Titulus 5
TITULUS V.
DE USURIS.
Caput 1
Officiales communitatum, facientes, dictantes vel scribentes statuta super usuris solvendis, non repetendis, vel non restituendis, vel iudicantes secundum illa, vel non delentes illa, si possunt, infra tres menses de libris communitatum, vel illa servantes, excommunicati sunt. Ioann. Andr. —
Clemens V. in concilio Viennensi. Ex gravi ad nos insinuatione pervenit, quod quorundam communitates locorum in offensam Dei et proximi, ac contra iura divina pariter et humana usurariam approbantes quodammodo pravitatem, per statuta sua iuramento quandoque firmata usuras exigi et solvi nedum concedunt, sed ad sol vendas eas debitores scienter compellunt, ac iuxta ipsorum continentiam statutorum gravia imponendo, plerumque usuras repetentibus onera, aliisque utendo super his diversis coloribus et fraudibus exquisitis, repetitionem impediunt earundem. Nos igitur, perniciosis his ausibus obviare volentes, sacro approbante concilio statuimus, ut, quicunque communitatum ipsarum potestates, capitanei, rectores, consules, iudices, consiliarii aut alii quivis officiales statuta huiusmodi de cetero facere, scribere vel dictare, aut quod solvantur usurae, vel quod solutae, quum repetuntur , non restituantur plene ac libere, scienter iudicare praesumpserint, sententiam excommunicationis incurrant, eandem etiam sententiam incursuri, nisi statuta huiusmodi hactenus edita de libris communitatum ipsarum, (si super hoc potestatem habuerint,) infra tres menses deleverint , aut si ipsa statuta sive consuetudines, effectum eorum habentes, quoquo modo praesumpserint observare.
§. i. Ceterum, quia foeneratores sic ut plurimum contractus usurarios occulte ineunt et dolose, quod vix convinci possunt de usuraria pravitate: ad exhibendum, quum de usuris agetur, suarum codices rationum censura ipsos decernimus ecclesiastica compellendos.
§. 2. Sane, si quis in illum errorem inciderit, ut pertinaciter affirmare praesumat, exercere usuras non esse peccatum: decernimus, eum velut haereticum puniendum, locorum nihilominus ordinariis et haereticae pravitatis inquisitoribus districtius iniungentes, ut contra eos, quos de errore huiusmodi diffamatos invenerint aut suspectos, tanquam contra diffamatos vel suspectos de haeresi procedere non omittant.