Text List

Titulus 2

TITULUS II.

DE IUDAEIS ET SARRACENIS.

Caput 1

Principes Christiani compescere debent Sarracenos sibi subiectos ab invocatione publica nominis Machometi, et a peregrinatione, quam facere solent ad sepulcrum ipsius. H. d. Ioann. Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi. Cedit quidem in offensam divini nominis et opprobrium fidei Christianae, quod in quibusdam mundi partibus principibus Christianis subiectis, in quibus interdum seorsum, interdum vero permixtim cum Christianis habitant Sarraceni, sacerdotes eorum, Zabazala vulgariter nuncupati, in templis seu mesquitis suis, ad quae iidem Sarraceni conveniunt, ut ibidem adorent perfidum Machometum, diebus singulis certis horis in loco aliquo eminenti eiusdem Machometi nomen, Christianis et Sarracenis audientibus, alta voce invocant et extollunt, ac ibidem verba quaedam in illius honorem publice profitentur; ad locum insuper, ubi olim quidam sepultus exstitit Sarracenus, quem ut sanctum Sarraceni alii venerantur et colunt, magna Sarracenorum earundem partium et etiam aliarum confluit publice multitudo, ex quibus nostrae fidei non modicum detrahitur, et grave in cordibus fidelium scandalum generatur. Quum autem haec in divinae maiestatis displicentia non sint ullatenus toleranda : sacro approbante concilio, ipsa in terris Christianorum districtius fieri deinceps inhibemus, universis et singulis principibus catholicis, sub quorum dominio dicti Sarraceni morantur et fiunt praedicta, sub obtestatione divini iudicii obnoxius iniungentes, quatenus ipsi, tanquam veri catholici et Christianae fidei seduli zelatores, opprobrium, quod tam ipsis quam ceteris Christicolis per praemissa ingeritur, debita consideratione pensantes, ipsum, (ut proinde aeternae beatitudinis praemium assequantur,) de terris suis omnino auferant, et a suis subditis auferri procurent, inhibendo expresse, ne praefata invocatio seu professio nominis ipsius sacrilegi Machometi publice, aut peregrinatio praelibata ab aliquo in eorum exsistente dominio audeat attentari de cetero vel quomodolibet sustineri. Hi vero, qui secus praesumpserint, taliter ob divinam reverentiam castigentur ab ipsis, quod alii, eorum exemplo perterriti, a praesumptione simili arceantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 2

Caput 1