Capitulum 4
Capitulum 4
De libris qui tunc aperientur.
Pluribus etiam locis contestantur auctores, quod adventus Christi dicitur "dies Domini," non pro qualitate temporis, sed rerum, quia tunc cogitationes et consilia singulorum patebunt.
Unde in Daniele: "Vetustus dierum sedit, et libri aperti sunt" coram eo. Libri sunt conscientiae singulorum, quae tunc aperientur aliis. Et tunc implebitur: "Nihil occultum, quod non reveletur." Adveniente enim summo Iudice non solum tenebrae aeris illuminabuntur, sed etiam "abscondita cor dium manifestabuntur".
On this page