Capitulum 3
Cap. IIII
De usibus eorum.
Verumtamen, an hae virtutes (cum et ipsae in animo esse incipiant, qui, cum sine illis prius esset, tamen animus erat) desinant esse, cum ad aeterna perduxerint, nonnulla quaestio est.
Quibusdam visum est, esse desituras, et de tribus quidem, prudentia scilicet, fortitudine, temperantia, cum hoc dicitur, non nihil dici videtur.
lustitia enim immortalis est et magis tunc perficietur in nobis, quam esse cessabit, cum beate vivemus contemplatione naturae divinae, quae creavit omnes, ceterasque instituit naturas, qua nihil melius et amabilius est; cui regenti esse subditum iustitiae est. Et ideo immortalis est omnino iustitia, nec in illa beatitudine esse desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et maior esse non possit.
Fortassis et aliae tres virtutes: prudentia sine ullo iam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum, erunt in illa felicitate, ut prudentiae ibi sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare; fortitudinis, ei firmissime cohaerere; temperantiae, nullo defectu noxio delectari.
"Quod vero nunc agit iustitia in subveniendo miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non erit omnino ibi , ubi nihil mali erit. Ista igitur virtutum opera huic mortali vitae necessaria, sicut fides, ad quam referenda sunt, in praeteritis habebuntur".
Ecce aperte hic dicit Augustinus, quod praedictae virtutes in futuro erunt, sed alios usus tunc habebunt quam modo.
Cui Beda consentit, Super Exodum ita dicens: "Columnae, ante quas appensum est velum, potestates caeli sunt quatuor eximiis virtutibus praeclarae, id est fortitudine, prudentia, temperantia, iustitia, quae aliter in caelis servantur ab Angelis et animabus sanctis, quam hic a fidelibus". Et consequenter assignat Beda usus illarum virtutum secundum praesentem et futurum statum, imitans Augustinum in praemissis assignationibus.
On this page