Capitulum 2
Capitulum 2
[Cap. II]. "Est enim unctio, quae fit chrismate; quae dicitur principalis unctio, quia in ea principaliter Paraclitus datur. Unde et propter abundantiam gratiae duos liquores mixtos habet, oleum scilicet et balsamum famae. Chrisma vero Graece, unctio dicitur Latine. Nec tamen omne oleum ad unctionem sanctificatum chrisma vocatur, sed illud solum, quod miscetur cum balsamo, quo capita regum et pontificum unguntur , quo etiam baptizatos sacerdos ungit in vertice, et pontifex per impositionem manus confirmandos ungit in fronte."
"Est et alia unctio, qua catechumeni et neophyti unguntur in pectore et inter scapulas in perceptione baptismi."
"Ait enim lacobus: "Infirmatur aliquis" "in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et alleviabit" "eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei."In quo ostenditur duplici ex causa Sacramentum hoc institutum, scilicet ad peccatorum remissionem et ad corporalis infirmitatis alleviationem. Unde constat, eum qui hanc unctionem fideliter devoteque percipit, et in eorpore et in anima alleviari, si tamen expedit ut in utroque allevietur. Quodsi forte corporis valetudinem illi habere non expedii, illam quae est animae sanitatem in hoc Sacramento acquirit".
"Et sicut in aliis Sacramentis, ita et in isto aliud est Sacramentum, aliud res Sacramenti. Sacramentum est ipsa unctio exterior; res Sacramenti unctio interior, quae peccatorum remissione et virtutum ampliatione perficitur . Et si ex contemptu, vel negligentia hoc Sacramentum praetermittitur, periculosam est et damnabile".
On this page