Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Distinctiones 33 et 34
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestiones 1 et 2 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestiones 1-2 : Utrum synderesis sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber III
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Quaestio 4 : Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum naturam aliquam immediate uniri Verbo hypostatice et non frui eo includat contradictionem
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio Quarta
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio Decima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio Undecima
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio Duodecima
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 3 : Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum possibile fuit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber IV
Distinctio Prima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio Secunda
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio Tertia
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio Quinta
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 1
Alensis 1. p. q. 47. m. 5. D. Thom. 1. p. q. 42. art. 6. Richard. Aic q. 1. D. Bonav. q. 1. Durand. d. 24. q. 1. Vasq. 1. p. d. 169. Suar. 4. p. tract. 3. lib. 4. c. 9. 10. Vide Scot. 1. Phys. q. A4. et 15. ubi agit an potentia activa terminetur per maximum quod potest producere. Mayron d. 24. et 25.
Circa istam distinctionem vigesimam, quaero unum: Utrum tres persone sint aequales in. potentia ? Arguo quod non, quia tunc sicut Pater potest generare, ita Filius posset generare. Probatio hujus consequentice; tum quia Augustinus contra Maximinum hb. 3. S7 Pater non potest generare sibi Filium equalem, est impotens; ergo e converso, si non est impotens, sed omnipotens, potest generare Filium, et per consequens posse generare pertinet ad omnipotentiam, et ita si Filius non potest generare, non est eque potens vel aequalis potentiae cum Patre; tum quia Filius non esset omnisciens si non sciret generationem Patris, igitur nec omnipotens si non posset in istam generationem.
Praeterea, Richardus 2. de Trin. cap. ultimo probat, quod non possunt esse plures omnipotentes, quia tunc unus posset facere alium nullipotentem; ergo a simili videtur argui in proposito, si ponantur plures persone divina) cue potentes, el sic ista consequentia Richardi fuit declarata dist. 2. per duas vias. Con- similibus viis etiam declaro in. proposito de duabus personis. Primo, quia una persona posset suo velle producere omnia possibilia, et eis productis in esse, persona alia non posset ea producere, eadem enim non possunt bis totaliter produci.
Et confirmatur ista probatio, quia Pater prius ordine originis habet velle creaturarum quam Filius, et Filius secundum Hilarium est potens per se, licet non a se,; igitur prius origine quam Filius producat, intelligitur Pater producere, et ita in isto signo in quo Filius intelligitur. debere producere, nulla sunt ibi possibilia.
Secundo, quia omnipotens potest suo velle impedire omnia. possibilia alterius omnipotentis si esset, quia non est necesse voluntates eorum concordare in aliis a se, quia ista omnia contingenter volunt; ita hoc non videtur necessarium esse, quod voluntas unius persones concordel in actu volendi alterius personae.
Quod si dicas eamdem esse voluntatem eorum, et ideo concordare in aliis volendo eadem. Contra, forma quae est principium agendi si est in pluribus, eodem modo est principium agendi unicuique eorum, sicut si esset in uno tantum, sicut si albedo esset in duabus superficiebus, esset eis principium disgregandi eodem modo, sicut si esset in uno tantum. Sed si voluntas esset in solo Filio, esset principium volendi contingenter lapidem esse, ita quod illa voluntate posset Filius velle eque lapidem esse vel non esse; igitur posito. quod sit in Patre, erit principium in Filio contingenter volendi vel non volendi lapidem, et ita. quidquid ponatur in Patre, Filius potest aeque velle lapidem esse, vel non esse, et ita si Pater vellet lapidem esse et Filius non, unus omnipotens faciet. alium nulli potentem, impediendo omnia possibilia volita ab eo.
Item, prima causa plus causat quam secunda, propositione prima de causis, et 2. Metaph. 1. Post. sed Pater dat Filio virtutem creandi, et none converso; ergo Pater plus potest.
Item, Augustinus contra Maximinum lib. 3. probat istam conclusionem tripliciter. Primo auctoritate Salvatoris in. Evangelio Joannis Omnia quae habet. Pater, mea sunt. Secundo per rationem, quia si non potuit dare potentiam aequalem, fuit impotens; si noluit, fuit invidus. Tertio, per simile, quia Pater corporalis generaret sibi Filium aequalem si posset, vel majorem; ergo multo magis in proposito.
Ponit varias potentiae acceptiones, de quo supra dist. 7. et supposito quod in Deo sit potentia activa, ex d, 2. q. 2. qua necessario est aequalis in omnibus personis quoad omnia possibilia, difficultas solum est de actionibus notionalibus earumque terminis, quia a qualibet persona non sunt producibiles, et ideo AEgidius dicit Patrem respectu generationis esse omnipotentem, quia ei non repugnat, Filium non, quia ei repugnat. Quod probat tripliciter. Hoc refutat Scotus unica ratione, quia si generare, ut est termini geniti, est aliquid ad quod nata est esse potentia; ergo carens tali potentia ut Filius, non habet omnipotentiam absolute, et solvit rationes /Egidii.
Respondeo (a) omittendo potentuam Logicam, qua dicit modum compositionis ab intellectu facte, et potentiam metaphorice dictam, qualis est in. Geometricis, secundum quod ipsi Geometre imaginantur punctum esse in potentia ad lineam, et lineam ad. superficiem; hic polentia sumitur proprie. Uno modo sicut dictum est. dist. 1. prout est differentia entis opposita actui. Alio modo secundum quod significat idem quod principium, sicut loquitur de ea Philosophus 5. Metaph. c. 9. Et. potentia isto secundo modo sumpta, dividitur in potentiam activam et passivam, etsi utrolibet modo sumatur, potest intelligi, aut pro ipsa relatione principii quam significat, aut pro fundamento proximo istius relationis.
Ad propositum planum est quod in Deo oportet ponere potentiam activam cum sit principium efficiens, ex dist. 2. et aequalem, sicut de ista loquitur Magister ds. ?sia. Et hujusmodi aequalitas — potest intelligi dupliciter, aut secundum extensionem objectorum possibilium ad qua se extendit potentia, aut secundum intensionem illius potentiae in se. Exemplum, potentia calefactiva dicitur aequalis extensive, si ad aequalia calefactibilia se extendat, sic omnis charitas est aequalis, quia extendit se ad. omnia diligibilia ex charitate secundum intensionem, si eque perfecta sit potentia et eeque perfectum actum possit elicere, licet non tot possibilia sibi subessent, sicut subessent alii potentiae, ut. patet posito isto casu, qui ponitur dis£. 1. quod calor productione sibi adaquala produceret alium calorem; et ise due aequalitates frequenter concomilanturse, potest tamen intelligi utvalibet sine altera. Loquendo autem de aequalitate extensionis, non est difficultas, nisi de actibus nolionalibus et de terminis istarum actionum, quia illi duo termini non sunt producibiles ab omnibus personis, sed Filius a solo Patre, Spirilus sanctus autem a Patre et Filio.
Unde quoad hoc dicitur sic, quod potentia generandi pertinet ad om-. nipotentiam in Patre, non in Filio. Quod declaratur dupliciter. Primo, quia omnipotentia est ad omne quod non includit. contradictionem, sed Patrem generare non includit contradichonem, Filium autem generare includit contradictionem; ergo, etc.
Praeterea secundo, aliter. est de actionibus transeuntibus ad extra, et aliter actionibus immanentibus intra. Possibilitas actionis transeuntis judicatur ex ratione actionis in se et termini ejus; possibilitas autem actionis immanentis non judicatur ex his praecise, sed cum hoc in comparatione ad agens in quo manet talis actio. Cum igitur. generatio sit actio immanens, possibilitas ejus judicanda est, non tantum ex se ipsa in se, et cum hoc ex termino ejus, sed quia est possibilis illi supposito agenti in quo debet manere, esi autem compossibilis generatio Patri et non Filio; igitur idem quod prius.
Tertia declaratio additur, quia omnipotens dicitur quod potest in omne illud ad quod habet formam per quam potest, et non dicitur impotens, si non potest in aliquam actionem ad quam se non extendit sua forma; sicut 1gnis non dicitur impotens,quia non potest frigefacere, quia non habet potentiam ad frigefaciendum. Pater autem habet formam convenientem generationi, et Filius non; igitur Pater non esi omnipotens si non potest generare; non autem Filius est impotens si non potest generare, et ita posse generare perünet ad omnipotentiam Patris, et non. ad omnipotentiam Filii.
Contra (b) istud, (non comparando generare ad aliquod suppositum,) quaero, aut illud, ut. est geniü tanquam termini, est aliquid. ad quod nala est esse aliqua potentia activa, aut non ? Si sic, ergo in quocumque non est potentia ad illud, non est in eo omnipotentia, hoc est, non est potentia ad omne illud ad quod nata est esse potentia. Si non, ergo in nullo est potentia ad illud, et ita non perlinet ad omnipotentiam Pairis.
Confirmationes etiam non valent. Prima non, quia omnipotens potest in omne illud quod est terminus potentiae simpliciter, et hoc producendo illud in eo in quo natum est produci, si natum est produci in aliquo, vel producendo ipsum in se subsistens, si non est natum produci iu aliquo. Non autem oportet. quod posset producere omne tale formaliter in se, sicut potest producere cursum animalis in animali, ut in homine vel asino, in quo natus est esse cursus; sed hoc non potest producere in se, nec potest formaliter currere, quia tunc per illud verbum neutrum significaretur quod talis forma esset in ipso formaliter. Licet igitur Filius non possit formaliter generare, ut generatio sit in ipso, nec possit principiare generationem in seipso, tamen si istud sit terminus omnipotentiaee, oportet dicere quod Filius possit principiare generationem in eo in quo nata est esse. Nullo autem modo Filius potest principiare generationem in se, nec in isto, in quonon est nata esse, tamen omnipotens est, et potest actionem illam causare in eo quod potest eam recipere, sicut non esset omnipolens si non posset causare intellectionem in intellectu potente recipere eam. Generare autem non potest aliquo modo esse a Filio, nec ut in Filio nec in alio; igitur si generare est terminus omnipotentiaee simpliciter, Filius non erit omnipotens.
Secunda etiam non valet, quia quod habet formam limitatam ad agendum, non est omnipotens ad agendum. Licet enim ignis sit potens ignire et calefacere, si non possit frigefacere, non esset simpliciter omnipotens, quia forma ejus limitata ad unum actum, concludit ipsum non esse simpliciter potentem; ergo Filium non habere formam convenienfem omni actioni, quam actionem nafa sit potentia simpliciter respicere, concluderet Filium non esse simpliciter omnipotentem.
Resolvit correlativum potentiae activa esse possibile, ut opponitur necessario, atque adeo cum omne quod est in Deo sit necessarium, nihil ibi est correlativum potentia activa, cumque prius procedant persona divinae quam ula creatura habeat esse, ex 2. d. 1. q. 1. sequitur quod potentia sit aequalis intensive et extensive in tribus personis Loquitur Scotus de possibili objective, non de possibili- subjective, quia hoc, cum sit materia vel subjectum, est correlativum potentia» activa: imperfecte seu transmutantlis, quae tantum convenit creature, quia nihil facit ex nihilo. Explicat quomodo potentia generativa sit potentia, licet non respiciat possibile proprie dictum, et negat esse potentiam proprie dictam. In solutione argumentorum ponit singulares doctrinas.
Quantum ergo (c) ad istum articulum, dico aliter quod potentiae activae primum correlativum est possibile, non communiter sumptum, ut opponitur impossibili, quia hoc modo possibile est Deum esse et tamen illud possibile non est terminus alicujus potentia activa; ergo oportet quod possibile, ut est potentide actives correlativum, sumatur determinatius. Hoc autem non videtur nisi secundum quod Avicenna accipit possibile 6. Metaph. et alibi frequenter, prout opponitur ei, quod est necessarium ex se. Et tunc cum quodlibet intrinsecum Deo, sit in se formaliter necessarium, vel per identitatem eum essentia, quae est formali- ter ex se necessaria, nihil. intrinsecum Deo eri terminus potentiae proprie dictae; et si hoc est, cum ad omnia alia ab essentia divina eamdem rationem principii habeant tres persona, quia prius intelligitur principium illud producendi creaturas communicatum tribus quam possit habere actum producendi ista alia, sequitur quod aequalis erit polentia trium. personarum quantum ad numerum possibiium. Assumptum autem declaratur in quaestione illa de ordine productionum extrinsecarum ad intrinsecas 2. lib. q. 1. et breviter patet ex hoc. quod si sit principium necessarium respectu unius productionis, et contingens respectu alterius productionis, prius est principium producendi necessarium quam contingens. Quidquid autem est principium producendi personas, necessario se habet ad productionem illarum; contingenter autem se habet principium producendi creaturas ad ipsas creaturas; prius igitur communicatur tribus personis quam possit habere actum respectu possibilium extra.
Ex hoc apparet quod potentia est aequalis in personis divinis, non tantum quantum ad extensionem, sed etiam quantum ad intensionem; sive enim potentia accipiatur pro absoluto, quod est fundamentum relationis principi, patet quod illud secundum eamdem magnitudinem est in tribus, non tantum secundum eamdem .magnitudinem secundum quid, sed simpliciter, sicut. dictum est in questione praecedente de equalitate magnitudinis; sive aecipiatur pro relatione fundata super illud absolutum. eadem relatio est trium, et si quam habet magnitudinem, eadem est magnitudo illius relationis in tribus, et ita omni modo est aequalitas potentice, et secundum extensionem et secundum intensionem.
Quod autem dictum est de primo correlativo polenltie. activae, quod ! sit. possibile, intelligendum est de possibili objective, scilicet quod est terminus potentia, non de possibili subjective, quia illud non est correlativum convertibile respectu potentiae activae. Non enim omnis potentia. activa habet aliquod sic possibile sibi correspondens, sed solum illi potentia activa, quae est transmutativa; aequatur igitur possibile objective, ut. correlativum potentiae activae, non autem possibile subjective, et tale est illud posszbile, de quo adductus est Avicenna, quod opponitur ex se zecessario formaliter. Quod autem istud differat a. zecessario ex se formaliter sive a producente, posset confirmari per Philosophum 5. JMe(aphys. ubi vult quod principium et causa convertuntur realiter; omme autem causaium est aliud a causa, ergo et possibile, hoc est, principiatum est aliud secundum eum a principio. Confirmatur etiam per rationem potentiae aclivee positam in 5. Mefaph. quod ?psa est principium transmutandi aliud. inquantum. aliud.; ergo multo magis est principium producendi aliud, quia non potest causatum ita esse idem cause, sicut activum potest esse idem passivo in creaturis.
Sed tunc restat dubitatio (d), quomodo potentia generandi dicatur potentia, cum non sit respectu ali- cujus possibilis secundum praedicta.
Respondeo, possibile potest sumi adhuc magis extendendo nomen, quam ut opponitur necessario ex se, dicendo illud esse possibile, quod. opponitur necessario esse a se, et hoc modo esse originatum esset possibile. Sed nec sic (e) videntur Sancti communiter loqui, nec etiam Philosophi, et hoc modo posset concedi Filium esse possibilem, quia originatum, et ita potentiam correspondentem activam huic termino esse potentiam.
Ulterius tamen conceditur Filium, esse principiatum et non possibilem, | in Patre tamen conceditur potentia activa generandi, quia potentia activa in creaturis aliquam dicit perfectionem; possibilitas autem sibi correspondens, quae repugnat necessitali, ex se dicit imperfectionem. Transfertur igitur ad divina nomen unius, quod significat perfectionem; nomen autem alterius correlativi quod dicit imperfectionem,non transfertur in se, sed in aliquo communiore se, ut sic ex parte producenlis dicatur esse potentia, et tamen ex parte producti non dicatur esse possibilitas, sed. tantum ratio principiati.
Ex hoc apparet irrationabilitas illius dieti, quod sub: oruipotentig de virtute sermonis, contineatur ntl | tentia generandi, non autem secundum usum Sanctorum. Quia etel.: aliquando Sancti vel Doctores dicant potentiam generandi esse potentiam, et generari esse terminum potentiae, tamen de virtute sermonis neutra est vera, simpliciter loquendo de potentia, prout respicit terminum pos- sibilem, sed ampliando rationem potentiae ad rationem principii, prout. in communi respicit principiabile.
Hoc modo loquendo ad. questionem (f) de aequalitate potentiae in divinis personis, respondeo et dico quod etiam sic sunt aequales, quia secundum Magistrum dist. 7. hujus libri, eadem est potentia, qua Pater potest generare et Filius potest generari. Sed. tunc ista aequalitas potentiae, non est ad idem, sicut si poneretur aequalitas potentiae in. co-- lore ad immutandum visum, et in sapore ad immutandum gustum; essent quidem ista duo aequalis potentiae, non tamen haberent eamdem potentiam, nec ad idem. Ita in proposito, loquendo de potentia hoc modo extensive ad actum notionalem, aequales sunt Pater et Filius in potentia extensive et intensive, quia potentia quae est in Patre ad. actum generandi, est aeque perfecta in Filio et ad aequalia objecta, non tamen est hoc modo omnino eadem potenlia, sicut. potentia. est eadem, quae est respectu ejusdem possibilis. Et hoc modo concedendum est, quod in Filio non est omnis potentia, vel non est in eo potentia ad omne, accipiendo. sic potentiam extensive, licet in ipso sit omnipotentia, quae dicit potentiam ad omnia possibilia.
Etsi quaeras, si idem absolutum est in Patre et Filio, super quod fundatur potentia aequalis secundum extensionem et intensionem, etiam illa qua est ad intra, quare non est potentia omnis eadem in utroque ?
Respondeo, dico quod etsi idem absolutum, quod est potentia sit in Patre et Filio, non tamen sub ratione potentiae quantum. ad actum notionalem est in utroque, quia non est sub ratione prioris ad illum actum, et potentia sive principium requirit ordinem prioritatis ad - terminum.
Ad argumenta principalia (g) Ad primum, dico negando illam consequentiam primam, quantum est ex forma consequentia. Cum probatur per Augustinum contra Maximinum, respondeo, quod illud argumentum Augustini non tenet per locum inirinsecum, quasi per locum a toto in quantitate ad partem totius in quantitate, quasi posse generare sitaliquod posse, sed tenet per multas propositiones subintellectas, et habet illud argumentum reduci ad multos Syllogismos. Hoc modo concessit Maximinus Patrem Filium generare, sed non aequalem.
Contra Augustinus arguit sic: S7 genuit et non potuit generare Filium aqualem sibi; ergo fuit impotens. Probatio hujus consequentia, ex quo dedit Filio Deitatem (etiam secundum Maximinum, quia aliter non esset generatio) sed Deitatem minorem secundum eum Deitate Patris; ergo Deitas non est infinita ex se, quia infinito non potest esse aliquid majus, nec infinitum potest minui. Et si Deitas non est infinita; ergo habens eam non est omnipotens, nihil enim est omnipotens, (cum omnipotentia requirat potenliam infinitam) nisi habeat infinitam essentiam. Non igitur tenet consequentia hie, quasi sub ista universali conuüneatur istud singulare, sed quia istud universale, quod est omnipotens, concomitatur infinitas essentiae, et ita communicabilitas in equalitate. Et similiter sequitur, si Pater non potest intelligere, Pater non est omnipotens, sed non sequitur per locum intrinsecum, quasi intelligere Patris sit terminus omnipotentiaee. Sed per istas propositiones subintellectas, quod non potest intelligere, non habet omnem perfectionem simpliciter, et tunc non est infinitae essentiae, ac per hoc nec omnipotens.
Cum arguitur postea de omnisciente, dico quod scientia non requirit ordinem determinatum ad scibilia, nec ordinem prioris, nec ordinem posterioris, quia potest esse sive respectu prioris, ut objecti, sive posterioris. Potentia autem requirit. determinatum ordinem ad terminum, ut prioris ad posterius, et ideo scientia de necessitate extendit se ad omne ens, quia omne ens est scibile. Potentia autem non extendit se (ut ad objectum) ad omne ens, sed tantum ad ens possibile, quod, quomodocumque sumendo possibile, natum est esse posterius, et ideo non est ad illud quod non est natum esse posterius, et ideo non ad illud quod est natum esse in. persona infinita idem illi persone.
Cum postea arguitur per Richardum, dico quod argumentum valet, si ponerentur duo dii per impossibile, sicut declaratum est dis£inct. 2. non autem de duabus personis eque potentibus.
Cum probatur primo, quod una persona posset facere aliam nullipotentem, volendo omnia possibilia et ponendo ea in esse, dico quod non potest velle ista, alia persona non volente, et ita. non ponerentur in esse ab una persona, alia persona non volente et ea in esse non ponente. Sed sicut in eodem instanti nature intelliguntur tres personae habere principium sufficiens ponendi ea in esse, ita in eodem instanti intelhguntur habere actum, quo ponuntur ista in esse.
Sed si ponerentur duo dii unus propria actione posset omnia ponere in esse, et alius non posset producere ista eadem productione; ergo vel ista eadem non posset producere, et ideo non esset omnipotens; vel posset producere illa alia actione, et ita idem posset bis accipere esse, quod est impossibile.
Ad secundam probationem, quod unus omnipotens posset impedire alia volita ab alio, dico quod illa probatio bona est de duabus voluntatibus, quia per impossibile habens suam voluntatem posset uli ea contingenter ad quodlibet aliud objectum a se; non sic autem est de duobus habentibus eamdem voluntatem, quia propter eamdem necessitatem, est. unus usus voluntatis propter quam voluntas est una. Et ideo non potest una persona ista voluntate velle et alia non velle, sicut non polest una persona habere istam voluntatem et alia non habere illam.
Cum objicitur contra istam responsionem de forma, quae est in duobus, quod sit principium operandi. eodem modo. utrique, sicut si esset. in uno solo. Concedo quod Filius non quasi naturaliter vel coaete vult voluntate ista, quasi Pater volens predeterminavit Filium ad volendum idem, et non sit in potestate Fili idem velle, sicut erat in potestate Patris. Sed in eodem instan- ti nature Pater et Filius intelliguntur habere voluntatem, et aeque libere quemlibet actum volendi habere, ut est illius objecti, sicut si alius non haberet istam voluntatem. Est igitur. illa forma cuilibet habenti principium uniformiter operandi, sicut esset si ille solus haberet eam, sed non est alieui habenti principium operandi, et alii principium non operandi operatione, qua est eadem illi voluntatü!, sicut ista non est eadem voluntas et non voluntas. Unde necessitas istius consequentiae, si Pater vult hoc, Filius vult haec, non est contra libertatem volitionis Filii, sicut nec contra libertatem volitionis mec, est ista consequentia, s! volo, volo, ita nec ibi, si Pater vult A, Filius vult A, quia idem velle est Patris et Filii.
Ad aliud de causa prima et secunda responsum est dist. 12. quod ista propositio veritatem habet propter aliam virtutem sive vim causandi in causa priori et posteriori, illa quae est prior est principalior; et hoc fallit in principio priori secundum originem, et posteriori, in quibus est eadem vis vel virtus causandi respectu tertii, cujus vis est in proposito, et ideo in proposito non valet.
On this page