Capitulum 5
Capitulum 5
De distinctione sinioniacorum.
Simoniacae autem baeresis tripartita est distinctio. Alii enim simoniace a simoniacis ordinantur; alii simoniace a non simoniacis; alii non simoniace a simoniacis.
Unde Nicolaus Papa: "Statuimus decretum de simoniaca tripartita haeresi, id est de simoniacis simoniace ordinatoribus vel ordinalis, et de simoniacis simoniace a non simoniacis, et simoniacis non simoniace a simoniacis. Simoniaci simoniace ordinati vel ordinatores secundum canones a proprio gradu decidant; simoniaci etiam simoniace a non simoniacis ordinati similiter ab officio removeantur; simoniacos vero non simoniace a simoniacis ordinatos misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate in officio permittimus permanere". "Quod intelligendum est de his qui ordinantur a simoniacis, ignorantes eos esse simoniacos. Hos facit simoniacos non reatus criminis, sed ordinatio simoniaci".
On this page