Capitulum 2
Capitulum 2
Quibusdam placet, non esse periurium, ubi non est mendacium, et sicut dicitur aliquando falsum sine mendacio, ita iuratur falsum sine periurio. Falsum forte dixit Apostolus, cum se venturum ad Corinthios promisit; nec tamen, sicut ei imponebatur, culpam mendacii contraxit, quia sic animo sentiebat. Et si iuramento illud confirmasset, non periurium incurrisset, quia, quantum in ipso fuit, verum dixit; et si iurationem addidisset, quantum in se foret, verum iurasset, etsi aliter evenerit, quam dixit. Ideo, sicut quis non est mendax, nisi aliter sentiat animo quam dicit, sive ita sit, sive non, ita videtur quibusdam, neminem periurum constitui, nisi aliter sentiat animo quam loquitur, sive ita sit, sive non.
On this page