Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De forma, in qua venit.

« Sed quia illi per violentiam nocere non poterat, ad fraudem se convertit, ut dolo hominem supplantaret,*quem virtute superare nequiret. Nea autem fraus illius nimis manifestaretur, in sua specie non venit, ne pperte cognosceretur—'et ita repelleretur. Iterum, ne nimis oeculta foret fraus eius, quae caveri non posset, et homo simul videretur iniuriam pati, si taliter circumveniri permitteret eum Deus, ut praecavere non posset, in aliena quidem forma ve— nire permissus est diabolus, sed in tali, in qua eius malitia facile posset deprehendi. Ut igitur in propria forma non veniret, volun- tate sua factum est; ut autem br forma suae malitiae congruenti veniret, divinitus factum est. Venit igitur ad hominem in serpente, qui forte, si permitteretur, in columbae specie venire maluisset. Sed non erat dignum, tit-spiritus malignus illam formam homini odiosam faceret, in qua Spiritus "sanctus appariturus erat2». « Non ergo nisi per serpentem tentare permissus fuit diabolus, ut per illud quod foris erat, astutiam tentantis animadvertere feminae, quiret 3 ». Diabolus enim per serpentem tentabat, in quo loquebatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2