Capitulum 1
Capitulum 1
De ordine diligendi, quid prius, quid post.
Post praedicta, de ordine caritatis agendum est, quia dicit sponsa : "Introduxit me rex in cellam vinariam et ordinavit in me caritatem." Videamus igitur ordinem, quid prius, quid post "" esse debeat. Peccat enim qui praepostere agit: nam scire quid facias, et nescire ordinem faciendi non est perfectae cognitionis: ordinis namque ignorantia conturbat meritorum formam.
Ordinem autem diligendi Augustinus insinuat dicens: "Ipse est qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut aeque diligat quod minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque diligendum est. Omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum; Deus vero propter se ipsum. Et Deus propter se omni homine amplius diligendus est; et amplius quisque Deum debet diligere quam se ipsum. Item, amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum Deo perfrui quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit, qua fruimur Deo".
Audisti aliqua de ordine caritatis, ubi expressum est, nos amplius debere diligere Deum quam omnes homines vel nos ipsos, et amplius animam alicuius hominis quam corpus nostrum.
In enumeratione etiam quatuor diligendorum, superius posita, prius ponitur quod supra nos est; secundo, quod nos sumus; tertio, quod iuxta nos est; quarto, quod infra nos est. Ubi ordo diligendi insinuari videtur ex ratione enumerationis . Non est autem apertum, utrum omnes homines pariter debeamus diligere et tantum, quantum nos vel minus.
On this page