalis actu, eo modo quo aliquid est universale factum ab intellectu, non ut objectum intellectus, nec est particularis de se;licet enim nunquam sit realiter sine aliquo istorum, non tamen est de se aliquod istorum, sed est prius naturaliter omnibus istis. Et secundum istam prioritatem naturalem est quod quid. est, et per se objectum intellectus, et perse ut sic, consideratur a Metaphysico, et exprimitur per definitionem; et propositiones verie primo modo sunt verse ratione quidditatis sic acceptae, quia nihil dicitur de quidditate per se primo modo, nisi quod includitur in ea essentialiter, inquantum ipsa abstrahitur ab omnibus istis, quae sunt posteriora ipsa naturaliter. Non solum autem ipsa natura est de se indifferens ad esse in intellectu, et in particulari, ac per hoc ad esse universale et singulare, sed et ipsa habens esse in intellectu, non habet primo ex se universalitatem; licet enim ipsa intelligatur sub universalitate, ut sub modo intelligendi ipsam, tamen universalitas non est pars conceptus ejus primi, quia non conceptus Meta. physici, sed Logici. Logieus enim considerat secundas intentiones applieatas primis, secundum ip: sum Avicennam; prima (b) ergo intellectio est naturae, ut ei nom cointelligitur aliquis modus, neque qui est ejus in intellectu, neque qui est ejus extra intellectum. licet illius intellecti modus intelli. gendi sit universalitas, sed nor modus intellectus .Et sicut secumdum illud esse, non est natura dc se universalis, sed quasi universa: litas accidit illi naturcee secundum primam rationem ejus, secundum quam est objectum; ita etiam in re extra; ubi natura est cum singula. ritate, non est natura illa de se terminata ad singularitatem, sed est prior naturaliter illa ratione contrahente ipsam ad singularitatem illam; et inquantum est prior naturaliter ipso contrahente, non repugnat sibi esse sine illo contrahente. EL sicut (c) objectum in intellectu secundum illam entitatem ejus et universalitatem habet vere esse intelligibile, ita etiam in rerum natura secundum illam entitatem habet verum esse extra animam reale; et secundum illam entitatem habet unitatem sibi proportionabilem, qua est indifferens ad singularitatem, ita quod non repugnat illi unitati de se, quod cum quaecumque unitate singularitatis ponatur.
Hoc ergo modo intelligo naturam habere unitatem realem minorem unitate numerali, et licet non habeat eam de se, ita quod sit intra rationem naturae, quia equinitas est tantum. equinitas, secundum Avicennam 5. Metaph. tamen illa unitas est passio propria naturae secundum suam entitatem primam, et per consequens nec est ex se hee intranee, nec secundum entitatem propriam necessario inclusam in ipsa natura secundum primam entitatem suam.
Solvendo duas objectiones contra doctrinam datam, explicat quid sit universale, et docet expressissime, non dari a parte rei, sed per intellectum, quia (inquit) nulla datur natura creata realiter dicibilis de pluribus, (hoc enim proprium est naturae divin) licet naturz, secundum se, seclusa singularitate, quam habet, non repugnet esse cum alia singularitate. Toto ergo coelo errant, qui putant Seotum posuisse universale positive commune a parte rei; de hae quaestione late acunt Lvchet. et Tartaret. hic.
Sed contra (a) istud videntur esse duse objectiones, una, quia videtur ponere universale esse aliquid reale in re, quod est contra Commentatorem 1. de Anima com. 8. qui dicit, quod entellectus facit universalitatem in. rebus, ita quod non existit nisi per ipsum, et sic est ens tantum rationis. Probatio consequentiae, nam ista natura, secundum quod est ens in isto lapide, prior tamen naturaliter singularitate lapidis, est ex dictis indifferens ad hoc singulare et ad illud.
Praeterea, Damascenus cap. 8. Oportet, inquit, scire quod. aliud. est re considerare, et aliud ratione et cogitalione; igitur in omnibus creaturis hypostasum quidem divisio re consideratur; communitas autem et. coputatio intellectu consideratur. [utelligimus enim intelleclu, quoniam Petrus et Paulus unius sunt nature, et communem habent naturam, neque enim lc hypostases in se invicem sunt; seorsum enim unaquaeque et secundum partem, id est, secundum se ipsam separata. Et post: In increata vero, et supersubstantiali et. incomprehensibili Trinitate est e converso; illic enim commune quidem et unum re consideratur, cognitione vero est divisum.
Ad primum (b) dico, quod universale in actu est illud quod habet unitatem indifferentem, secundum quam ipsum idem est in potentia proxima, ut dicatur de quolibet i. supposito, quia primo Posteriorum: universale est, quod. est unum in multis et de multis. Nihil enim secundum quamlibet unitatem in re est tale, quod secundum ipsam unitatem praecisam sit in potentia proxima ad quodlibet suppositum, ut dicatur de quolibet supposito praedica- tione dicente: hoc est hoc, quia licet alicui existenti in re non repugnet esse in alia singularitate ab illa, in qua est, non tamen illud vere dici potest de quolibet inferiori, quod quodlibet est ipsum, hoc est enim solum possibile de objecto eodem indifferenti actu considerato ab intellectu, quod quidem ut intellectum habet unitatem etiam numeralem objecti, secundum quam ipsum idem est praedicabile de omni singulari, dicendo quod hoc est hoc:
Ex hoc apparet (c) improbatio illius dicti, quod intellectus agens facit universalitatem in rebus, per hoc quod denudat ipsum quod quid es in phantasmate existens, nam ubicumque est, antequam in intellectu possibili habeat esse objective, sive in re sive in phantasmate, sive habeat esse certum, sive deductum per rationem, et si sit non per aliquod lumen, sed semper sit talis natura ex se, cui non repugnet esse in alio; non tamen est tale, cui potentia proxima convenit dici de quolibet, sed tantum est in potentia proxima, ut est in intellectu possibili; est ergo in re eommune, quod non est de se hoc, et per consequens ei de se non repugnat esse non hoc. Sed tale commune non est universale in actu, quia deficit ei illa differentia, secundum quam completive universale est universale, secundum quam scilicet ipsum idem aliqua identitate est praedicabile de quolibet individuo, ita quod quodlibet sib ipsum.
Ad secundam (d) instantiam de Damasceno, dico quod eo modo. quo in divinis commune est unum reale, eodem. modo commune in creaturis non est unum reale; ibi enim commune est singulare et individuum, quia ipsa natura divina de se est hec. Eodem modo manifestum est, quod nullum universale in creaturis est realiter unum; hoc enim ponendo esset ponere, quod aliqua natura creata non divisa praedicaretur de multis individuis praedicatione dicente: hoc est hoc, sicut dicitur Pater est Deus, et Filius est idem Deus. Taien in creaturis est aliquod commune unum unitate reali minori unitate numerali; et illud quidem commune non esf ita commune, quod sit predieabile de multis, licet sit ita commune, quod non repugnet sibi esse in alio, quam in eo in quo est.
Dupliciter igitur patet quomodo auctoritas non est contra me, Primo, quia loquitur de unitate singularitatis in divinis; et hoc modo non solum universale ereatum non est unum, sed nec commune in creaturis. Secundo, quia loquitur de communi pr2dicabili, non praecise de communi, quod determinatum est de facto, licet non repugnet sibi esse in alio, quale commune praecise potest poni in creatura realiter.
Et per hoc (e) patet ad argumentum principale, quia Philosophus improbat illam fictionem quam imponit Platoni, quod scilicet non possit hic homo per. se existens, qui ponitur idea, per se esse universale omni homini; quia omnis substantia per se existens est propria ei, cujus est, hoc est, vel ex seipsa, vel est propria per aliquod contrahens facta propria, quo contrahente posito non potest inesse alteri, licet non repugnet ei ex sc inesse alii.
Ista etiam glossa vera est, loquendo de substantia secundum quod sumitur pro natura; et tune sequitur, quod idea non erit substantia Socratis, quia nec natura Socratis, quia nec ex se propria, nec appropriata Socrati, ut sil tantum in eo, sed etiam in alio secundum ipsum. Si autem accipiatur substantia pro substantia prima, tunc verum est, quod quaelibet substantia est ex se propria illi, cujus est; et tunc multo magis sequitur, quod illa idea quae ponitur substantia per se existens isto modo, non ponit esse substantia Socratis vel Platonis, sed primum membrum ad propositum sufficit.
Ad confirmationem opinionis patet, quia non ita se habet communitas et singularitas ad naturam, sicut esse in intellectu et esse verum extra animam, quia communitas convenit natur: extra intellectum, et similiter singularitas. Et communitas convenit ex se naturae, singularitas autem convenit nature per aliquid in re contrahens ipsam; sed universalitas non convenit rei ex se, et ideo concedo, quod quaerenda est causa universalitatis, non tamen qusrenda est causa communitatis alia ab ipsa natura; et posita communitate in ipsa natura secundum propriam entitatem et unitatem, necessario oportet quaerere causam singularitatis, quae superaddit aliquid illi naturae cujus est.
On this page