Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

Quando autem mulier sine viro gustat, aliquando est mortale, aliquando veniale peccatum.

Ut enim dictum est, tunc mulier sine viro gustat, cum ita delectatione cogitationis peccatum tenetur, ut faciendum non decernatur; vel cum quidam terminus et mensura peccato adhibetur a viro, ut non liceat mulieri effrenata libertate in peccatum progredi. Si vero peccatum non diu teneatur delectatione cogitationis, sed statim ut mulierem tetigit, viri auctoritate repellitur, veniale est. Si vero diu in delectatione cogitationis teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est, et pro eo damnabitur simul vir et mulier, id est totus homo, quia et tunc vir non, sicut debuit, mulierem cohibuit, unde potest dici consensisse.

Itaque, ut breviter summam perstringam, quando peccatum ita in anima concipitur, ut illud facere disponat vel etiam perficiat, aliud frequenter, aliud vel semel, vel etiam quando delectatione cogitationis diu tenetur, mortale est. Cum vero in sensuali motu tantum est, ut praediximus, tunc levissimum est, quia ratio tunc non delectatur. Ideo autem supra dixi: "aliud frequenter, aliud semel", quia, ut quibusdam. placet, quaedam sunt, quae, si tantum semel fiant vel facienda disponantur, damnant; quaedam vero non, nisi saepius fiant vel facienda decernantur, ut de otioso verbo et huiusmodi.

Haec Augustinus in XII libro De Trinitate tradit dicens: "Sicut in illo coniugio primorum hominum serpens manducandum persuasit, mulier autem non manducavit sola, sed viro suo dedit, et simul manducaverunt; ita et in quodam secreto coniugio, quod in unoquoque homine geritur et dignoscitur, cum rationi scientiae, quae in rebus temporalibus agendis ratiocinandi vivacitate versatur, animalis sensus ingerit quandam illecebram; tunc velut serpens alloquitur feminam. Huic autem illecebrae consentire, de ligno vetito est edere. Sed iste consensus, Si sola cogitationis delectatione contentus est, superiori vero auctoritate ita retinentur membra, ut non "exhibeantur arma iniquitatis peccato"; sic habendum aestimo, velut lignum vetitum mulier sola comederit."

"Si autem in consensu illo ita decernitur quodque peccatum, ut, si potestas sit, etiam opere impleatur, intelligenda est mulier dedisse viro suo simul edendum illicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suaviter, verum etiam perpetrandum efficaciter mente decerni, nisi et illa mentis intentio penes quam summa potestas est membra in opus movendi vel ab opere cohibendi, malae actioni cedat. Nec sane, cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volvens libenter, quae statim, ut attigerunt animum, respui debuerunt, negandum est esse peccatum, sed longe minus, quam et si opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum et dicendum: "Dimitte nobis debita nostra, sicut et ne dimittimus debitoribus nostris". Neque enim, sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur, ita dici potest in homine uno, si delectationibus illicitis, a quibus continuo se deberet avertere, cogitatio sola libenter pascatur, nec facienda decernantur mala, sed tantum suaviter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine viro posse damnari. Absit hoc credere. Haec quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur, nisi haec, quae sine voluntate operandi, sed tamen cum voluntate animum talibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur esse peccata, per Mediatoris gratiam remittantur".

Idem quoque in libro II Contra Manichaeos de hoc eodem sic ait: "Apostolus dicit, "secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae". Numquid ergo visibiliter eis apparet, aut quasi corporeis locis accedit ad eos et operatur? Sed miris modis per cogitationem suggerit quidquid potest; quibus suggestionibus a resistendum est. "Non enim ignoramus"astutias eius. Quomodo enim accessit ad Iudam, quando ei persuasit ut Dominum traderet? Numquid in locis, aut per hos oculos ei visus et? Sed utique, ut dictum est, "in cor eius intravit". Repellit autem illum homo, si paradisum custodiat. "Posuit enim hominem Deus in paradiso, ut operaretur et custodiret illud", quia sic Ecclesiae dicitur in Canticis Canticorum: "Hortus conclusus, fons signatus"; quo utique non admittitur perversitatis ille persuasor, sed tamen per mulierem decipit. Non enim etiam ratio nostra deduci ad consensionem peccati potest, nisi cum delectatio mota fuerit in illa parte animi, quae debet obtemperare rationi tanquam rectori viro. Etiam in unoquoque nostrum nihil aliud agitur, cum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus: serpente, muliere et viro. Nam primo fit suggestio sive per cogitationem, sive per sensus corporis: vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo; quae suggestio cum facta fuerit, si cupiditas nostra non moveatur ad peccandum, excludetur serpentis astutia. Si autem mota fuerit, quasi iam mulieri persuasum erit; sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque compescit; quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et quod libido commoverit, faciendum esse decernat, ab omni beata vita tanquam de paradiso expellitur homo. Iam enim peccatum imputatur, etiamsi non subsequatur factum, quando rea tenetur in consensione conscientia".

Haec de animae partibus interseruimus, ut ipsius animae natura plenius cognosceretur, et secundum quam sui portionem in ea sit liberum arbitrium intelligatur, scilicet secundum rationem, quo omne mortale peccatum geritur, sed non omne veniale, illud scilicet, quod in solo motu sensualitatis existit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12