Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quare Deus permiserit hominem tentari quem sciebat casurum.

Praeterea quaeri solet, "cur Deus hominem tentari permiserit, quem decipiendum esse praesciebat".

"Sed non esset laudabile homini, si ideo bene vivere posset, quia nemo male vivere suaderet, cum natura posse et in potestate haberet velle non consentire suadenti, Deo iuvante" ; "et est gloriosius non consentire quam tentari non posse"

Moventur etiam quidam dicentes: "Cur creavit Deus quos futuros malos praesciebat? Quia praevidit quid boni de malis eorum esset facturus. Sic enim eos fecit, ut relinqueret eis unde aliquid facerent; et si culpabiliter aliquid facerent, illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se habent voluntatem malam, ab illo naturam bonam et iustam poenam". "Frustra igitur dicitur, non deberet Deus creare, quos praesciebat malos futuros; sciebat enim, bonis profuturos et iuste pro mala voluntate puniendos".

Addunt etiam: "Talem hominem deberet facere, qui nollet omnino peccare."

"Concedimus quidem, meliorem naturam esse, quae omnino peccare nollet; concedant et ipsi, non esse malam, quae talis facta est, ut posset non peccare, si vellet; et iuste punitam, quae voluntate, non necessitate peccavit. Cum ergo haec bona sit, illa melior, cur utramque non faceret, ut uberius laudaretur de utraque? Illa enim de sanctis Angelis, haec de hominibus est".

Item inquiunt: "Si Deus vellet, et isti boni essent."

"Et hoc quidem quidem concedimus; sed melius voluite, ut quod vellent essent, et boni quidem non infructuose mali vero non impune essent".

Item inquiunt: "Posset Deus voluntatem eorum vertere in bonum, quia omnipotens est."

"Posset revera. Cur non fecit? Quia noluit. Cur noluit? Ipse novit. Non debemus "plus sapere, quam oportet""

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1