Capitulum 6
Capitulum 6
Duobus namque his modis dicitur in Scriptura aliquid locale sive circumscriptibile, et e converso, scilicet vel quia dimensionem capiens longitudinis, altitudinis et latitudinis distantiam facit in loco, ut corpus; vel quia loco definitur ac determinatur, quoniam, cum sit alicubi, non ubique invenitur; quod non solum corpori, sed etiam omni creato spiritui congruit.
Omne igitur corpus omni modo locale est; spiritus vero creatus quodam modo localis est, et quodam modo non est localis. Localis quidem dicitur, quia definitione loci terminatur, quoniam cum alicubi praesens sit, totus alibi non invenitur; non autem ita localis est, ut, dimensionem capiens, distantiam in loco faciat.
Divina igitur sola essentia omnino in-localis et incircumscriptibilis est, quae nec locis movetur aliquo modo - scilicet vel determinatione finita, vel dimensione suscepta - nec temporibus, scilicet affectu et cognitione. His enim duobus modis, scilicet loco vel tempore, fit mutatio creaturae, quae longe est a Creatore.
Unde Augustinus Super Genesim: "Deus, inquit, omnipotens, incommutabili aeternitate, voluntate, veritate semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem; movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas, quas condidit, administret. Cum ergo tale aliquid agit, non debemus opinari eius substantiam, quae Deus est, temporibus locisque mutabilem, sive per tempora et loca mobilem, cum sit ipse et interioromni re, quia in ipso sunt omnia; et exterior omni re, quia ipse est super omnia; et antiquior omnibus, quia ipse est ante omnia; et novior omnibus, quia ipse idem est post omnia," scilicet post omnium initia.
On this page