Capitulum 3
Capitulum 3
Quod Christus ubique totus est, sed non totum; ut totus est homo vel Deus, sed non totum.
Et utique lotus eodem tempore erat in inferno, totus in caelo, totus ubique. Persona enim illa aeterna non maior erat, ubi carnem et animam simul unitam sibi habebat, quam ubi alterum tantum; nec maior erat, ubi utrumque simul, vel alterum tantum unitum habebat, quam ubi erat neutrum habens unitum. Totus ergo Christus et perfectus ubique erat.
Unde Augustinus: "Non dimisit Patrem Christus, cum venit in Virginem, ubique totus, ubique perfectus. Uno igitur eodemque tempore totus erat in inferno, totus in caelo: erat apud inferos resurrectio mortuorum, erat super caelos vita viventium; vere mortuus, vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas non perdidit". "Mortem igitur Dei Filius et in anima non pertulit, et in maiestate non sensit; sed tantum participatione infirmitatis Rex gloriae crucifixus est".
Ex his apparet, quod Christus eodem tempore lotus erat in sepulcro, totus in inferno, totus ubique , sicut et modo totus est, ubicumque est, sed non totum.
Nec in sepulcro vel in inferno lotum erat, etsi totus; sicut Christus totus est Deus, totus homo, sed non totum, quia non solum est Deus vel homo, sed et Deus et homo. "Totum" enim ad naturam refertur, "totus" autem ad hypostasim; sicut "aliud" et "aliquid" ad naturam, "alius" vero et "aliquis" ad personam referuntur.
Unde Ioannes : "Totus Christus est Deus perfectus, non autem lotum Deus est; non enim solum Deus est, sed et homo; et totus homo perfectus, non autem totum homo, non solum enim"
On this page