Capitulum 1
Capitulum 1
De solutione carnalis debiti.
Sciendum est etiam, quia, cum in omnibus aliis vir praesit mulieri, ut caput corpori, est enim "vir caput mulieris", in solvendo tamen carnis debito pares sunt.
Ideo Apostolus utrique pariter praecipit in hac causa sibi invicem subiici, inquiens: "Vir debitum reddat uxori, similiter et uxor viro;" quia "mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir; similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier;" quia nec mulier ad alium virum, nec vir ad aliam mulierem potestatem sui habet corporis, nec vir ad continendum nec mulier potestatem habet sine mutuo consensu; sed alter alterius potestatem habet corporis, ut poscenti alteri non liceat alteri negare debitum. In hoc enim pares sunt, quia nec viro nec mulieri corpus suum licet alii tradere, sed sibi invicem debitores sunt in hac causa, ne peccandi detur occasio; per quod non dominium tollitur viro, sed vitium.
"Debent enim sibi coniugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causa, quae prima est in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis invicem excipiendae ad illicitos concubitus devitandos mutuam quodam modo servitutem, ut, etsi alteri eorum continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Ad hoc enim neuter habet potestatem sui corporis; quod adeo verum est, ut etiam quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit vel ille de matrimonio, vel illa, non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas". "Reddere enim debitum coniugale nullius est criminis; exigere autem ultra generandi necessitatem culpae est venialis; fornicari vero vel moechari puniendi est criminis".
On this page