Text List

Capitulum 15

Capitulum 15

Quod nihil extrinsecum convertatur in humanam substantiam, quae ex Adam est.

Quod vero nihil extrinsecum in humani corporis naturam transeat, Veritas in Evangelio significat dicens: "Omne quod intrat in os, in ventrem vadit, et in secessum emittitur".

"Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo: Puer, qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget, quam habiturus erat si viveret usque ad aetatem triginta annorum, nullo vitio corporis impeditus. Unde ergo illa substantia, quae adeo parva fuit in ortu, in resurrectione tam magna erit, nisi sui in se multiplicatione? Unde apparet, quod etiam si viveret, non aliunde sed in se augmentaretur illa substantia; sicut costa, de qua facta est mulier, et sicut panes evangelici. Non infitiamur tamen, quin cibi et humores in carnem et sanguinem transeant, sed non in veritatem humanae naturae, quae a primis descendit parentibus, quae sola in resurrectione erit; reliqua vero caro, in quam cibi transeunt, tanquam superflua in resurrectione deponetur" ; quae tamen ciborum aliarumque rerum fomentis coalescit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 15