Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De gradibus caritatis.

Sciendum quoque est, diversos esse gradus caritatis: est enim caritas incipiens, proficiens, perfecta, perfectissima.

Unde Augustinus: "Perfecta caritas haec est, ut quis paratus sil pro fratribus etiam mori. Sed nunquid mox ul nascitur, iam prorsus perfecta est? lmmo ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur; cum ad perfectionem venerit, dicit: "Cupio dissolvi, et esse cum Christo ,"" etc.

Hic aperte progressus et perfectio caritatis insinuatur, quam perfectionem etiam Veritas commendat dicens: "Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis ." Quod utique dictum est de opere dilectionis, quia maior dilectionis effectus non est quam ponere animam pro aliis. Nec te moveat quod ait "pro amicis:" qui enim ponit animam pro amicis, ponit et pro inimicis, ad hoc ut ipsi fiant amici.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3