Table of Contents
Breviloquium de sapientia sanctorum
CAP. I : Quid sit sapientia definitiue.
CAP. II : De sapientia, prout dicitur in malo, et qualis est illa, et quot modis dicitur?
CAP. III : Qualiter sapientia, quae consistit in cognitione rerum, est dirigenda, et ordinanda?
CAP. IV : Quaenam est sapientia sanctorum proprie dicta?
CAP. V : Quot modis dicitur sapientia sanctorum?
CAP. VI : Vbi inuenitur sapientia ista, et a quibus?
CAP. VII : De supereminentia sapientiae Sanctorum respectu mundanorum in vita, et in operibus.
CAP. I.
Quid sit sapientia definitiue.Ideo primo videndum est, quid sit sapientia in communi definitiue, vel descriptiue, et in quantum nominat id, quod est cognitionis vel notitiae. Secundo de sapientia vt sumitur in malo, nam illa est excludenda, et cauenda. Tertio de Sapientia prout sumitur in bono, quae est appetenda, et inquirenda, quae est sanctorum philosophia. Sapientia dicitur ab eo, quod est sapere ait Aug. 12. de ciuit. c. 2. Et quia sapere aliquando contingit in bono, aliquando in malo, ideo sumitur sapientia sic et sic.
Definitur autem, siue describitur sapientia in communi, et in quantum est speculatiui intellectus rerum vniuersaliter, comprehensio veritatis rerum, quae verae sunt, suique immutabilem substantiam sortiuntur, vt ait Boetius lib. 1. Arithmeticae c. 1. Gondisaluus lib. de Anima, et Hugo lib. 1. Didascal. c. 3.
Item, sapientia est rerum diuinarum, et humanarum scientia, et cognitio ait Tull. lib. 4. Tuscul. vel sapientia est proprie rerum diuinarum agnitio, ait Macrob. lib. 1. Saturnal. siue scientia veritatis rerum sempiternarum, ait Gondisaluus de ortu scientiarum, et concordat cum Augustino, qui ait, quod sapientia est rerum aeternarum intellectualis cognitio 12. de Trinit. in fine. Vel, sapientia est honorabilissimorum scientia, vt ait Sapiens Ethic. 6. Vel sapientia est noscere diuina, et humana, et eorum causas, Seneca ep. 89. Vel, sapientia est semper idem nolle, et idem velle, idem Seneca epist. 56. Definitur autem aliis modis a diuersis prout non solum illuminat intellectum, sed prout dirigit, et informat affectum; vt patebit infra.
On this page