Capitulum 4
Capitulum 4
Utrum immortalitas, quam habuit tunc, fuerit de conditione naturae, an ex gratiae beneficio.
Solet hic quaeri, cum homo primus mortale et immortale corpus habuerit, utrum ex conditione naturae ipsius corporis habuerit utrumque, an alterum beneficium esset gratiae, scilicet immortalitas, id est posse non mori.
Ad quod dici potest, quia alterum habebat in natura corporis, id est posset mori; alterum vero, scilicet posse non mori, erat ei ex ligno vitae, scilicet ex dono gratiae.
Unde Augustinus Super Genesim: "Quodam modo creatus est homo immortalis, quod erst ei de ligno vitae, non de conditione naturae. Mortalis erat conditione corporis animalis, immortalis beneficio Conditoris. Non enim immortale erat, quod omnino mori non posset; quod non erit, nisi cum fuerit spirituale." Aperte dicit, quod non ex natura, sed ex ligno vitae habebat posse non mori.
Propter hoc aliqui dicunt, quod nisi ligno illo d uteretur non erm- teret, qiiia peccaret. Peccaret enim, si illo ligno non e si B,. quiia praeceptum erat ei, ut comederet de omni ligno paradisi, nisi de ligno scientiae boni et mali. Sicut ergo peccavit comedendo quod erat prohibitum, ita etiam peccaret, si non comederet quod erat iussum.
On this page