Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De occulto Dei iudicio.

"Cuius occultum iudicium, ut ait Augustinus, intelligitur poena, qua quisque vel exercetur ad purgationem, vel movetur ad conversionem, vel, si contemnit, excaecatur ad damnationem".

Occultum igitur Dei iudicium dicitur poena, qua iudicat purgando, convertendo, excaecando. ludicia quoque Dei interdum appellantur dispositiones eius de omnibus rebus; unde: "Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius!" et "iudicia eius abyssus multa." Iudicium autem, quo in futuro iudicabit, intelligitur sententia qua "ventilabitur area", id est, dividentur localiter boni a malis, ministerio Angelorum; et illi in vitam ducentur, illi in supplicium mittentur, qui nunc simul mixti sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2