Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De clavibus.

Claves istae sunt non corporales, sed spirituales, scilicet "discernendi scientia et potentia iudicandi", id est ligandi et solvendi, qua "dignos recipere, indignos debet excludere a regno" ecclesiasticus iudex, qui sicut habet ius ligandi, ita et solvendi.

Unde Ambrosius: "Dominus par ius et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari conditione promisit; ergo qui solvendi ius non habet, nec ligandi habet".

Et infra: "Certum est, quod Ecclesiae utrumque licet, hae resis utrumque non habet; ius enim hoc solis permissum est sacerdotibus. Recte igitur Ecclesia hoc vindicat, quae veros habet sacerdotes; haeresis vindicare non potest, quae veros sacerdotes non habet".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2