Titulus 8
TITULUS VIII.
DE DECIMIS, PRIMITIIS, ET OBLATIONIBUS .
Caput 1
Ponit quatuor casus, in quibus religiosi, gravantes vel fraudantes ecclesias circa decimas eis debitas, si requisiti per illos, quorum interest, non desistunt infra mensem, vel de usurpatis vel retentis infra duos menses non fecerint emendam, suspensi sunt ab officiis, administrationibus et beneficiis, et talia non habentes sunt excommunicati. Secundus, tertius et quartus casus ibi: Seu qui. Ioann. Andr.
Clemens V. in concilio Viennensi. Religiosi quicunque, qui novalium aut alias decimas ecclesiis debitas, ad eos ex aliqua causa legitima non spectantes, appropriare sibi praesumpserint, aut exquisitis fraudibus sive coloribus usurpare, seu, qui de animalibus familiarium et pastorum suorum, vel aliorum etiam animalia ipsa eorum gregibus immiscentium, seu, qui de animalibus, quae in fraudem ecclesiarum in pluribus locis emunt, empta-que tradunt venditoribus vel aliis ab ipsis tenenda, seu, qui de terris, quas tradunt aliis excolendas, decimam solvi ecclesiis non permiserint aut prohibuerint, nisi post requisitionem, per eos, quorum intererit, super hoc eis factam, a praemissis destiterint infra mensem, aut si de iis, quae contra praemissa usurpare vel retinere praesumpserint, infra duos menses damnificatis ecclesiis emendam non fecerint competentem, sint, et tamdiu maneant ab officiis, administra-tionibus et beneficiis suis suspensi, donec destiterint et satisfecerint, ut superius est expressum. Quodsi religiosi huiusmodi administrationes vel beneficia non habeant : eo casu, quo alii supra dicti suspensionis, ipsi sententiam excommunicationis incurrant, ante satisfactionem condignam nullatenus absolvendi, privilegiis non obstantibus quibuscunque. Ceterum praemissa extendi nolumus ad animalia, quae per religiosorum ipsorum donatos seu oblatos tenentur, dum tamen illi religiosis eisdem cum effectu donaverint aut obtulerint se et sua.
Caput 2
Decima beneficiorum alicui concessa sibi debetur secundum taxationem et de moneta currente, nec possunt collectores propter hoc distrahere vel occupare ornamenta divinis officiis deputata. H. d. Ioann. Andr.
Idem in eodem. Si beneficiorum decima cuiusvis simpliciter concedatur ad tempus: secundum taxationem decimae, in illis partibus, in quibus fiet concessio, consuetam , et ad monetam currentem communiter ipsa decima levari poterit et debebit. Nec per collectores, levatores sive exactores ipsius decimae, ecclesiarum calices, libros et alia ornamenta, divinis officiis deputata, ex causa pignoris vel distractionis capi vel recipi volumus, nec distrahi seu quomodolibet occupari.