Table of Contents
Apologia
Caput 26 [Bnf 12926 Transcription]
¶ Superioribus haud quaquam obstat quod ecclesia tenetur euangelium predicare omnibus gentibus: et quod ideo possumus eas compellere audire euangelicam veritatem. Equidem concedo ecclesiam teneri euangelizare, juxta illud Marci vltimo et Matthe. vltimo: "Euntes in mundum vniuersum predicate euangelium omni creaturae, et euntes docete omnes gentes" et cactera. Et 1º. ad Corinth. 9. "Necessitas enim mihi incumbit; vae enim mihi est si non euangelizauero". Haec verba precepti sunt et necessitatem inducunt, ut in c. quisquis. 14. q. 1. non tamen inde sequitur Non possunt cogi fideles ad audiendum Euangelium nos posse cogere in fideles ad audiendum euangelium, quod probatur quadruplici ratione.
Primo quoniam cum infideles non possint cogi suscipere fidem: multo minus cogi poterunt audire verba euangelica, per quae peruenitur ad fidem. Etenim: si non possum cogi ad religionem: non potero etiam cogi ad audiendum dogmata et traditiones religionis. Neque obstat si quis significat quod "fides est ex auditu: auditus autem per verbum christi" ad Roma. 10. Quemadmodum enim infideles non coguntur ad religionem: ex eo quod non possunt ad eam cogi nisi illato bello quod quidquid est vsquam malorum secum trahens: gignet potius odium nostrae religionis. quam fidei catholicae argumentum: sic etiam infideles sua regna incolentes non possumus cogere audire euangelium: nisi innumeris cedibus, incendijs vrbiumque euastationibus: et ideo sacrilegum um et stultum esset, bellum infidelibus inferre vt audiant euangelium: cum potius exinde oriatur odium religionis quam fidei profectums
¶ Secundo cum ecclesia vigilet semper et sollicita sit de commodis gregis christiani: neque vsquam cogat audire verbum Dei infideles sibi subditos de jure et de facto puta subditos christianis principibus vt Judaei et Sarraceni, necessario infertur: infideles neque de jure neque de facto subditos non esse cogendos audire verbum Dei.
¶ 3º, Christus solum precepit praedicare euangelium per omnem orbem: Vbi autem euangelium praedicatur impletum censetur preceptum christi et nolentes audire praedicantes sibi imputent: et deo rationes reddent: tumque vsurpare licebit consilium sapientis Ecclesias. 32: "Vbi auditus non est non effundas sermonem".
¶ 4º. Ex institutione qua ehristus primum misit discipulos suos ad euangelizandum liquet expresse quid debeat fieri cum infideles euangelium audire nolunt. Legimus enim Matthe. c. 10. et Marci c. 6. Luce vero 10. "Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: pax huic domui. Et siquidem fuerit domus illa digna veniet pax vestra super eam, si autem non fuerit digna pax vestra reuertetur ad vos, et quicumque non receperit vos neque audierint sermones vestros: exeuntes foras domo vel ciuitate excutite puluerem de pedibus vestris. Amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die judicij: quam illi ciuitati". Haec ibi.
Ecce christus non docuit nolentes audire euangelium cogendos esse vel puniendos, sed sibi ad diem judicij poenam reseruabit: sicut etiam reseruabit penam nolentium credere juxta illud Matthe. 1011. Et Luc. 10: "tunc cepit exprobare ciuitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent penitentiam. Vae tibi Corozajn: vae tibi Bethsayda: quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes: quae factae sunt in vobis: olim in cilicio et cinere penitentiam egissent. Verum tamen dico vobis. tyro et Sydoni remissius erit in die judicij quam vobis. Et tu, Capharnaum" et caetera, "quia si in Sodomis", et caetera. "Verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remisius erit in die judicij quam tibi". Et secundum Marcum ultiº capº. "qui vero non crediderit, condemnabitur".
Ergo quemadmodum ecclesia puniens infideles nolentes suscipere euangelium vsurparet ius quod dominus sibi reseruabit: sic etiam vsurpare dicceretur si cogeret infideles ad audiendum euangelium. Par enim ratio est in vtroque casu: quia scilicet vtriusque delicti punitionem infligendam, sibi reseruauit christus pro die judicij. Quod expresse docet S. Thomas in tractatu contra empugnantes religionem. c. 15, ad 4m argumentum: super illum locum:
.S. Tho. "excutite puluerem. vbi sic ait ad 4m. dicendum quod dominus praecepit quod apostoli pedes excutiant a puluere in testimonium eorum, eos non recipiunt. Vnde Marci 6. dicitur: excutite puluerem de pedibus ex S. Thoma probatur quod infideles cogendi non sunt vt audiant predicatores vestris in testimonium illis. Vnde super illud Luc. 10. excutite puluerem dicit glossa: ad contestationem terreni laboris quem pro eis innaniter susceperunt. Et hoc testimonium ordinatur ad diuinum judicium. Vnde sequitur Matthe. 10. amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die judicij: quam illi ciuitati. Ab illis ergo dominus discipulis suis mandat vt non recepti recedamus: qui finali judicio pro suis sceleribus reseruantur: sicut sunt infideles de quibus dicitur 1. ad corinth. 5. eos qui foris sunt judicabit deus. Sed de his qui intus sunt scilicet fidelibus: judicium ecclesiae committitur. Vnde si aliquis in societate fidelium recipi volit: et ipsi injuste contradicant: non debet homo hoc diuino judicio reseruari: sed ad judicium ecclesiae corrigendum deduci". haec S. Tho. in forma.
Equidem cum verba et actiones Christi nobis exemplaria esse debeant: nescio quid expressius reperiri possit aut certius: quam dumcum hac suorum institutione docuijsse homines non esse cogendos ad audiendum euangelium. Quod si hoc non sufficit attende quid in casu isto ad confirmationem veritatis huius: christus egit et dixit: Luc. 9. Vbi Joanes et Jacobus videntes Samaritanorum populum noluisse recipere christum volentem ingredi dixerunt ei: "domine vis dicimus vt descendat ignis de coelo qui absumat illos"? Christus autem "conuersus increpauit illos dicens. Nescitis cuius spiritus estis filius hominis non venit animas perdere: sed saluare": quasi diceret "non est spiritus bonus qui hoc vobis dictat, et sequitur: et abierunt in aliud castellum".
Ille autem ipse populus qui christum tunc recipere noluit: primo amplexus est euangelicam veritatem per mulierem Samaritanam iuxta glosam ibi. Et docet pulchre Joanes c. 4. quod etiam Beda et Ambrosius notant super eum locum: et legitur in glosa ordinaria: Denique Samaritani cicius crediderunt a quibus hoc loco ignis arcetur. Haec glosa. Et refert Gratianus 23. q. 4. c. quod christus discipulos suos increpauit et caetera.
Ecce christus verbo et opere docuit infideles non esse cogendos ad audiendum Euangelium. Sed si audire noluerint nobis abeundum est in alium locum quousque beneuolos inueniamus audientes. Christum autem eterni doctoris jussu audire id est imitari tenemur juxta illud Matthe. 17. "hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui: ipsum audite". Datus est enim in ducem ac preceptorem gentium juxta illud Esaij 55:
Neque aduersatur si quis replicet infideles: numquam futuros christianos: si non possunt cogi ad audiendum euangelium ad quod dicimus non oportere nos curare salutem hominum diligentius quam ehristus ipse, qui pro illis preciosum sanguinem suum fudit, juxta illud Matthe. 10. "Sufficit discipulo vt sit sicut magister eius", et luc. 6, et Joan. 13. "Perfectus omnis erit si sit sicut magister eius".
Imitemur exempla christi et doctrinam christi: et apostolorum eius et reluceat imago eius in moribus nostris. Exprimamus: factis magistrum et seruatorem nostrum: et tunc qui de paganismo ad eternam vitam fuerint preordinati libentissime: accurrerent ad ouile christi: ad ciuitatem dei: ad locum extra quem non est salus. Infideles autem qui nobis christiana viuentibus et modo prefato eos docentibus audire vel conuerti neglexerint sibi non nobis imputabitur.
Neque enim aliam arbitror esse rationem quare sarraceni. Turcae et infideles alij fidem nostram amplecti nolunt, quam quia ea quae verbis offerimus opere negamus. Non ergo est impossibile infideles amplecti fidem ex eo: quod non liceat illos armis impetere vt audiant euangelium. Efficacissimum enim remedium est vt videant in moribus nostris relucentem vitam christianam. Obtrudere autem euangelium armatis copijs: non est exemplum christianum: sed pretextus ad rapiendum alienas facultates: subigendasque alienas prouintias.
Optimum remedium, vt haec seditiosa et diabolica facinora cessarent esset: vt e regionibus jam pacatis, et in quibus aliqui fidem nostram amplexi sunt: mitterentur legati ex illis nouiter conuersis nomine aliquorum piorum et religiosorum virorum quibus jam ipsi deuoti sunt: qui caeteris eius prouintiae gentibus denunciarent: qua consilio pij illi homines, et ab aliorum sicariorum moribus longe distantes venerint in eas prouintias, vt scilicet illis anuntiarent viam veritatis et veri dei cultumr: ita nobis contigit latissimas prouintias adducere ad fidem. Deinde vtile esset arcem aliquam loco accomodato erigere: vbi praedicatores imposito presidio bonorum et probatorum sedem haberent. His autem presidianis non cedibus non opibus indorum inhiantibus: oporteret principem stipendium opimum concedere.
Hoc suaui et christiano modo absque seditione et armorum strepitu, solo christi verbo et armorum comoditate / lenitate et officijs, quibus mansuescunt etiam ferae: adduximus ad fidem nonullas prouintias Tecultanas ad Guatimale regnum pertinentes. Missimus enim ad illos aliquos ex nouiter conuersis, qui nos et amabant et colebant. Hi caeteris exposuerunt nos ad eos venire zelo domus dei: et vt ignorantia qua tot seculis tenebantur expergiscerentur: non vt eos proprijs facultatibus et libertate spoliaremus quemadmodum ceteri hyspani faciebant: Omnes res naturales volunt in finem suum suauiter dirigi et ita illas mouet dominus, qui "omnia suauiter disponit": Sapien. 8. Hoc magnum donum mihi et socijs meis concessum fuit a christo.
Tot enim animarum millia creatori ac seruatori suo asseruimus absque tumultu omni lenitate ac beneuolentia: et ita illis conuictus noster placuit: vt regio paulo ante indignabunda, et quae capitali odio nostros prosequebatur propter ingentia mala quae sepe illis intulerant: deposita ferociatate: paccatissima redderetur: adeo vt jussu inuictissimi principis nostri Philippi Caroli illius magni caesaris filij prouintiae illae dictae sint prouintiae verae pacis.
Neque dubito Christum hoc opere quod per nos omnium infirmos efficere dignatus est: voluisse ostendere quam prepostere Euangelium antea eis gentibus fuerit predicatum: quantum distarent ab eius doctrina / cedes et incendia ab impijssimis hominibus in miseras illas gentes comissa: et qualiter esset illis deinceps euangelium predicandum.
Qui autem hoc modo euangelizans suaue jugum christi gentibus suauiter imponere non valuerit: satis impleuit preceptum christi, qui eius institutionem et exemplum secutus est. Aliter autem predicans euangelium scilicet armis, jam discessit a doctrina christi neque apud illum aliquo modo excusari poterit.
Non enim sunt facienda mala vt eueniant bona ad Roma. 3. nec pretextu pietatis est comittenda impietas ut in c. non est putanda, 1. q. 1. et in c. ad apostolicam. de simonia. Sic aptissime Diuus Augustinus lib. de mendacio, et legitur. 22: q. 2, in c. faciat homo (inquit) "etiam pro temporali salute hominum quod potest. Cum autem ad hoc ventum fuerit vt tali salute nisi peccando consulere non posset: jam se existimet non habere quid faciat quoniam id reliquum esse prospexit quod recte faciat". Haec Augustinus,
Ex his constat non esse inferendum Indis bellum pretextu quod christi praedicationem audiant etiam si praedicatores occiderint: quia non praedicatores, vt praedicatores: nec christianos vt christiani sunt occidunt: sed vt publicos hostes sibi truculentissimos: ne ab eis vel opprimantur vel mactentur, interimunt. Metuant ergo Deum peruersarum molitionum vltorem: qui sub pretextu propagandae fidei: armatis copijs alienas possessiones inuadunt rapiunt et detinent.
On this page