Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

[Cap. III ] ut eum proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Nullum vero exceptum esse, cui misericordiae negandum sit officium, quis non videat, cum usque ad inimicos eliam porrectum sil, Domino dicente: "Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos". "Manifestum est igitur, omnem hominem proximum esse deputandum". "Proximi vero nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest".

Unde consequens est, et cui praebendum et a quo praebendum est officium misericordiae, recte proximum dici. Manifestum est igitur, praecepto dilectionis proximi etiam sanctos Angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia.

"Ex quo et Dominus proximum se nostrum dici voluit, ut in parabola saucii significat et in Propheta: "Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam."Sed quia excellentior ac supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum dilectionis Dei a proximi dilectione distinctum est". Ideoque licet Deus omnia nobis impendat beneficia, non tamen nomine proximi includitur in illo praecepto; quem non sicut nos diligere debemus, sed plus quam nos "toto corde et anima."

Christum vero, in quantum homo est, sicut nos diligere debemus, einsque secundum hominem dilectio illo continetur mandato; quem etiam secundum hominem magis quam nos, sed non quantum Deum, debemus diligere, quia in quantum est homo, minor est Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3