Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Praedestinatio de hominibus salvandis, et de bonis, quibus et hic liberantur et in futuro coronabuntur. Praedestinavit autem ab aeterno Deus homines ad bona eligendo, et praedestinavit eis bona praeparando.

Quod homines praedestinavit, Apostolus ostendit dicens: "Praedestinavit quos praescivit fieri conformes imaginis Filii sui." Et alibi: "Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati."

Quod autem eis bona praeparaverit, propheta Isaias ostendit dicens: "Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus vel exspectantibus te."

Ergo ab aeterno praedestinavit quosdam futuros bonos et beatos, id est elegit, ut essent boni et beati, et bona eis praedestinavit, id est praeparavit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4