Titulus 5
TITULUS V.
>DE SUPPLENDA NEGLIGENTIA PRAELATORUM.
Caput 1
Si praelati regulares non conferunt infra sex menses prioratus, administra-tiones et ecclesias vacantes, quae non sunt de mensa, sed solent speciales licet obedientiarios rectores habere: dioecesani auctoritate sua, vel apostolica, si sint exempta, conferunt illa personis, quibus per praelatos fuerant conferenda. Nec permittunt, illa applicari mensis praelatorum, vel pensionibus gravari. Declarantur etiam decret. libr. VI. de offic. ordin. Praesenti, et de praebend. Quum singula in talibus prioratibus et ecclesiis locum habere. Ioann. Andr.
Clemens V. in concilio Viennensi . Quia regulares praelati prioratus, ecclesias, administra-tiones aut quaevis alia beneficia, ad eorum dispositionem spectantia, quum vacant, interdum committere negligunt vel conferre infra tempus in Lateranensi concilio constitutum : dioecesani locorum in non exemptis sua, in exemptis vero apostolica auctoritate negligentiam super hoc suppleant eorundem, prioratus, ecclesias, administrationes et beneficia huiusmodi, illa videlicet, quae consueverunt per saeculares clericos gubernari, saecularibus clericis, alia vero, quae religiosis duntaxat committi sunt solita vel conferri, religiosis monasteriorum, quorum praelati huiusmodi negligentes fuerint, conferendo. Eadem quoque auctoritate dioecesani suffulti nullo modo permittant, quod iidem praelati prioratus, ecclesias , administrationes aut beneficia huiusmodi applicent mensis suis, pensionesve novas eis imponant, aut veteres augeant, sive quae ipsis de novo impositae, sive auctae solvantur. Praemissa vero de prioratibus, ecclesiis , administrationibus et beneficiis intelligimus, quae non sunt de mensa praelatorum ipsorum, sed speciales priores, administratores seu rectores consueverunt habere, licet priores seu administratores huiusmodi libere possint ad claustrum, quum oportuerit, revocari. In quibus etiam constitutionem Bonifacii Papae VIII. praedecessoris nostri,bona beneficiorum vacantium occupari a praelatis vel aliis prohibentem, ac nihilominus in prioratibus huiusmodi et ecclesiis illud Bonifacii eiusdem statutum , quod religiosum quemcunque pluribus praeesse prohibet prioratibus aut ecclesiis curam animarum habentibus, etiamsi cura ipsa non per eum, sed per alium habeat exerceri, locum sibi censuimus vendicare, licet etiam eisdem prioratibus cura non immineat supra dicta.