Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Ostenditur quoque ex illis verbis, Filium et Spiritum sanctum non esse de nihilo, sed de aliquo, nec tamen de aliqua materia.

Unde etiam Hilarius in XII libro De Trinitate ait: "Unigenitus Deus, cum natus sit, patrem testatur auctorem; cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo; et cum ange tempus natus est, omnem sensum praevenit nascendo." Hic aperte dicitur, quod Filius non est natus ex nihilo.

Similiter et Spiritus sanctus non est dicendus esse vel procedere ex nihilo, "quia Filius de substantia Patris natus est," id est, a Patre est, cum quo est eiusdem substantiae et eadem substantia. Ex quo sensu etiam accipiendum est illud: "Pater genuit id quod est ipse," id est, Filium, qui est hoc quod Pater.

Et hoc ita debere intelligi Augustinus aperit, dicens in I libro Contra Maximinum: "Hoc genuit Pater quod est; alioquin non est verus Filius, si quod est Pater non est Filius."

Item: "Substantia Dei genuit Filium," id est, Pater substantia genuit Filium, qui est eadem substantia et eiusdem substantiae. Quod sic esse intelligendum Augustinus ostendit, dicens ad Maximinum: "Sicut dicis, spiritus spiritum genuit; ita dic: spiritus eiusdem naturae vel substantiae spiritum genuit. Item, sicut dicis: Deus Deum genuit, ita dic: Deus eiusdem naturae vel substantiae Deum genuit. Hoc si credideris et dixeris, nihil de hac re ulterius accusaberis." His enim verbis aperit, quomodo praedicta debeant intelligi.

Similiter: "Filius natus est de substantia Patris, vel Pater genuit Filium de sua natura sive essentia," id est, de se natura et essentia genuit Filium eiusdem essentiae ac naturae, et qui est eadem essentia ac natura. Similiter expone illud: "Filius substantiae Patris," id est, Filius Patris substantiae, id est, qui est substantia, cum quo et Filius eadem substantia est, quia consubstantialis est Patri Filius.

Et hic sensus iuvatur ex verbis Augustini, qui in libro VII De Trinitate ait: "Tres personas eiusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus. Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona." His verbis ostendit, non esse dicendum, personam esse ex essentia, nisi ex sensu praedicto.

Qui sensus confirmatur etiam ex eo quod in XV libro De Trinitate idem ait: "Sicut nostra scientia scientiae Dei, sic et nostrum verbum, quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi Verbo Dei, quod natum est de Patris essentia. Tale est autem, ac si dicerem: De Patris scientia, de Patris sapientia, vel quod est expressius, de Patre essentia, de Patre scientia, de Patre sapientia."

Ex hoc itaque intellectu Verbum Dei Patris, unigenitus Filius, per omnia Patri similis et aequalis, recte dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia; quia est hoc omnino quod Pater, non tamen Pater, quia iste Filius, ille Pater.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2