Capitulum 7
Capitulum 7
Utrum visa impiorum poena minuat, vel augeat Bonorum gloriam.
Postremo quaeritur, an visa poena reproborum decoloret gloriam Beatorum, an beatitudini eorum proficiat.
De hoc ita Gregorius ait: "Apud animum iustorum non fuscat beatitudinem aspecta poena reproborum, quia, ubi iam compassio miseriae non erit, minuere Beatorum laetitiam non valebit. Et licet iustis sua gaudia sufficiant, ad maiorem tamen gloriam vident poenas malorum, quas per gratiam evaserunt; quia qui Dei claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint".
"Non est autem mirandum, si Sancti iam immortales reprobos videant mentis intelligentia, cum Prophetae adhuc mortales videre haec omnia meruerunt. Egredientur enim electi, non loco, sed intelligentia vel visione manifesta, ad videndum impiorum cruciatus; quos videntes non dolore afficientur, sed laetitia satiabuntur, agentes gratias de sua liberatione, visa impiorum ineffabili calamitate".
Unde Isaias, impiorum tormenta describens et ex eorum visione laetitiam bonorum exprimens, ait: "Egredientur," electi scilicet, "et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni," id est electis. "Laetabitur enim iustus, cum viderit vindictam".
On this page