Text List

Capitulum 17

Capitulum 17

De quadripartito ordine episcoporum.

"Ordo autem episcoporum quadripartitus est, scilicet in patriarchis, archiepiscopis, metropoli lis et episcopis."

"Patriarcha Graece, summus patrum interpretatur , quia primum, id est apostolicum, tenet locum, ut Romanus, Antiochenus, Alexandrinus" ; sed omnium summus est Romanus.

"Archiepiscopus, princeps episcoporum: archos enim princeps dicitur."

"Metropolitae autem a mensura civitatum dicuntur: singulis enim provinciis praeeminent; quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti sunt. Sollicitudo enim lotius provinciae ipsis commissa est. Omnes autem superius designati ordines episopi nuncupantur".

Nola, quod archiepiscoporum nomine primates superius significasse videtur, et metropolilarum, quos nunc archiepiscopos dicimus.

"Horum autem discretio a gentilibus introducta videtur, qui suos flamines, alios simpliciter flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant". "Sacerdotes enim gentilium flamines dicebantur, qui habebant in capite pileum, in quo erat brevis virga, [desuper habens lanae aliquid, quod cum per aestum ferre non tpossent, filum tantum in capite ligare coeperunt: nudis enim capitibus eis incendere nefas erat. Unde et a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Sed festis diebus, filo deposito, pileum imponebant pro sacerdotii eminentia".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 17