Capitulum 4
Capitulum 4
Quare quaedam opera dicuntur iustitiae, quaedam misericordiae vel bonitatis Dei.
Quod autem quaedam opera misericordiae, quaedam iustitiae, quaedam bonitati attribuantur, in Scripturis facile est reperire.
Et de misericordia quidem et iustitia manifestum est, de bonitate vero et misericordia amplius latet.
Sed Augustinus docet illa opera proprie ad misericordiam pertinere, quibus aliqui a miseria liberantur; ad bonitatem vero non solum illa, sed facturam et gubernationem naturalium, ita dicens: "Ad misericordiam pertinet, quod a peccatis mundat et de miseria liberat; ad bonitatem vero, quod caelum et terram et omnia valde bona creavit, ut essent".
Idem: "Caeli non indigent misericordia, ubi nulla est miseria; in terra hominis abundat miseria, et superabundat Domini misericordia. Miseria igitur hominis et "misericordia Domini plena est terra", non caeli, qui non indigent misericordia, indigent tamen regente Domino. Omnia enim indigent Domino, et felicia et misera, quia sine illo miser non sublevatur, felix non regitur".
On this page