Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Pater et Filius spirent Spiritum sanctum, inquantum unum principium vel inquantum aliquo modo distincti

QUHESTIO I. Utrum Pater et Filius spirent Spiritum sanctum, inquantum unum principium vel inquantum aliquo modo distincti?

Alensis 1. p. q. 70. membr. 3. art. 3. D. Thom as 1. p. g. 36. art. 4. Richard. 1. dist. 1i. g. 3. D. Bonav. ibi. q. 2. Durand. 1. dist. 24. q. 2. et 3. Gabr. hic. g. 1. princ. Greg. q. 1. Capriol. . 1. concl. 4. Suar. 1. p. tract. 3. lib. 10. c. 5. 6. 7. Vasq. 1. part. disp. 149. 150. Mayron. hic. Baccon. hic.

Circa istam distinctionem duodecimam, in qua Magister agit de modo procedendi Spiritus sancti a Patre et Filio, quaeruntur tria. Primo quaero: utrum Pater et Filius spirent Spiritum sanctum inquantum omnino unum, vel inquantum aliquo modo distincti ? Quod inquantum distincti,August. 6. de Trin.c. 5.Spiritus sanctus est communis unio Patris et Filii, ex hoc accipitur communiter,'quod est neus amborum: nexus autem non est aliquorum, nisi inquantum sunt distincti, est autem nexus eorum inquantum procedit ab eis; ergo procedit ab eis inquantum sunt distincti.

Item, actio est suppositi; igitur duorum suppositorum non est una actio. Spiritus sanctus autem producitur actione Patris et Filii, ut agentium; igitur inquantum distincti.

Item, si producunt inquan- tum omnino unum,aut inquantum unum in essentia, aut inquantum unum in persona, aut inquantum unum in vi spirativa. Non inquantum unum in essentia, quia tunc Spiritus sanctus produceret se, quia est unum in essentia cum Patre et Filio. Nec secundo modo inquantum unum il persona, quia sic non sunt unum. Nec tertio modo inquantum sunt unum in vi spirativa, quia tunc sequitur quod Pater esset duo principia respectu Filii et Spiritus sancti, propter duas vires productivas in ipso respectu eorum.

Item, amor notitie genite est tertia pars imaginis , igitur amor procedens est amor verbi. Antecedens probatur dist. 6. per Augustinum.

Responsio est, quia tres sunt actus voluntatis respectu objecti, scilicet actus elicitus, complacentie et imperii. Tertius nullo modo in Deo, quia nec in nobis respectu prime intellectionis. Primus amque est principalior, secundus universalior. Est tamen uterque essentialis. in Deo, sed amor procedens est principalior amor objecti, non Verbi, nisi sit Patris, neutrius forte ex prima productione, sicut nec Verbi, nisi essentie ; in nobis omnis amor est procedens, ibi non, sed tantum amor primus objecti diligibilis.

Contra 5. de Trin. c. 14. "Pater et Filius sunt unum principium ad Spiritum sanctum, sicut Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt unum principium ad creaturam", creatura autem est a tribus inquantum unum, non inquantum distincti ; ergo, etc.

(a) In ista questione planum est quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti. Hoc declaratum est in Concilio Lugdunensi sub Gregorio X. sicut patet extra, de sum. Trin. et Fide Cathol. fideli ac devota, et est hodie in 6. lib. Decretalium.

Ratio autem hujus veritatis est ista, quia ut dictum est dist. 2. Pater prius (a) origine habet actum fecunditatis intellectus quam voluntatis ; in illo priori communicatur Filio fecunditas eadem, quae est in Patre, quia in illo signo originis in quo Filius producitur per fecunditatem intellectus, communicatur sibi a Patre quidquid ei non repugnat, et ita fecunditas voluntatis; igitur in alio signo originis, quando producitur persona per actum fecunditatis secundae, scilicet voluntatis, producitur a Patre et Filio omnino, ut ab uno principio, propter unam fecunditatem principii productivi in eis.

Sed est difficultas alia: Cum enim voluntas ista sit una in duobus suppositis, que supposita concorditer volunt ista voluntate, et concordia connotet aliquam distinctionem suppositorum concordium: Utrum Pater et Filius per se magis spirent hac voluntate inquantum una, vel inquantum concors?

(a) Hic dicitur sic, quod supposita producentia sunt distincta propter illam distinctionem, nullo modo concederentur spirare inquantum plures, habent enim unam vim spirativam.Sed ulterius illa una vis spirativa, non omnino sub ratione unitatis suae est proximum principium fecundum ad spirandum, sed sub ratione concordis voluntatis, ubi connotatur aliqua distinctio,et propter istam distinctionem connotatam ex parte principii quo, potest concedi quod spirant inquantum sunt distincti.

Ista opinio confirmatur per Richardum 3. de Trin. quoniam intellectus perfectam fecunditatem habere potest ad productionem Verbi, ut existit in una sola persona ; voluntas autem ad productionem Spiritus sancti perfectam fecunditatem habere non potest, nisi in gemina persona, et hoc quia fecunditas intellectus consistit in plenitudine perfectae sapientiae, quae potest esse in unico, dicente Richardo de Trin. 3.c. 10. Nihil definitur contrarium nature, si plenitudo sapientie dicatur posse consistere in singularitate persone. Nam quantum videtur etiam si una sola persona in Deitate esset, nihilominus plenitudinem sapientiae habere posset; fecunditas autem voluntatis consistit in plenitudine veri amoris, qui non potest esse nisi in duobus ad minus, dicente eodem Richardo ibid c. 3.Non potest amor esse jucundus, si non sit et mutuus ; quare cum in amore essentiali fecunditas voluntatis non possit esse nisi summe perfectus, et jucundus sit amor, oportet quod voluntas si sit fecunda, quod sit amor mutuus, ut sit secundum eum ibidem, qui amorem impendat, et sit qui amorem rependat ; quia, ut dicit c.7.Summe diligenti non sufficit, si summe dilectus summam dilectionem non rependit. Et se- cundum hoc (ut supra dictum est) ad hoc, quod communis voluntas Patris et Filii sit fecunda ad spirandum Spiritum sanctum, non sufficit quod sit una voluntas communis amborum, et amor essentialis in ipsa communis, qua ambo simul amant et volunt; sed oportet, quod sit voluntas concors et mutua duorum, qua unus summum amorem alteriimpendat, et ille viceversa eumdem rependat, quo existente, fecunda est voluntas, ut ex ipsa necesse sit emanare amorem, qui est Spiritus sanctus, dicente Richardo, ubi prius, c. 11. quod in amore mutuo, multumque fervente, nihil preclarius quam ab eo quem summe diligis et a quo summe diligeris, alium eque diligi velis. Probatio, itaque consumma(e charitatis est mutua communio exhibite sibi dilectionis, ita quod in illo sicut mutuo diligitur utriusque dilectio, ut consummata sit prehabite dilectionis consortium, et non debet sic esse, sed ita debent scribi.

In illis itaque, ut dicit, sic mutuo dilectis utriusque perfectio ut consummata sit, exhibitae dilectionis consortem aequa ratione requirit, et hoo per vim spirativam, quee est concorsvoluntas in mutuo amore producendo Spiritum sanctum, non solum ut sunt unum in voluntate illa sive amore, sed ut sunt plures inter se distincti; que distinctio connotatur per hoc quod voluntas dicitur esse concors, et amor mutuus, qui non potest esse nisi sit plurium, secundum quod plures sunt inseparabiles. Nam haec praepositio cum, associationem importat, quae non est nisi plurium distinctorum; et pro- pter hoc bene dicitur, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres coeterni,cum tamen ista negetur : Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt tres eterni. Per hoc etiam, quod voluntas concors est amor mutuus duorum, licet sit unus et idem, tamen non est eadem ratio ejus, ut est a Patre in Filium impensus, et e converso, ut est a Filio ad Patrem repensus, quoniam secundum Richardum lib. 3. c. 19. Ouando duo mutuo se diligunt, et summi desiderii affectus invicem impendunt, et istius in illum et illius in istum, affectus discurrit et quasi in diversa tendit, et per hoc, quod quasi in diversa tendit, quodammodo ratione diversus est. Sed ista diversitas est in amore vel voluntate essentiali, qua non obstante, fecunditas est penitus una et eadem in voluntate illa concordi et amore mutuo, in qua fecunditate Pater et Filius sunt penitus unum et uniformiter spirant Spiritum sanctum, qui a duobus concorditer diligitur, et duorum affectus tertii amoris incendio in unum conflatur, ut dicit ibidem Richardus. Et secundum hoc in spiratione Spiritus sancti, dupliciter est consideranda Patris et Filii distinctio. Uno modo, ut accipiuntur sicut elicientes actum; alio modo, ut intelliguntur esse concordes in amore mutuo et in voluntate circa rationem eliciendi actum, et ex distinctione eorum primo modo considerata, nullo modo dicendi sunt spirare, ut plures; licet enim sint plures, qui spirant, non tamen propter pluralitatem, quae principaliter est in illis, spirant, sed solum ex distinctione eorum connotata, et sic Pater et Filius non spirant Spiritum sanctum, inquantum sunt plures in eliciendo actionem, licet concurrant in unam rationem secundum quam elicitur actio, sed ut sunt plures in unica voluntate, quae est ratio eliciendi actum concordando et amorem suum in illa mutuando.

Contra istam opinionem (a) arguitur sic : Si Pater et Filius producant Spiritum sanotum voluntate inquantum concorditer amantes se ea; igitur est alius Spiritus sanctus prius productus. Consequens est inconveniens. Probatio consequentiae : Primo, quia in quocumque signo naturae vel originis est principium productivum perfectum in se, et in supposito conveniente actioni illo signo potest esse tali supposito ratio producendi; sed voluntas infinita ut voluntas infinita, intellecta ante omne velle, habens infinitum objectum sibi praesens, est sufficiens principium productivum spirati amoris infiniti, et Pater et Filius sunt personae convenientes actioni vel productioni; ergo voluntas ut in Patre et Filio, non intellecta, ut qua formaliter volunt, sed ut voluntas infinita habens essentiam divinam presentem sibi per actum intelligentiae, est Patri et Filio principium productivum Spiritus sancti, et ita si Spiritus sanctus producatur per voluntatem inquantum volens, sive inquantum ea Pater et Filius diligunt se actu, sequeretur quod ante Spiritum sanctum productum voluntate volente, erit Spiritus sanctus productus voluntate, ut est actus primus, quod est inconveniens.

Ista ratio de voluntate, quod sit principium spirandi, ut voluntas est, non autem ut est actu volens, confirmatur dupliciter. Primo, per formalem rationem voluntatis in principiando, quae est libertas, quae non ita convenit ipsi velle. Secundo, per simile de intellectu. De primo arguitur sic : Voluntas, ut in nobis est actus primus, libera est ad habendum actum vo- lendi, non autem ipse actus volendi liber est, sive principium liberum producendi aliquid, quia actus volendi est quaedam qualitas naturalis, et si est principium alicujus, videtur esse principium naturale ejus, non liberum. Sicut si ex tali actu generaretur habitus appetitivus, naturaliter generaretur ita quod non est in potestate actus generatio talis habitus, ut videtur; ergo magis videtur, quod salvatur Spiritum sanctum produci libere si producatur voluntate, ut est actus primus, quam si producatur voluntate ut est actu volens, ut scilicet intelligitur sub actu secundo.

Ex secundo arguitur sic : Filius non producitur intellectu paterno, ut actu intelligens est, ita quod actualis intellectio sit formalis ratio, qua Pater generat Filium, sicut ostensum est supra dist. 2. ergo a simili, voluntas ut actu volens, non erit principium producendiSpiritum sanctum, sed voluntas ut actus primus

Secundo probo consoquentiam principalem (b) sic, accipiendo eamdem majorem sicut prius, scilicet in quocumque signo nature vel originis, etc. addendo hanc minorem, quod divina voluntas habens objectum primum sibi presens est ratio producendi amorem adequatum illi perfectius, quam habens objectum secundarium sibi praesens vel saltem non minus perfecte ; ergo cum essentia divina sit primum objectum voluntatis divinae, non Pater ut Pater, nec Filius ut Filius, quia tunc Pater esset formaliter beatus in pluribus objectis distinctis. Voluntas habens essentiam divinam praesentem sibi sive ut amabilem, sive ut amatam (non curo in ista probatione secunda) magis est principium producendi amorem adequatum illi, quam ut habet Patrem ut Pater, vel Filium ut Filius pro objecto, vel saltem non minus, et ita cum voluntas prius habeat essentiam pro objecto quam Patrem, ut Pater est, prius spirabitur Spiritus sanctus voluntate, ut est essentiae divine tanquam primi objecti, quam voluntate, ut est Patris vel Filii tanquam objecti secundi.

Confirmatur ista ratio, quia essentia divina est formaliter infinita, Paternitas ut Paternitas non est formaliter infinita; ergo Spiritus sanctus, qui est amor infinitus, et hoc non tantum ratione voluntatis infinitae, sed etiam ratione objecti infiniti, ut dictum est dist. 10. magis spirabitur voluntate ut est essentiae divine, quae est objectum infinitum, quam ut est Patris ut Patris, vel Filii ut Filii, ut objecti.

Si dicatur, essentiam (c) non esse primum objectum voluntatis divinae, sed rationem formalem in primo objecto, quod est persona, hoc falsum est; tum, quia unum est primum objectum voluntatis; tum, quia ratio formalis objecti amati prius amatur, et concedit propositum, quia tunc erit ratio formalis spirandieo, modo quo primum objectum concurrit ad spirare.

Ex istis duabus probationibus concluditur, quod Pater non spirat Spiritum sanctum, inquantum di- ligit Filium primo, nec Filius inquantum diligit Patrem, sed Pater et Filius inquantum habent essentiam divinam presentem, ut objectum primum voluntatis suae, et hoc per secundam probationem consequentiae principalis. Similiter spirant inquantum habent essentiam presentem, et non inquantum amatam actu, sed inquantum amabilem praesentatam actu intclligentiae eorum per primam probationem consequentiae.

Et si objicias contra primam probationem consequentiae, nonne prius Pater et Filius sunt amantes essentiam in se, quam spirant Spiritum sanctum?

Responderi potest, sicut prius dictum est dist. 6. de productione Filii, quomodo Pater aliquo modo prius origine intelligit quam Filius sit generatus, et tamen non sic quod intellectio actualis Patris sit ratio gignendi Filium, sed memoria in Patre, ita potest dici de dilectione, qua Pater et Filius diligunt se conformiter et formaliter, et de actu spirandi.

Secundo sic, principium (d) aeque perfectum in uno supposito sicut in duobus, aeque est principium agendi in uno sicutin duobus, quia ad actionem non videtur requiri, nisi principium perfectum quo et quod, scilicet suppositum agens perfectum; sed voluntas eque perfecta est in uno supposito sicut in duobus, et unum suppositum eque perfectum est perfectione requisita ad suppositum agens sicut duo; ergo voluntas aeque potest esse principium producendi in uno sicut in duobus, ita quod illa mutuitas non sit aliqua ratio producendi ex parte principii productivi. Prima pars minoris probatur, quia principium guo non accipit perfectionem sibi competentem a supposito, sed dat supposito, quia eo suppositum est perfectum ut possit agere; ergo non est tale principium perfectius in pluribus quam in uno, quando est idem principium in pluribus, et in uno.

Et si dicas (e), quod illud principium non est in uno ut principium productivum, sed tantum sic est in duobus, et tamen derelinquitur in Patre genito Filio; hoc videtur absurdum, quia omnem realitatem tam absolutam quam relativam quam Pater habere potest, a se habet in primo signo originis; nullam ergo habet a Filio genito, quam non intelligatur habere prius origine quam Filius generetur, quare et illam fecunditatem, sive illa fecunditas ponatur relatio sive aliquod absolutum.

Item, si in Patre est perfecta voluntas prius origine quam in Filio, non tamen est principium spirandi perfectum per te; quaero quid intelligitur addi, ut sit principium spirandi perfectum. Non aliud suppositum, quia illud nihil addit principio quo, sed tantum illo habet quod possit agere. Si dilectio mutua per te hujus in illum, et e converso; ergo relatio duplex rationis erit ultimata actualitas principii spirandi, hoc est impossibile propter duo. Primo, quia nulla relatio rationis praeexigitur productioni divinae, ut probabitur dist. 13. contra opinionem ponentem intellectum et voluntatem in Deo distingui tantum ratione. Secundo, quia tunc essent duo principia formalia proxima spirandi, et ita duo supposita non spirarent praecise inquantum unum, quod est contra Augustinum 5. de Trinit. cap. 14. sicut allegatum est in opponendo.

Item, si haberent duas voluntates, possent concordes esse in tali mutuitate; ergo inquantum concordes spirare, non est ut unum principium spirare, quia nec ut unum suppositum, nec ut unum quo inquantum concordes.

Item (f), aut Pater voluntate et volitione ut in ipso, cum ista relatione ad Filium dilectum, est totale principium spirandi, aut non ; si sic, sequitur quod Filius non spiret, quia non habet idem quo, inquantum habet relationem e converso; non enim spirat inquantum diligens, quo diligere circumscripto nihil minus spiraretur Spiritus sanctus, sed circumscripta relatione e converso, nihil minus spiraretur a Patre Spiritus sanctus, ut totali principio, per suum velle, ut tendit in Filium. Si detur in prima divisione, quod non sequitur quod uterque inquantum amans alterum, est diminutum principium, et ambo simul unum principium quasi per aggregationem, ut duo trahentes navim, non autem unum principium per identitatem principii perfecti.

Hoc confirmatur per Augustinum 4. de Trinitate, cap. 20. "Pater est principium totius Deitatis", et per ipsum in auctoritate praeallegata, 5.de Trinitate, cap. 14.Patet quod sunt unum principium Spiritus sancti omnino unum et uniformiter, sicut tres personae sunt unum principium oreaturae; non autem omnino uniformiter spirarent, si Filius statim in suo secundo signo originis haberet fecunditatem spirandi, et Pater non haberet in primo signo suo omnino omnem fecunditatem, sed haberet solum in secundo signo Filio genito.

Et si instetur de potentia creandi, quod illa non sit in Patre ante productionem Filii et Spiritus sancti, patebit responsio partim hic exponendo intentionem Richardi, et amplius in quaestione de ordine productionum intrinsecarum ad extrinsecas.

Praeterea, contra illas rationes, quas innuit Richardus pro se, scilicet quod amor mutuus sit jucundissimus, ex hoc sequitur quod Pater esset formaliter tali amore beatus, quia amor, quo est beatus, est jucundissimus, et tunc Pater non esset formaliter beatus in se, sed in Filio objective, quod est haereticum.

Item secundo, contra illam rationem arguo sic : In nobis amor mutuus est jucundior, quia per talem mutuitatem habetur in dilecto amplior ratio dihgibilitatis. Quicumque enim dilectus potens diligere, si rediligat, amabilior est, quia non tantum bonitas quaecumque sit in eo, est ratio diligibilitatis; sed redamatio est aliqua ratio diligibilitatis, et propter hoc ipse habens illam bonitatem, quae est prima ratio diligibilitatis, et similiter redamationem, est amabilior; igitur oppositum erit in divinis, ubi ista ratio majoris amabilitatis nullo modo poterit inveniri nec poni. Non enim Filius est amabilior Patri, quia redamans, quam propter essentiam divinam propter quam primo amatur, nec ista redamatio est alia ratio amabilitatis in Filio.

Preterea, amor (g) mutuus in nobis non est jucundior nisi sciatur, sicut non amatur bonitas nisi cognita, sic nec amatur redamans inquantum redamans, nisi cognoscatur ejus redamatio. Sed si hoc modo deberet poni in divinis amor mutuus jucundior, et propter hoc tali amore spirare Spiritum sanctum, tunc Pater et Filius non tantum inquantum redamantes, sed inquantum amantes se et scientes se redamari, spirarent Spiritum sanctum, ita quod cognitio redamationis videtur tunc esse formalius et immediatius principium spirandi Spiritum sanctum quam amor, et ita formalius et immediatius erit Spiritus sanctus productus per intellectum quam per voluntatem.

Praeterea (h), contra opinantem, quia tenet quod Spiritus sanctus posset distingui a Filio si non procederet ab eo, propter ejus distinctum modum procedendi a Patre; si autem fecunditas voluntatis ad spirandum Spiritum sanctum, non est nisi ut formaliter voluntas est in duobus, non posset Spiritui sancto competere suus modus procedendi alius a modo procedendi Filii, nisi esset a Filio; ergo videtur sibi ipsi contradicere.

Quantum ad istum articulum, concedo quod Pater et Filius spirant Spiritum sanctum voluntate, inquantum omnino una, quia ad rationem principiiprecise ut principium, non requiritur nisi perfectio ejus in se, et quod habeatur in persona antequam intelligatur habere terminum adequatum; voluntas autem omnino una est in Patre et Filio, et ante ordine originis intelligitur in eis, quam intelligatur habere terminum adequatum, quia ambo sunt spirativi, et ideo voluntas ut in eis est idem prinoipium productivum respectu Spiritus sancti.

Sed propter verba Richardi intelligenda distinguo, quod multipliciter potest intelligi voluntas concors, aut concordans in aliquo actu secundo elicito ( puta amando idem ) et tunc vel essentiam, vel amando se et redamando, puta quod Pater diligat aeque Filium, et e converso; vel potest intelligi concors quasi habitualiter, inquantum actus primus natus est habere quasi actum secundum. Duobus primis modis non videtur quod Pater et Filius spirent Spiritum sanctum voluntate concordi, ut probatum est in prima ratione per duas probationes. Nec enim dilectione essentiae, ut probatum est in prima probatione, nec sui invicem, ut actum est in secunda probatione, formaliter spirant ; ergo oportet quod intelligatur tertio modo voluntate concordi, id est, voluntate, inquantum est actus primus, in quo nati sunt concordare in actu secundo concorditer producendo amorem. Tali, inquam, voluntate spirant, et magis ut una quam ut concordi, quia, ut intell igitur ctus primus, intelligitur una voluntas in eis,et non habere concordiam nisi illo modo loquendo, quia iste persone intelliguntur posse concordari in actu quasi secundo concorditer spirando.

Salvando tamen aliqualiter verba Richardi, dico quod quando in aliquo eodem sunt duo principia ordinate activa, illud non est in potentia proxima ad agendum principio secundo, nisi praeintelligatur in actu primi principii ; igitur Pater non est omnino fecundus potentia propinqua ad spirandum, quod est actus voluntatis ut principii quo, nisi intelligatur in actu principii prioris quod est intellectus, et per consequens voluntas non est principium proximum nisi ut est in duobus. Hoc sequitur, quia per illam productionem priorem, sine qua non est ista potentia propinqua, voluntas est in duobus, quia per actum primae fecunditatis communicatur personae productae sccunda fecunditas, scilicet fecunditas voluntatis respectu spirationis Spiritus sancti ; non tamen est alia aut minor fecunditas in duobus quam in uno, sed eadem et in producente et in producto. Exemplum istius est aliqualiter in nobis : Anima enim non est fecunda potentia propinqua ad habendum actum volendi, nisi sit in actuali intellectione, licet actuali intellectione non formaliter producat actum amandi, sed voluntate, utest actus primus, qui praeexistit in anima ante intellectionem, licet non in potentia propinqua omnino ad agendum ; si tunc anima producens intellectionem communicaret sibi fecunditatem voluntatis, non esset voluntas in potentia propinqua ad producendum amorem, nisi prius esset productum Verbum, et ita communicata sibi voluntate fecunda, et ita nunquam esset voluntas proxime fecunda, nisi in duobus; non tamen ita quod illa fecunditas requirat de ratione sua esse in duobus, quasi ipsa non posset esse in uno, imo ipsa eadem jam existeret in ipsa mente, sed propter ordinem fecunditatum in producendo, necessario oportet secundam fecunditatem ( quando est in potentia proxima) esse in duobus. Potest igitur concedi, quod Pater et Filius voluntate una, quae est in eis, spirant, quae est perfecte fecunda in duobus suppositis existens, quia prius intelligitur communicari genito, et ita esse in duobus quam quod Spiritus sanctus ea producatur.

Sed quomodo dilectione mutua spiratur Spiritus sanctus ? Respondeo, dilectione, id est, voluntate qua Pater et Filius ut actu primo nati sunt se mutuo diligere; hac inquam voluntate ut existente in eis, ut est nata talis esse, qua diligunt se mutuo, spiratur Spiritus sanctus, non autem aliquo actu secundo quasi dilectionis actualis impense et repensae. Si istud non sufficiat ad intentionem Richardi, exponat eum qui poterit, quia non videtur quod ejus determinatio bene possit stare cum dictis Augustini, qui attribuit Patri et Filio perfectam rationem unius principii respectu Spiritus sancti, sicut Trinitati respectu creaturae, si contradicat praedictis.

Qualiter autem Augustinus dicat, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, quasi sit mutua dilectio Patris et Filii, sicut videtur loqui de Trinit. lib. 6. c. 5. exponetur dist. 32. ubi Magister tractat de illa quaestione: Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto ?

Juxta quaestionem (a) istam est una difficultas quasi Grammaticalis : utrum Pater et Filius possent dici unus spirator vel duo spiratores ? ubi multipliciter dicitur, sed quia vis est de significato nominis, non multum immoror. Videtur enim quod nullum tale nomen verbale significet principium agendi, nisi ut illud natum est denominare suppositum activum. Sicut enim lectio significat quidditative actum per modum habitus et quietis, ita lector signat principium hujus actus per modum habitus et quietis, ut est denominativum suppositi activi. Spirator igitur significat vim spirandi, ut concernit suppositum, et quia una est vis in Patre et Filio, et terminus numeralis appositus alicui determinabili, ponit suum significatum circa illud, ideo non videtur concedendum de vi sermonis quod sint duo spiratores, quia tunc vis spirativa videretur numerari in eis.

Et si objiciatur, sunt duo spirantes, ergo duo spiratores. Consequentia probatur, quia sicut singulare infert singulare, sic plurale infert plurale.

Respondeo et dico quod consequentia non valet, quia participium significat actum, ut in fieri : consignificat enim tempus sicut verbum, et ita sicut conceditur; Pater et Filius creant, ita conceditur, quod sint duo creantes; non autem conceditur, quod sint duo creatores, sed unus creator, quia nomen verbale non signat actum per modum actus et in fieri, sed per modum habitus et quietis.

Sed quae est ratio (b), quare terminus numeralis conceditur posse apponi terminis adjectivis, et non substantivis ? Ponitur ista ratio, quia adjectiva adjacent suppositis et significant formam in adjacentia ad supposita, et ideo possunt numerari ad numerationem suppositorum ; sed substantiva non significant formam in adjacentia ad supposita, sed significant aliquo modo absoluto a suppositis, et ideo non possunt sic numerari, quia sic significaretur ibi numeratio formae, et ideo non conceditur duo Dii, sicut conceditur duo habentes Deitatem.

Sed ista ratio non videtur sufficere, quia terminus numeralis ponit significatum suum circa significatum determinabilis, significatum autem substantivi et adjectivi idem est; non differunt autem nisi in modo significandi, ideo videtur quod terminus numeralis primo ponat signifieatum suum circa idem, et ideo si significaretur numeratio formae determinabilis ex una parte, etiam ex alia; nec propter illam adjacentiam ad suppositum, que convenit uni et non alii, non ratione significati,sed ratione modi significandi poterit esse veritas in una et falsitas in alia.

Assigno aliam rationem (c) talem : omne dependens dependet ad aliquid omnino et simpliciter independens, (nunquam enim dependentia alicujus sufficienter terminatur, nisi ad aliquid omnino independens), et ideo quando duo aeque dependent neutrum est natum terminare alterum, sed utrumque dependet ad tertium independens, adjectivum est dependens ad substantivum ;quando igitur adjectivum additur substantivo, saltem invenit independens ad quod terminatur ejus dependentia. Quando autem duo adjectiva adduntur sibi mutuo, neutrum ad alterum dependet, quia neutrum terminatur ad alterum,sicut neutrum terminat dependentiam alterius, sed dependent ad aliquod tertium, quod terminat sufficienter dependentiam eorum amborum ; igi- tur quando terminus numeralis additur substantivo, sicut si dicatur : duo spiratores, statim terminus numeralis adjectivus habet substantivum terminans. Et quia adjectivum determinat illud, quod ejus dependentiam terminat, ideo denotatur significatum sui substantivi numerari; quando autem additur adjectivo,ut cum dicitur : duo spirantes, utrumque est dependens, et ideo neutrum determinat alterum, sicut neutrum determinat dependentiam alterius, sed ambo dependent ad tertium, quod terminat eorum dependentiam et determinatur per ipsa.

Et hoc in proposito est aliqui vel persone, quasi dicat tres aliqui vel tres persone creantes, quia licet usitate adjectivum masculinum non sit substantivum, sed tantum neutrum sit substantivum ; tamen in divinis quando adjectivum masculinum ponitur per se, tunc intelligitur ibi esse substantivum, ut quis vel persona, ut cum dicitur : Pater et Filius non sunt unus,sicut dicunt auctoritates, licet sint unus Deus, quia unus absolute positus significat adjective, et intelligitur habere suum substantivum,scilicet quis. Unde significatur quod Pater et Filius sint unus quis, vel unus aliquis, vel una persona, quod est falsum.

Tunc (d) ad illam consequentiam : sunt duo spirantes, ergo duo spiratores, nego eam. Et cum probas, quia sicut singulare infert singulare, et ita plurale, plurale, dico quod non oportet, quod si ad aliquod antecedens sequatur aliquod consequens, quod ad distinctionem antecedentis sequatur distinctio consequentis, nisi quando consequens illud distinguitur in antecedentibus, sicut genus distinguitur inspeciebus. In proposito autem supposita spirantia distinguuntur, et ad suppositum spirans sequitur spirator; sed illud consequens non distinguitur, nec numeratur numerato antecedente, et ideo arguendo: spirans, ergo spirator duo spirantes, ergo duo spiratores, est fallacia consequentis, arguendo a distinctione antecedentis ad distinctionem consequentis,et si aliquando invenitur a Doctoribus, quod Pater et Filius sunt duo spiratores, debent exponi eorum auctoritates et sane intelligi. Multe enim auctoritates Sanctorum, que non sunt verae de virtute sermonis, exponendae sunt secundum Magistrum dist. 12.

Ad argumenta respondetur. Ad primum cum arguitur de nexu, dico quod Pater et Filius nectuntur in Spiritu sancto sicut in communi producto, et quae sic nectuntur in communi producto, licet sint distincta (alioquin non connecterentur) tamen non habent commune productum inquantum distincta, sed in quantum unum. Unde productum unum est ab eis inquantum sunt unum producens, et ita auctoritas illa est in oppositum.

Ad secundum dico (c) quod actio est singularis per se existentis, non oportet autem esse alicujus singularis incommunicabilis per se existentis, sicut dictum est dist. 4. sicut haec est vera : Deus creat, vel Deus est Pater Filius et Spiritus sanctus ; ita ponitur hic, quod est aliquis spirator singularis, cui primo convenit, id est, adaequate spirare, qui praeintelligitur aliquo modo in Patre et Filio,quibus convenit actus spirandi, quia uterque est hic spirator, et tunc diceretur quod illius per se existentis, quod est quasi commune quoddam in re ad Patrem et Filium, est una actio, licet illud non sit unum suppositum, id est, incommunicabile, sicut nec Trinitas est unum suppositum, una tamen creatione creat.

Istud non videtur hic probabile, sicut ibi : Deus creat, quia non videtur hic aliquis per se existens communis Patri et Filio, et non Spiritui sancto,quia tunc illud singulare per se existens licet non incommunicabiliter, realiter tamen referretur ad Spiritum sanctum, et esset aliquid realiter relatum ad intra prius aliquomodo quam intelligeretur esse persona, ita quod non omnis relatio realis ad intra esset personae, quod non videtur probabile.

Aliter dici potest, quod actio non denominat ultima denominatione nisi suppositum, vel habens modum suppositi. Dico modum suppositi, pro anima separata et pro accidentibus separatis per miraculum, que denominantur ab actione ultima denominatione, quia per se existunt, licet non incommunicabiliter, quia nata sunt communicare se suppositis. Dum tamen nihil communicant illis, nihil denominatur ab actione eorum nisi ipsa, ultima denominatione; sed omnis forma existens in alio, ut forma, sicut dat esse illi, ita dat illi aliquo modo denominari a sua actione, et licet forma in supposito denominetur ab actione sua, non tamen ultima denominatione, sed ulterius denominatur suppositum ab eadem actione; si tamen aliqua forma per se existens nata esset habere aliquam actionem propriam, si ipsa daret idem esse pluribus, ex quo supposita non denominantur actione forme, nisi quia habent esse per formam denominarentur ab eadem actione, sicut haberent idem esse illius formae activae. Exemplum, si una albedo esset in duabus superficiebus,una immutatione immutarent igitur cum voluntas fecunda sit unum principium spirandi, quidquid denominatur ab ista actione, per hoc, quod habet esse ista forma, denominatur eadem actione. Quando igitur dicitur actio, est suppositi, ergo plurium suppositorum plures actiones, nego consequentiam, nisi quando plurificatur in eis illud, quod est ratio agendi, per quod ista dicuntur denominative agere.

Et si objicias, ab una anima hominis sunt multae operationes distinctae, ut intelligere et velle, et etiam multae operationes sensitivarum partium, ut videre, audire, et talia multa ; et si partes illae essent supposita, essent eorum agentium plures actiones.

Dico quod non semper, si unica res est, est ejus unica ratio agendi. Imo unica res potest includere in se plures rationes agendi, sicut dicetur de anima respectu suarum potentiarum, si de hoc fiat quaestio. Dictum autem est in prima, responsione jam habita de una ratione simpliciter agendi, qualiter una ratio est in Patre et Filio, ad producendum Spiritum sanetum.

Ad tertium dico, quod Pater et Filius spirant Spiritum sanctum, inquantum sunt onnino unum, et non inquantum sunt unum in essentia, nec inquantum unum in persona, sed inquantum sunt unum in vi spirativa.

Et cum infertur, ergo Pater esset duo principia productiva propter duplicem fecunditatem in eo, nego consequentiam, quia ad hoo quod dicatur plura producentia, requiritur numeratio suppositorum; non enim dicitur aliquis plures scientes, licet habeat plures scientias, sed oporteret esse supposita al hoc quod sequeretur.

Quia adjectivum est in adjacentia essentiali ad suppositum, quod terminat ejus dependentiam, et ideo non potest plurificari nisi substantivum, quod sistit ejus dependentiam, plurificetur. Itc autem in proposilo supposilum, quod sistit dependentiam adjectivi, non potest plurificari, et ideo adjectiva sibi adjacentia non possunt plurificari nisi propositio sit falsa. Et de hoc alias in tertio libro, ubi queritur: utrum si plures naturae assumerentur a Verbo, esset unus vel plures homines?

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1