Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quare peccatum hominis, et non angeli, remediabile sit.

"Homo igitur, qui sola exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori impulsu fuerat prostratus. Et tamen quia aliquam, licet modicam, cadendi occasionem habuit, idcirco per Dei gratiam iuvari potuit ad veniam, ut qui per alium ceciderat, per alium erigeretur". "Qui ergo incitatorem habuit ad malum, non iniuste reparatorem habuit ad bonum. Diabolus vero, quia sine alicuius tentatione peccavit, per alium, ut surgeret, iuvari non debuit nec per se potuit; et ideo irremediabile peccatum eius exstitit. Peccatum vero hominis, sicut per alium habuit initium, ita per alium non incongrue habuit remedium".

Praeterea angelica natura, quoniam non tota perierat, sed ex parte perstiterat, non est redempta; humana vero tota perierat, et ideo ne penitus perderetur, ex parte est redempta, ut inde ruina suppleretur angelica.

Unde Augustinus in Enchiridion "Placuit universitatis Creatori et Moderatori, ut, quoniam non tota multitudo Angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat,-in perpetua perditione remaneret; quae autem cum Deo, illa deserente, perstiterat, de sua certissime cognita semper felicitate gauderet. At vero creatura rationalis, quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque supplmns tota perierat, ex parte debuit reparari, unde angelicae. societati suppleretur, quod ruina illa minuerat. Hoc enim promissum est Sanctis, quod erunt "aequales Angelis Dei"".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7