Text List

Titulus 17

TITULUS XVII.

DE IMMUNITATE ECCLESIARUM.

Caput 1

Revocat et pro infectis vult haberi decretalem Clericis eod. tit. 1. VI. cum suis declarationibus. Ioann. Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi. Quoniam ex constitutione Bonifacii Papae VIII. praedecessoris nostri, quae incipit „ Clericis laicos, et ex declaratione seu declarationibus ex illa postmodum subsecutis nonnulla scandala, magna pericula et incommoda gravia sunt secuta, et ampliora sequi, nisi celeri remedio succurratur, praesumitur verisimiliter in futurum: nos de consilio fratrum nostrorum constitutionem, et declarationem seu declarationes praedictas , et quicquid ex eis secutum est vel ob eas, penitus revocamus, et eas haberi volumus pro infectis, volentes et firmiter statuentes, illud contra quoscunque laicos, exigentes seu extorquentes ab ecclesiis ecclesiasticisque personis tallias seu collectas aut exactiones quascunque, et contra dantes ad id faciendum consilium, auxilium vel favorem, nec non et circa praestandas subventiones laicis ab ecclesiarum praelatis et aliis viris ecclesiasticis, inviolabiliter observari, quod super his a praedecessoribus nostris in Lateranensi et generali conciliis, quae nos sub obtestatione divini iudicii praecipimus observari districte, salubriter est provisum.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 17

Caput 1