Capitulum 4
Capitulum 4
Quid utilitatis habuit baptismus Ioannis.
"Ad quid ergo utilis erat baptismus Ioannis ? Quia homines usu baptizandi praeparabat ad baptismum Christi".
Sed, quare dictus est Ioannis baptismus, sicut Veritas dicit: "Baptismus Ioannis unde est?" Quia ibi Ioannis operatio visibilis tantum erat exterius lavantis, non invisibilis gratia Dei interius operantis. Sed tamen et illa Ioannis operatio a Deo erat, et baptismus ille erat a Deo, non ab homine; sed hominis dictus est, quia nihil ibi gerebatur, quod non ageret homo.
On this page